You are on page 1of 2

Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta

faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium
vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas,
eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea turbidum saeviebat ingenium a
veri consideratione detortum et nullo inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter inquirente
nec discernente a societate noxiorum insontes velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit, et
causarum legitima silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio capitum et bonorum
ubique multatio versabatur per orientales provincias, quas recensere puto nunc oportunum absque
Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto, quam necessario aliud reieci ad
tempus.
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et
furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit
rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem
laniatu miserando discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut
augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque
dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.
Haec ubi latius fama vulgasset missaeque relationes adsiduae Gallum Caesarem permovissent,
quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur, iussus comes orientis Nebridius
contractis undique militaribus copiis ad eximendam periculo civitatem amplam et oportunam studio
properabat ingenti, quo cognito abscessere latrones nulla re amplius memorabili gesta, dispersique
ut solent avia montium petiere celsorum.
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus adfligebat. Namque et Isauri, quibus est
usitatum saepe pacari saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris,
alente inpunitate adulescentem in peius audaciam ad bella gravia proruperunt, diu quidem
perduelles spiritus inrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut
iactitabant, quod eorum capiti quidam consortes apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali
spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
Orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia
porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam
plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis
obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat cognomentum.
Nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste. Ptolomaeo
enim rege foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso sine ulla culpa proscribi ideoque
hausto veneno voluntaria morte deleto et tributaria facta est et velut hostiles eius exuviae classi
inpositae in urbem advectae sunt per Catonem, nunc repetetur ordo gestorum.
Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis porrigitur
late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite
viget et frugibus minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur, quod
omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oves quot quisque haberet, dicere posse,
amicos quot haberet, non posse dicere et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis
eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias
essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis est magna
penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita
praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes quicquid
inveniri poterat momento temporis parvi vastabant milvorum rapacium similes, qui si praedam
dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, aut nisi impetraverint, non inmorantur.
Et licet quocumque oculos flexeris feminas adfatim multas spectare cirratas, quibus, si nupsissent,
per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta
tergentes iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere fabulae
theatrales.
Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam.
Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animadvertere poteratis, pudor
patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex vobis robustioribus
hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus
istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi
meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante perstrinxi)
praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis, amicitias esse expetendas; itaque,
ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime; ex eo
fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii qui putentur beati.
Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio!
Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina,
quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.

You might also like