You are on page 1of 9

Quam quidem partem accusationis

admiratus sum et moleste tuli


potissimum esse Atratino datam. Neque
enim decebat neque aetas illa
postulabat neque, id quod
animadvertere poteratis, pudor
patiebatur optimi adulescentis in tali
illum oratione versari. Vellem aliquis ex
vobis robustioribus hunc male dicendi
locum suscepisset; aliquanto liberius et
fortius et magis more nostro
refutaremus istam male dicendi
licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius,
quod et pudor tuus moderatur orationi
meae et meum erga te parentemque
tuum beneficium tueri debeo.
Ideoque fertur neminem aliquando ob
haec vel similia poenae addictum oblato
de more elogio revocari iussisse, quod
inexorabiles quoque principes
factitarunt. et exitiale hoc vitium, quod
in aliis non numquam intepescit, in illo
aetatis progressu effervescebat,
obstinatum eius propositum accendente
adulatorum cohorte.
Saepissime igitur mihi de amicitia
cogitanti maxime illud considerandum
videri solet, utrum propter
imbecillitatem atque inopiam desiderata
sit amicitia, ut dandis recipiendisque
meritis quod quisque minus per se ipse
posset, id acciperet ab alio vicissimque
redderet, an esset hoc quidem proprium
amicitiae, sed antiquior et pulchrior et
magis a natura ipsa profecta alia causa.
Amor enim, ex quo amicitia nominata
est, princeps est ad benevolentiam
coniungendam. Nam utilitates quidem
etiam ab iis percipiuntur saepe qui
simulatione amicitiae coluntur et
observantur temporis causa, in amicitia
autem nihil fictum est, nihil simulatum
et, quidquid est, id est verum et
voluntarium.
Saraceni tamen nec amici nobis umquam
nec hostes optandi, ultro citroque
discursantes quicquid inveniri poterat
momento temporis parvi vastabant
milvorum rapacium similes, qui si
praedam dispexerint celsius, volatu
rapiunt celeri, aut nisi impetraverint,
non inmorantur.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et
ut quisque maxime virtute et sapientia
sic munitus est, ut nullo egeat suaque
omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime
excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem
illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione
fortasse non nulla, quam de meis
moribus habebat, me dilexit; auxit
benevolentiam consuetudo. Sed
quamquam utilitates multae et magnae
consecutae sunt, non sunt tamen ab
earum spe causae diligendi profectae.
Quibus ita sceleste patratis Paulus cruore
perfusus reversusque ad principis castra
multos coopertos paene catenis adduxit
in squalorem deiectos atque maestitiam,
quorum adventu intendebantur eculei
uncosque parabat carnifex et tormenta.
et ex is proscripti sunt plures actique in
exilium alii, non nullos gladii
consumpsere poenales. nec enim
quisquam facile meminit sub Constantio,
ubi susurro tenus haec movebantur,
quemquam absolutum.
Sed maximum est in amicitia parem esse
inferiori. Saepe enim excellentiae
quaedam sunt, qualis erat Scipionis in
nostro, ut ita dicam, grege. Numquam
se ille Philo, numquam Rupilio,
numquam Mummio anteposuit,
numquam inferioris ordinis amicis, Q.
vero Maximum fratrem, egregium virum
omnino, sibi nequaquam parem, quod is
anteibat aetate, tamquam superiorem
colebat suosque omnes per se posse
esse ampliores volebat.
Haec igitur Epicuri non probo, inquam.
De cetero vellem equidem aut ipse
doctrinis fuisset instructior est enim,
quod tibi ita videri necesse est, non
satis politus iis artibus, quas qui tenent,
eruditi appellantur aut ne deterruisset
alios a studiis. quamquam te quidem
video minime esse deterritum.
Verum ad istam omnem orationem brevis
est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli
dare potuit isti suspicioni locum, fuit
primum ipsius pudore, deinde etiam
patris diligentia disciplinaque munita.
Qui ut huic virilem togam deditšnihil
dicam hoc loco de me; tantum sit,
quantum vos existimatis; hoc dicam,
hunc a patre continuo ad me esse
deductum; nemo hunc M. Caelium in illo
aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut
mecum aut in M. Crassi castissima
domo, cum artibus honestissimis
erudiretur.
Quare talis improborum consensio non
modo excusatione amicitiae tegenda
non est sed potius supplicio omni
vindicanda est, ut ne quis concessum
putet amicum vel bellum patriae
inferentem sequi; quod quidem, ut res
ire coepit, haud scio an aliquando
futurum sit. Mihi autem non minori
curae est, qualis res publica post
mortem meam futura, quam qualis
hodie sit.
Illud tamen te esse admonitum volo,
primum ut qualis es talem te esse
omnes existiment ut, quantum a rerum
turpitudine abes, tantum te a verborum
libertate seiungas; deinde ut ea in
alterum ne dicas, quae cum tibi falso
responsa sint, erubescas. Quis est enim,
cui via ista non pateat, qui isti aetati
atque etiam isti dignitati non possit
quam velit petulanter, etiamsi sine ulla
suspicione, at non sine argumento male
dicere? Sed istarum partium culpa est
eorum, qui te agere voluerunt; laus
pudoris tui, quod ea te invitum dicere
videbamus, ingenii, quod ornate
politeque dixisti.
Emensis itaque difficultatibus multis et
nive obrutis callibus plurimis ubi prope
Rauracum ventum est ad supercilia
fluminis Rheni, resistente multitudine
Alamanna pontem suspendere navium
conpage Romani vi nimia vetabantur ritu
grandinis undique convolantibus telis, et
cum id inpossibile videretur, imperator
cogitationibus magnis attonitus, quid
capesseret ambigebat.
Soleo saepe ante oculos ponere, idque
libenter crebris usurpare sermonibus,
omnis nostrorum imperatorum, omnis
exterarum gentium potentissimorumque
populorum, omnis clarissimorum regum
res gestas, cum tuis nec contentionum
magnitudine nec numero proeliorum nec
varietate regionum nec celeritate
conficiendi nec dissimilitudine bellorum
posse conferri; nec vero disiunctissimas
terras citius passibus cuiusquam
potuisse peragrari, quam tuis non dicam
cursibus, sed victoriis lustratae sunt.
Ob haec et huius modi multa, quae
cernebantur in paucis, omnibus timeri
sunt coepta. et ne tot malis dissimulatis
paulatimque serpentibus acervi
crescerent aerumnarum, nobilitatis
decreto legati mittuntur: Praetextatus
ex urbi praefecto et ex vicario Venustus
et ex consulari Minervius oraturi, ne
delictis supplicia sint grandiora, neve
senator quisquam inusitato et inlicito
more tormentis exponeretur.
Has autem provincias, quas Orontes
ambiens amnis imosque pedes Cassii
montis illius celsi praetermeans funditur
in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius
superato Tigrane regnis Armeniorum
abstractas dicioni Romanae coniunxit.
Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse
refertissimam atque ornatissimam signis
quis ignorat? Quae illi, exhausti
sumptibus bellisque maximis, cum
omnis Mithridaticos impetus totumque
Pontum armatum affervescentem in
Asiam atque erumpentem, ore repulsum
et cervicibus interclusum suis
sustinerent, tum, inquam, Byzantii et
postea signa illa et reliqua urbis
ornanemta sanctissime custodita
tenuerunt.
Itaque verae amicitiae difficillime
reperiuntur in iis qui in honoribus reque
publica versantur; ubi enim istum
invenias qui honorem amici anteponat
suo? Quid? Haec ut omittam, quam
graves, quam difficiles plerisque
videntur calamitatum societates! Ad
quas non est facile inventu qui
descendant. Quamquam Ennius recte.
Huic Arabia est conserta, ex alio latere
Nabataeis contigua; opima varietate
conmerciorum castrisque oppleta validis
et castellis, quae ad repellendos
gentium vicinarum excursus sollicitudo
pervigil veterum per oportunos saltus
erexit et cautos. haec quoque civitates
habet inter oppida quaedam ingentes
Bostram et Gerasam atque
Philadelphiam murorum firmitate
cautissimas. hanc provinciae inposito
nomine rectoreque adtributo
obtemperare legibus nostris Traianus
conpulit imperator incolarum tumore
saepe contunso cum glorioso marte
Mediam urgeret et Parthos.
Quid enim tam absurdum quam delectari
multis inanimis rebus, ut honore, ut
gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque
corporis, animante virtute praedito, eo
qui vel amare vel, ut ita dicam,
redamare possit, non admodum
delectari? Nihil est enim remuneratione
benevolentiae, nihil vicissitudine
studiorum officiorumque iucundius.
Quod opera consulta cogitabatur astute,
ut hoc insidiarum genere Galli periret
avunculus, ne eum ut praepotens
acueret in fiduciam exitiosa coeptantem.
verum navata est opera diligens hocque
dilato Eusebius praepositus cubiculi
missus est Cabillona aurum secum
perferens, quo per turbulentos
seditionum concitores occultius
distributo et tumor consenuit militum et
salus est in tuto locata praefecti. deinde
cibo abunde perlato castra die praedicto
sunt mota.

You might also like