You are on page 1of 2

Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior.

Nec enim illa prima vera est, ut, quem ad


modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa
numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in
aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum
fiunt honestissime; multaeque res sunt in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt
detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi fruantur.

Horum adventum praedocti speculationibus fidis rectores militum tessera data sollemni armatos
omnes celeri eduxere procursu et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum
magnitudo murorum adluit turres, in speciem locavere pugnandi. neque tamen exiluit quisquam
nec permissus est congredi. formidabatur enim flagrans vesania manus et superior numero et
ruitura sine respectu salutis in ferrum.

Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino
datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animadvertere
poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex
vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis
more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et
pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri
debeo.

Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium,
cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae
necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. Rei
publicae satis erat tot dierum quot C. Mario ; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio
quae ex maximis bellis. Ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.

Et licet quocumque oculos flexeris feminas adfatim multas spectare cirratas, quibus, si
nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus
pavimenta tergentes iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere
fabulae theatrales.

Post hanc adclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata
magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et
Berytus isdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.

Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum odisse
iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta paulatim illi subtraxit,
sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret,
solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et
mandabat Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum, quem
crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.

Alii summum decus in carruchis solito altioribus et ambitioso vestium cultu ponentes sudant sub
ponderibus lacernarum, quas in collis insertas cingulis ipsis adnectunt nimia subtegminum
tenuitate perflabiles, expandentes eas crebris agitationibus maximeque sinistra, ut longiores
fimbriae tunicaeque perspicue luceant varietate liciorum effigiatae in species animalium
multiformes.

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum
utroque vestrum loquar, sic habetote.

Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix
aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim
appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari
circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus
praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate
tradunt omnia despectare terrena.

Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum odisse
iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta paulatim illi subtraxit,
sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret,
solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et
mandabat Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum, quem
crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto
Caesare, quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit morbosque diu
causatus nec regiam introiit nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur
exitium addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde dimittebat ad principem.

Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore Constantius consulatu suo septies et
Caesaris ter egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres
Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus
terrae Gallorum.

Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto
Caesare, quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit morbosque diu
causatus nec regiam introiit nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur
exitium addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde dimittebat ad principem.

Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae
pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit omnia alia esse nobis vacua ab omni
periculo atque etiam suspicione belli?

You might also like