You are on page 1of 5

Isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii

Caesaris curam, ad Mesopotamiam missus a socero per militares


numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora meditantis
iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis Antiochiae
gestis per minorem Armeniam lapsus Constantinopolim petit
exindeque per protectores retractus artissime tenebatur.

Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et


reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa
decreverim, que magis ad hominis dignitatem quam ad rei
publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim
dierum decrevi sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum
quot C. Mario ; dis immortalibus non erat exigua eadem
gratulatio quae ex maximis bellis. Ergo ille cumulus dierum
hominis est dignitati tributus.

Coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos


scandere clivos sublimes etiam si lapsantibus plantis fruticeta
prensando vel dumos ad vertices venerint summos, inter arta
tamen et invia nullas acies explicare permissi nec firmare nisu
valido gressus: hoste discursatore rupium abscisa volvente, ruinis
ponderum inmanium consternuntur, aut ex necessitate ultima
fortiter dimicante, superati periculose per prona discedunt.

Adolescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia


multa scrutanda, stimulos admovente regina, quae abrupte mariti
fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate
feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia
suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini
truculenti illius imperatoris rettulimus coniugem.

Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut


antea turbidum saeviebat ingenium a veri consideratione
detortum et nullo inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter
inquirente nec discernente a societate noxiorum insontes velut
exturbatum e iudiciis fas omne discessit, et causarum legitima
silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio
capitum et bonorum ubique multatio versabatur per orientales
provincias, quas recensere puto nunc oportunum absque
Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto,
quam necessario aliud reieci ad tempus.

Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum


erat eum vita et imperio spoliari, itineribus interiectis
permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum
Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et
Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis praefuit,
cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis
suis oppigneratos elegerat imperator certus nec praemiis nec
miseratione ulla posse deflecti.

Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi


filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante,
convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato
consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris
inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum
duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae
consulari cecidit funesti carnificis manu.

Illud tamen clausos vehementer angebat quod captis navigiis,


quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum
copiis adfluebant, ipsi vero solitarum rerum cibos iam
consumendo inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.

Fuerit toto in consulatu sine provincia, cui fuerit, antequam


designatus est, decreta provincia. Sortietur an non? Nam et non
sortiri absurdum est, et, quod sortitus sis, non habere.
Proficiscetur paludatus? Quo? Quo pervenire ante certam diem
non licebit. ianuario, Februario, provinciam non habebit; Kalendis
ei denique Martiis nascetur repente provincia.

Hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux


ante edictus per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas,
suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati ad
praesidia descivere Romana. absque ullo egressus effectu deinde
tabescebat immobilis.

Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte


campestrem cum se inpares nostris fore congressione stataria
documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere
Pamphyliam diu quidem intactam sed timore populationum et
caedium, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique
praesidiis conmunitam.

Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie


tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae
dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas adfore
iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa
potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed
consularem Syriae Theophilum prope adstantem ultima metuenti
multitudini dedit id adsidue replicando quod invito rectore nullus
egere poterit victu.

Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest,


quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa
natura, ita contracta res est et adducta in angustum ut omnis
caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.

Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque


consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum
acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam
turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod
constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte
voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco
omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs


perspicabilis hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et
Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine
vir opulentus et nobilis et Anazarbus auctoris vocabulum
referens, et Mopsuestia vatis illius domicilium Mopsi, quem a
conmilitio Argonautarum cum aureo vellere direpto redirent,
errore abstractum delatumque ad Africae litus mors repentina
consumpsit, et ex eo cespite punico tecti manes eius heroici
dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebus,


ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis,
animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam,
redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim
remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum
officiorumque iucundius.

Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad


amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus,
quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior;
nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria
excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper
avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad
socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur,
respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam
legens te ipse cognosces.

Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis inligato


repellenteque a conlimitiis suis ferocissimas gentes, quae mente
quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt et in nos arma
moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e
numero optimatum, incursare Mesopotamiam quotiens copia
dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset
usquam locum vi subita perrupturus.

Soleo saepe ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare


sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum
gentium potentissimorumque populorum, omnis clarissimorum
regum res gestas, cum tuis nec contentionum magnitudine nec
numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate
conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nec vero
disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse
peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae
sunt.

Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum


omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium,
ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis
multiformibus officiis retentabant.

You might also like