You are on page 1of 1

Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino

datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animadvertere
poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex
vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis
more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et
pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri
debeo.

Advenit post multos Scudilo Scutariorum tribunus velamento subagrestis ingenii persuasionis
opifex callidus. qui eum adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu
adsimulato saepius replicando quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid
per inprudentiam gestum est remissurus ut mitis et clemens, participemque eum suae
maiestatis adscisceret, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae
poscebant.

Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis,
iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse, cui, utrum vellet, liceret,
nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis
acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario,
ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare,
pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil
ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum.

Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante perstrinxi)
praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis, amicitias esse expetendas;
itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere
maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes
quam opulenti et calamitosi quam ii qui putentur beati.

Batnae municipium in Anthemusia conditum Macedonum manu priscorum ab Euphrate flumine


brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope
Septembris initium mensis ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit multitudo ad
commercanda quae Indi mittunt et Seres aliaque plurima vehi terra marique consueta.

Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius
causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato
consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem,
et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae
consulari cecidit funesti carnificis manu.

Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus
ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur
Castricius tresque legiones bellicis sudoribus induratae.

Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et cum edita montium petere
coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod
contingit adsidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela, quae vehunt bina vel terna,
pecudum ritu inertium trucidantur.

Siquis enim militarium vel honoratorum aut nobilis inter suos rumore tenus esset insimulatus
fovisse partes hostiles, iniecto onere catenarum in modum beluae trahebatur et inimico urgente
vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel
multatione bonorum aut insulari solitudine damnabatur.

Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix
aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim
appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari
circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus
praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate
tradunt omnia despectare terrena.

You might also like