You are on page 1of 3

Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis illius celsi

praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane regnis Armeniorum
abstractas dicioni Romanae coniunxit.

Nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste. Ptolomaeo
enim rege foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso sine ulla culpa proscribi ideoque
hausto veneno voluntaria morte deleto et tributaria facta est et velut hostiles eius exuviae classi
inpositae in urbem advectae sunt per Catonem, nunc repetetur ordo gestorum.

Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae ministro praesente
paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus
inclitis, postridie disceret imperator. ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.

Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta
faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium
vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas,
eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.

Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et
pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere qui tum forte multis erat in ore.
Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis
capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime
vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.

Et olim licet otiosae sint tribus pacataeque centuriae et nulla suffragiorum certamina set Pompiliani
redierit securitas temporis, per omnes tamen quotquot sunt partes terrarum, ut domina suscipitur et
regina et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities populique Romani nomen
circumspectum et verecundum.

Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia,
veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio!
Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina,
quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.

Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis omne
circumdedit. ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et
paludamento communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis iurandi crebritate
confirmans et statim inquit exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope
oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.

Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post theatralis ludos atque
circenses ambitioso editos apparatu diem sextum idus Octobres, qui imperii eius annum tricensimum
terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido
accipiens et conperto, inter alia excarnificatum Gerontium Magnentianae comitem partis exulari
maerore multavit.

Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de
amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio Marci filio, paucis diebus post mortem
Africani. Eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo;
quasi enim ipsos induxi loquentes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam
a praesentibus coram haberi sermo videretur.

Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis omne
circumdedit. ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et
paludamento communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis iurandi crebritate
confirmans et statim inquit exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope
oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.

Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari,
itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi
reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis
praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat
imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.

Vbi curarum abiectis ponderibus aliis tamquam nodum et codicem difficillimum Caesarem convellere
nisu valido cogitabat, eique deliberanti cum proximis clandestinis conloquiis et nocturnis qua vi,
quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri
mollioribus scriptis per simulationem tractatus publici nimis urgentis eundem placuerat Gallum, ut
auxilio destitutus sine ullo interiret obstaculo.

Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum adorti sunt Montium primum, qui divertebat in
proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis divaricaturn
sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.

His cognitis Gallus ut serpens adpetitus telo vel saxo iamque spes extremas opperiens et succurrens
saluti suae quavis ratione colligi omnes iussit armatos et cum starent attoniti, districta dentium acie
stridens adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.

Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter
imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis quod quisque
minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium
amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo
amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam
ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa, in
amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est, id est verum et voluntarium.

Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum artibus pravis se polluisse confessi,
eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam procurator monetae extinctus est.
Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare, quos vellent,
adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. et
post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus.

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis hanc condidisse Perseus
memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir
opulentus et nobilis et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia vatis illius domicilium
Mopsi, quem a conmilitio Argonautarum cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum
delatumque ad Africae litus mors repentina consumpsit, et ex eo cespite punico tecti manes eius
heroici dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed
nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit
unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis
implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel
adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit
animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.

Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis
exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi
et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit;
neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in
amicitiam congeratur.

You might also like