You are on page 1of 2

Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis

delectabatur et in circo sex vel septem aliquotiens vetitis certaminibus pugilum vicissim se
concidentium perfusorumque sanguine specie ut lucratus ingentia laetabatur.

Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis porrigitur late
distentis dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite
viget et frugibus minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.

Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus
bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per
urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas
obliterasset utinam iuge silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus
nocitura quam delictis.

Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior
est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi
appellantur aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.

Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes existiment ut,
quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum
ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti
aetati atque etiam isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione, at non
sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te agere voluerunt; laus
pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii, quod ornate politeque dixisti.

Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non
reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores lapsorum ac lasciviam. ut enim Simonides
lyricus docet, beate perfecta ratione vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.

Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae dignitatis sese
efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore
liberalium doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt
concitatae graves ob inopiam vini: huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur et
crebros.

Nec vox accusatoris ulla licet subditicii in his malorum quaerebatur acervis ut saltem specie tenus
crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi: sed quicquid
Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum confestim urgebatur impleri.

Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed
nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit
unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis
implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel
adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit
animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.

Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa
conficiat, quid ego, senator, facere debeo, quem, etiamsi ille aliud vellet, rei publicae consulere
oporteret?

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est
in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad
verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui
Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari
dicat, Latinas litteras oderit?

Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque publica versantur; ubi
enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo? Quid? Haec ut omittam, quam graves, quam
difficiles plerisque videntur calamitatum societates! Ad quas non est facile inventu qui descendant.
Quamquam Ennius recte.

Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque
coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque artuum et membrorum divulsa
conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam truncata deformitatem velut exsaturati
mox abiecerunt in flumen.

Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum aditibus,
propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se
proripuisset interius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.

Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum. ire enim ipse
compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in
ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret atque monstraret, quam ob causam
annonae convectio sit impedita.

Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi rumoribus et
patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit: et Vrsicinum
primum ad se venire summo cum honore mandavit ea specie ut pro rerum tunc urgentium captu
disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium
impetus frangerentur.

Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium ut
poposcerat intromissa insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis. quam
Constantina exultans ut in tuto iam locata mariti salute muneratam vehiculoque inpositam per regiae
ianuas emisit in publicum, ut his inlecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.

Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices oppressas latasque leges
fundamenta libertatis et retinacula sempiterna velut frugi parens et prudens et dives Caesaribus
tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.

Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum oblato de more elogio
revocari iussisse, quod inexorabiles quoque principes factitarunt. et exitiale hoc vitium, quod in aliis
non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum
accendente adulatorum cohorte.

Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et
Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.

You might also like

  • Dodolokoko
    Dodolokoko
    Document3 pages
    Dodolokoko
    chananej
    No ratings yet
  • Dodolo
    Dodolo
    Document2 pages
    Dodolo
    chananej
    No ratings yet
  • Kikou
    Kikou
    Document3 pages
    Kikou
    chananej
    No ratings yet
  • Grodo
    Grodo
    Document3 pages
    Grodo
    chananej
    No ratings yet
  • Kikoudou
    Kikoudou
    Document3 pages
    Kikoudou
    chananej
    No ratings yet
  • Grodou
    Grodou
    Document3 pages
    Grodou
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsumb
    Lorem Ipsumb
    Document3 pages
    Lorem Ipsumb
    chananej
    No ratings yet
  • Grodii
    Grodii
    Document3 pages
    Grodii
    chananej
    No ratings yet
  • Groda
    Groda
    Document3 pages
    Groda
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsuma
    Lorem Ipsuma
    Document3 pages
    Lorem Ipsuma
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsumd
    Lorem Ipsumd
    Document2 pages
    Lorem Ipsumd
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsume
    Lorem Ipsume
    Document2 pages
    Lorem Ipsume
    chananej
    No ratings yet