You are on page 1of 3

Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari,

itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi
reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis
praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat
imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.

Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur
fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem ingressus adultam post multiplices
bellorum aerumnas Alpes transcendit et fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam
orbis ambit inmensus, reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo
aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.

Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta
faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium
vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas,
eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.

Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc ludibriis ignaviae
torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. denique pro philosopho cantor
et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum
clausis organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.

Inter quos Paulus eminebat notarius ortus in Hispania, glabro quidam sub vultu latens, odorandi vias
periculorum occultas perquam sagax. is in Brittanniam missus ut militares quosdam perduceret ausos
conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus fluminis modo fortunis
conplurium sese repentinus infudit et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra
ingenuorum adfligens et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando a veritate
longe discreta. unde admissum est facinus impium, quod Constanti tempus nota inusserat
sempiterna.

Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis omne
circumdedit. ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et
paludamento communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis iurandi crebritate
confirmans et statim inquit exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope
oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.

Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum aditibus,
propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se
proripuisset interius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.

Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille
quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnes tuos ad
honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non
potuit. Quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit
sustinere.

Atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame monitae plerumque ad eum locum ubi aliquando pastae
sunt revertuntur, ita homines instar turbinis degressi montibus impeditis et arduis loca petivere mari
confinia, per quae viis latebrosis sese convallibusque occultantes cum appeterent noctes luna etiam
tum cornuta ideoque nondum solido splendore fulgente nauticos observabant quos cum in somnum
sentirent effusos per ancoralia, quadrupedo gradu repentes seseque suspensis passibus iniectantes
in scaphas eisdem sensim nihil opinantibus adsistebant et incendente aviditate saevitiam ne
cedentium quidem ulli parcendo obtruncatis omnibus merces opimas velut viles nullis repugnantibus
avertebant. haecque non diu sunt perpetrata.

Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii dicebatur, et iracundae
suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae exaggerantium incidentia et dolere inpendio
simulantium, si principis periclitetur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis
vocibus exclamabant.

Hacque adfabilitate confisus cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus,
hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente agnitus vero
tandem et adscitus in amicitiam si te salutandi adsiduitati dederis triennio indiscretus et per tot
dierum defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus et quo tandem
miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.

Post hanc adclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata
magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus
isdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.

Hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam protectoribus mandaverat
fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in
commune advocatos palatinarum primos scholarum adlocutus est mollius docens nec decere haec
fieri nec prodesse addensque vocis obiurgatorio sonu quod si id placeret, post statuas Constantii
deiectas super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.

Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut
nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime
excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego
admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae
consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.

Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant Seleucia opus Seleuci regis, et
Claudiopolis quam deduxit coloniam Claudius Caesar. Isaura enim antehac nimium potens, olim
subversa ut rebellatrix interneciva aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.

Raptim igitur properantes ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac
levitate confisi per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant. et cum superatis
difficultatibus arduis ad supercilia venissent fluvii Melanis alti et verticosi, qui pro muro tuetur
accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem quievere paulisper lucem opperientes.
arbitrabantur enim nullo inpediente transgressi inopino adcursu adposita quaeque vastare, sed in
cassum labores pertulere gravissimos.

Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo haec lecturos forsitan, si contigerit,
quamobrem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae gererentur, nihil praeter seditiones
narratur et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam nusquam a
veritate sponte propria digressurus.

Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat
Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam
Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q. vero Maximum fratrem, egregium virum
omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque
omnes per se posse esse ampliores volebat.

Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter gemens saepeque
obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non inpetraret, minabatur se discessurum:
ut saltem id metuens perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta
pericula proiectare.

Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc ludibriis ignaviae
torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. denique pro philosopho cantor
et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum
clausis organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.

You might also like