You are on page 1of 2

Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae

ad palatium ut poposcerat intromissa insidias ei latenter obtendi prodiderat a


militibus obscurissimis. quam Constantina exultans ut in tuto iam locata mariti
salute muneratam vehiculoque inpositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut
his inlecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque
praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo
duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis,
humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii,
substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam
theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt
omnia despectare terrena.
Et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam infuso cum
dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque memorabile nihil vel
serium agi Romae permittunt. ergo redeundum ad textum.
Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus
de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera
conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus
perviis.
Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre
condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem
gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem
comitatem facilitatemque proclivior.
Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter
gemens saepeque obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non
inpetraret, minabatur se discessurum: ut saltem id metuens perquisitor malivolus
tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione discrevimus,
Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit, Hierapoli, vetere Nino et
Samosata civitatibus amplis inlustris.
Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et cum edita montium
petere coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. ubi autem in
planitie potuerint reperiri, quod contingit adsidue, nec exsertare lacertos nec
crispare permissi tela, quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium
trucidantur.
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem cum se inpares
nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus
deviis petivere Pamphyliam diu quidem intactam sed timore populationum et
caedium, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis
conmunitam.
Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia,
applicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa
res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam
animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita
amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius,
primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi
detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si
aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi
lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum
consilium, cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad hominis dignitatem
quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum
decrevi sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario ; dis
immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis. Ergo ille
cumulus dierum hominis est dignitati tributus.
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi
rumoribus et patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum
factu elegit: et Vrsicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit ea
specie ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus
virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium impetus frangerentur.
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem
oppressi. praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis
appellatos fabricarum culpasse tribunos ut adminicula futurae molitioni
pollicitos.
Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod
ludicris cruentis delectabatur et in circo sex vel septem aliquotiens vetitis
certaminibus pugilum vicissim se concidentium perfusorumque sanguine specie ut
lucratus ingentia laetabatur.
Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia,
applicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa
res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam
animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita
amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius,
primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi
detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si
aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi
lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et cum edita montium
petere coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. ubi autem in
planitie potuerint reperiri, quod contingit adsidue, nec exsertare lacertos nec
crispare permissi tela, quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium
trucidantur.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis
consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed
siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et
inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Post hoc impie perpetratum quod in aliis quoque iam timebatur, tamquam licentia
crudelitati indulta per suspicionum nebulas aestimati quidam noxii damnabantur.
quorum pars necati, alii puniti bonorum multatione actique laribus suis extorres
nullo sibi relicto praeter querelas et lacrimas, stipe conlaticia victitabant,
et civili iustoque imperio ad voluntatem converso cruentam, claudebantur
opulentae domus et clarae.
Inter quos Paulus eminebat notarius ortus in Hispania, glabro quidam sub vultu
latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. is in Brittanniam
missus ut militares quosdam perduceret ausos conspirasse Magnentio, cum reniti
non possent, iussa licentius supergressus fluminis modo fortunis conplurium sese
repentinus infudit et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis
membra ingenuorum adfligens et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa
consarcinando a veritate longe discreta. unde admissum est facinus impium, quod
Constanti tempus nota inusserat sempiterna.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus
appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco
conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo,
cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo
consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est
animal, sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis
delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.

You might also like