You are on page 1of 1

Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans hastisque

feriens scuta qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem proximos iam gestu
terrebat sed eum in certamen alacriter consurgentem revocavere ductores rati
intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri distarent, quorum
tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.
Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi
ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur relaturi quae
audirent. hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis adsistendo
pervadendoque divites domus egentium habitu quicquid noscere poterant vel audire
latenter intromissi per posticas in regiam nuntiabant, id observantes
conspiratione concordi, ut fingerent quaedam et cognita duplicarent in peius,
laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis conpluribus formido malorum
inpendentium exprimebat.
Incenderat autem audaces usque ad insaniam homines ad haec, quae nefariis egere
conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus: eosque ut heiulans
baiolorum praecentor ad expediendum quod orsi sunt incitans vocibus crebris. qui
haut longe postea ideo vivus exustus est.
Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex
vicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi
praefectum, vitamque suam venenis petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos
suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula, organarius Sericus et
Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames,
amplificatis viribus ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae
efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque legiones bellicis sudoribus
induratae.
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam,
non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater
et filius in exilium acti cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam
scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut
mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra
temptata, sulcatis lateribus mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum
socium, quae nulla erant, fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam nec audisset
penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans,
suspensus in eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium
clamans.
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam,
non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater
et filius in exilium acti cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam
scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut
mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque
audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri
sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro
frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam
amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat
umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante
perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis,
amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet
minimumque virium, ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae
magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii qui putentur beati.

You might also like