You are on page 1of 3

Fuerit toto in consulatu sine provincia, cui fuerit, antequam designatus est,

decreta provincia. Sortietur an non? Nam et non sortiri absurdum est, et, quod
sortitus sis, non habere. Proficiscetur paludatus? Quo? Quo pervenire ante
certam diem non licebit. ianuario, Februario, provinciam non habebit; Kalendis
ei denique Martiis nascetur repente provincia.
Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis,
sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse,
cui, utrum vellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei
fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed
ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, ignosco, qui
habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit
accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid,
pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est
resistendum.
Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem,
ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote.
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc
ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium
resultantes. denique pro philosopho cantor et in locum oratoris doctor artium
ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis organa
fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.
Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est
sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel
bellum patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an
aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica post
mortem meam futura, quam qualis hodie sit.
Haec ubi latius fama vulgasset missaeque relationes adsiduae Gallum Caesarem
permovissent, quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur,
iussus comes orientis Nebridius contractis undique militaribus copiis ad
eximendam periculo civitatem amplam et oportunam studio properabat ingenti, quo
cognito abscessere latrones nulla re amplius memorabili gesta, dispersique ut
solent avia montium petiere celsorum.
Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo
efferatus, quod ei celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet
inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis
tunc Honoratus fixa constantia restitisset.
Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar,
praetermitto illuc transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque
silices sine periculi metu properantes equos velut publicos signatis quod
dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post
terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae
matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta
discurrunt.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta;
caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad
insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod
constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria
necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima
sint, sed quia nunc sine teste dico.
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus
scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus
illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et
amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper
avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt
post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota
disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu
possis, quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio
P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam
possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit
sustinere.
Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi
debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum
Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum adpetentem, num Maelium
debuerunt iuvare?
Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum oblato de
more elogio revocari iussisse, quod inexorabiles quoque principes factitarunt.
et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis
progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum
cohorte.
Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus reque
publica versantur; ubi enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo?
Quid? Haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur
calamitatum societates! Ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam
Ennius recte.
Hacque adfabilitate confisus cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis
et repentinus, hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel unde
venias diutius ambigente agnitus vero tandem et adscitus in amicitiam si te
salutandi adsiduitati dederis triennio indiscretus et per tot dierum defueris
tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus et quo tandem
miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
Vita est illis semper in fuga uxoresque mercenariae conductae ad tempus ex pacto
atque, ut sit species matrimonii, dotis nomine futura coniunx hastam et
tabernaculum offert marito, post statum diem si id elegerit discessura, et
incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.
Novo denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium grave,
quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et
adhibitis paucis clam ferro succinctis vesperi per tabernas palabatur et conpita
quaeritando Graeco sermone, cuius erat inpendio gnarus, quid de Caesare quisque
sentiret. et haec confidenter agebat in urbe ubi pernoctantium luminum claritudo
dierum solet imitari fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset,
conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae
putabat seria cernebatur. et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.
Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia)
querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores essent; capras et oves
quot quisque haberet, dicere posse, amicos quot haberet, non posse dicere et in
illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec
habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent idonei,
iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis
est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum
autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque
experiendi potestatem.
Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes
existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate
seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint,
erubescas. Quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam
isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione,
at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te
agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii,
quod ornate politeque dixisti.
Latius iam disseminata licentia onerosus bonis omnibus Caesar nullum post haec
adhibens modum orientis latera cuncta vexabat nec honoratis parcens nec urbium
primatibus nec plebeiis.

You might also like