You are on page 1of 2

Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes

existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate


seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint,
erubescas. Quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam
isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione,
at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te
agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii,
quod ornate politeque dixisti.
Nemo quaeso miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque
adfatim commeatus fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut
mutato repente consilio ad placidiora deverti.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum
occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector
provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique
congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus
urgebantur.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante
perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis,
amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet
minimumque virium, ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae
magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii qui putentur beati.
Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet;
illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis
comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
Quin etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius
quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
Coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos scandere clivos
sublimes etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos ad vertices
venerint summos, inter arta tamen et invia nullas acies explicare permissi nec
firmare nisu valido gressus: hoste discursatore rupium abscisa volvente, ruinis
ponderum inmanium consternuntur, aut ex necessitate ultima fortiter dimicante,
superati periculose per prona discedunt.
Post hoc impie perpetratum quod in aliis quoque iam timebatur, tamquam licentia
crudelitati indulta per suspicionum nebulas aestimati quidam noxii damnabantur.
quorum pars necati, alii puniti bonorum multatione actique laribus suis extorres
nullo sibi relicto praeter querelas et lacrimas, stipe conlaticia victitabant,
et civili iustoque imperio ad voluntatem converso cruentam, claudebantur
opulentae domus et clarae.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu
possis, quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio
P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam
possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit
sustinere.
Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset
accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis
difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet
dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque
viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad
vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie
quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos
potius quam ad inferos pervenisse.
Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione discrevimus,
Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit, Hierapoli, vetere Nino et
Samosata civitatibus amplis inlustris.

You might also like