You are on page 1of 2

Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis

illius celsi praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato


Tigrane regnis Armeniorum abstractas dicioni Romanae coniunxit.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh
dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit
definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur
concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua
distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid
falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum
occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector
provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique
congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus
urgebantur.
Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono
anno atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa
Veternensi, patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla
sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta;
caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad
insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod
constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria
necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima
sint, sed quia nunc sine teste dico.
Alii nullo quaerente vultus severitate adsimulata patrimonia sua in inmensum
extollunt, cultorum ut puta feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo
ad ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores
suos, per quos ita magnitudo Romana porrigitur, non divitiis eluxisse sed per
bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis
militibus discrepantes opposita cuncta superasse virtute.
Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter
gemens saepeque obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non
inpetraret, minabatur se discessurum: ut saltem id metuens perquisitor malivolus
tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos
obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina
cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane
milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus, qui
metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi
consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur,
occultis Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor
notissimus Caesaris exhalaret.
His cognitis Gallus ut serpens adpetitus telo vel saxo iamque spes extremas
opperiens et succurrens saluti suae quavis ratione colligi omnes iussit armatos
et cum starent attoniti, districta dentium acie stridens adeste inquit viri
fortes mihi periclitanti vobiscum.
Quibus ita sceleste patratis Paulus cruore perfusus reversusque ad principis
castra multos coopertos paene catenis adduxit in squalorem deiectos atque
maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei uncosque parabat carnifex et
tormenta. et ex is proscripti sunt plures actique in exilium alii, non nullos
gladii consumpsere poenales. nec enim quisquam facile meminit sub Constantio,
ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.
Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre
condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem
gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem
comitatem facilitatemque proclivior.
Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato
consilio consensit in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus
crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse, cum autem bella
moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto post haec foedere gentium
ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna discessit.
Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis
confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam
inductus est ut appellant Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae
Graeco sermone ad Tyrii textrini praepositum celerari speciem perurgebant quam
autem non indicabant denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus nihil
fateri conpulsus est.
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus
scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus
illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et
amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper
avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt
post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota
disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant Seleucia opus
Seleuci regis, et Claudiopolis quam deduxit coloniam Claudius Caesar. Isaura
enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva aegre
vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.
Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu
possis, quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio
P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam
possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit
sustinere.
Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita
societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et
adducta in angustum ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Ardeo, mihi credite, Patres conscripti (id quod vosmet de me existimatis et
facitis ipsi) incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim
impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia
tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum
pro universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C.
Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.

You might also like