You are on page 1of 2

Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur,

Cilicia spatiis porrigitur late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque
lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite viget et frugibus
minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
Ergo ego senator inimicus, si ita vultis, homini, amicus esse, sicut semper fui,
rei publicae debeo. Quid? si ipsas inimicitias, depono rei publicae causa, quis
me tandem iure reprehendet, praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque
factorum exempla semper ex summorum hominum consiliis atque factis mihi
censuerim petenda.
Siquis enim militarium vel honoratorum aut nobilis inter suos rumore tenus esset
insimulatus fovisse partes hostiles, iniecto onere catenarum in modum beluae
trahebatur et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod
nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum aut
insulari solitudine damnabatur.
Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego
essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere qui tum
forte multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P.
Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui
tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat,
quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
Atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame monitae plerumque ad eum locum ubi
aliquando pastae sunt revertuntur, ita homines instar turbinis degressi montibus
impeditis et arduis loca petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese
convallibusque occultantes cum appeterent noctes luna etiam tum cornuta ideoque
nondum solido splendore fulgente nauticos observabant quos cum in somnum
sentirent effusos per ancoralia, quadrupedo gradu repentes seseque suspensis
passibus iniectantes in scaphas eisdem sensim nihil opinantibus adsistebant et
incendente aviditate saevitiam ne cedentium quidem ulli parcendo obtruncatis
omnibus merces opimas velut viles nullis repugnantibus avertebant. haecque non
diu sunt perpetrata.
Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii
dicebatur, et iracundae suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae
exaggerantium incidentia et dolere inpendio simulantium, si principis
periclitetur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum
fictis vocibus exclamabant.
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia,
mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis
et internis, et Laodicia et Apamia itidemque Seleucia iam inde a primis
auspiciis florentissimae.
Post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam
statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni praeter
se inusta sit, putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius
exitum expectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia
Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
Dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania
verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus
advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud
Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari quondam turbela discerpti. quo
verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis maerens et
futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat.

You might also like