You are on page 1of 2

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum,

quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus,
quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua
benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis autem est, qui Tarquinium
Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio
in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius
non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec
civitas oderit.
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum.
ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas,
et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut
satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus
appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco
conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo,
cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo
consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est
animal, sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis
delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione discrevimus,
Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit, Hierapoli, vetere Nino et
Samosata civitatibus amplis inlustris.
Et quoniam inedia gravi adflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem
in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus distribui
militibus omne latus Isauriae defendentibus adsueti. circumstetere igitur hoc
munimentum per triduum et trinoctium et cum neque adclivitas ipsa sine
discrimine adiri letali, nec cuniculis quicquam geri posset, nec procederet
ullum obsidionale commentum, maesti excedunt postrema vi subigente maiora
viribus adgressuri.
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea turbidum
saeviebat ingenium a veri consideratione detortum et nullo inpositorum vel
conpositorum fidem sollemniter inquirente nec discernente a societate noxiorum
insontes velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit, et causarum legitima
silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio capitum et bonorum
ubique multatio versabatur per orientales provincias, quas recensere puto nunc
oportunum absque Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto,
quam necessario aliud reieci ad tempus.
Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod
annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem
ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes transcendit et
fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus,
reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo
aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.
Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices oppressas
latasque leges fundamenta libertatis et retinacula sempiterna velut frugi parens
et prudens et dives Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura
permisit.
Nec vox accusatoris ulla licet subditicii in his malorum quaerebatur acervis ut
saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens
fecere principes saevi: sed quicquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut
fas iusque perpensum confestim urgebatur impleri.
Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis et
stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae subsederat
extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum adgressus. quod si
impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem quod cogitabat huius
modi.
Eminuit autem inter humilia supergressa iam impotentia fines mediocrium
delictorum nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina; cuius
socrus cum misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut
ferebatur, per palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili
id adsecuta est, ut ad Honoratum tum comitem orientis formula missa letali
omnino scelere nullo contactus idem Clematius nec hiscere nec loqui permissus
occideretur.
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum
aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque
habentes in promptu, ut si quis se proripuisset interius, multitudine missilium
sterneretur et lapidum.
Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus,
amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium
semper adsit, cunctatio absit; consilium vero dare audeamus libere. Plurimum in
amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad
monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.
Nec vox accusatoris ulla licet subditicii in his malorum quaerebatur acervis ut
saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens
fecere principes saevi: sed quicquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut
fas iusque perpensum confestim urgebatur impleri.
Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod
annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem
ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes transcendit et
fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus,
reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo
aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.
Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur,
Cilicia spatiis porrigitur late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque
lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite viget et frugibus
minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet? Coluntur
tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque,
ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium
dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos
infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia
sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates
multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis
consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed
siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et
inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Nemo quaeso miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque
adfatim commeatus fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut
mutato repente consilio ad placidiora deverti.

You might also like