You are on page 1of 1

Et licet quocumque oculos flexeris feminas adfatim multas spectare cirratas,

quibus, si nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad
usque taedium pedibus pavimenta tergentes iactari volucriter gyris, dum exprimunt
innumera simulacra, quae finxere fabulae theatrales.

Eodem tempore etiam Hymetii praeclaraedddddddd indolis viri negotium est actitatum,
cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus
victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit,
pauloque postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
chocla
yd
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas
periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel
milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates
alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui
ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen
insperato saltu provectus ultra terminos potestatis delatae procurrens asperitate
nimia cuncta foedabat. propinquitate enim regiae stirpis gentilitateque etiam tum
Constantini nominis efferebatur in fastus, si plus valuisset, ausurus hostilia in
auctorem suae felicitatis, ut videbatur.

Duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox


interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non
reclamante publico vigore, discessit.

Latius iam disseminata licentia oneddddddddddddddddddqqqqqqqrosus bonis omnibus


Caesar nullum post haec adhibens modum orientis latera cuncta vexabat nec honoratis
parcens nec urbium primatibus nec plebeiis.

Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas
sit ingeni, neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio
penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent,
habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.

Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus
et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut
cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.

Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo haec lecturos forsitan, si


contigerit, quamobrem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae gererentur,
nihil praeter seditiones narratur et tabernas et vilitates harum similis alias,
summatim causas perstringam nusquam a veritate sponte propria digressurus.

Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii
dicebatur, et iracundae suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae
exaggerantium incidentia et dolere inpendio simulantium, si principis periclitetur
vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus
exclamabant.

Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni praeter se
inusta sit, putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum
expectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit
ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.

You might also like