You are on page 1of 2

Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant Seleucia opus Seleuci

regis, et Claudiopolis quam deduxit coloniam Claudius Caesar. Isaura enim antehac
nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva aegre vestigia claritudinis
pristinae monstrat admodum pauca.
Nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste.
Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso sine
ulla culpa proscribi ideoque hausto veneno voluntaria morte deleto et tributaria
facta est et velut hostiles eius exuviae classi inpositae in urbem advectae sunt
per Catonem, nunc repetetur ordo gestorum.
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium
faeneramur sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam non spe
mercedis adducti sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam
putamus.
Nunc vero inanes flatus quorundam vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur
aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate
coluntur homines sine liberis Romae.
Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi,
digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere
solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum
rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet
suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos
esse, ut amicitiae munus expletum sit.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter paulo ante
perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis,
amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque
virium, ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum
praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et calamitosi quam ii qui
putentur beati.
Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh
dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit
definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur
concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur
ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero
probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus adfligebat. Namque et
Isauri, quibus est usitatum saepe pacari saepeque inopinis excursibus cuncta
miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente inpunitate adulescentem in peius
audaciam ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus inrequietis
motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod
eorum capiti quidam consortes apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali
spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum.
ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et
alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut
satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita
dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus
disciplinarum liberalium inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis,
tenerentur minimarum adseclae veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia
saltatricum ne interpellata quidem cum choris totidemque remanerent magistris.
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia,
mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis et
internis, et Laodicia et Apamia itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis
florentissimae.
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa suspicionis
sororem suam, eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam venire multis
fictisque blanditiis hortabatur. quae licet ambigeret metuens saepe cruentum, spe
tamen quod eum lenire poterit ut germanum profecta, cum Bithyniam introisset, in
statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina.
cuius post obitum maritus contemplans cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat,
anxia cogitatione, quid moliretur haerebat.
Orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis fluminis ripis ad
usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra
pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in
modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis,
efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat cognomentum.
Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam
sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo,
numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q.
vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat
aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se posse esse ampliores
volebat.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes
relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem
memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat
nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam
turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia
nunc sine teste dico.
Atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame monitae plerumque ad eum locum ubi
aliquando pastae sunt revertuntur, ita homines instar turbinis degressi montibus
impeditis et arduis loca petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese
convallibusque occultantes cum appeterent noctes luna etiam tum cornuta ideoque
nondum solido splendore fulgente nauticos observabant quos cum in somnum sentirent
effusos per ancoralia, quadrupedo gradu repentes seseque suspensis passibus
iniectantes in scaphas eisdem sensim nihil opinantibus adsistebant et incendente
aviditate saevitiam ne cedentium quidem ulli parcendo obtruncatis omnibus merces
opimas velut viles nullis repugnantibus avertebant. haecque non diu sunt
perpetrata.
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen sed in locis plurimis aquae
suapte natura calentes emergunt ad usus aptae multiplicium medelarum. verum has
quoque regiones pari sorte Pompeius Iudaeis domitis et Hierosolymis captis in
provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte,
incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector provinciae tunc
pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique congregati sunt ex
diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.
Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebellis et maiestati recalcitrantes
Augustae per haec quae strepit incusat iratus nimirum quod contumacem praefectum,
quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem formidine tenus iusserim custodiri.
Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono anno
atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa Veternensi,
patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla sorore Rufini et
Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.

You might also like