You are on page 1of 33

HISTORIA

CORNELIVS
C.

NEPOS

SALLVSTIVS CRISPVS

AETHERIA
GESTA

COMITVM BARCHINONENSIVM

CORNELI NEPOTIS PAVSANIAS


[1] Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni
genere vitae fuit: nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus.
Huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. Namque illo duce
Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis
omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum CC
milibus peditum, quos viritim legerat, et XX equitum haud ita
magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.
[2] Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi
Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex his regionibus
barbarorum praesidia depelleret. Pari felicitate in ea re usus elatius
se gerere coepit maioresque appetere res. Nam cum Byzantio
expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in his
nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex
vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui
litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides
memoriae prodidit: `Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat,
postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum
affinitate coniungi cupit. Quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam
nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam
potestatem se adiuvante te redacturum pollicetur. His de rebus si
quid geri volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo
colloquatur.' Rex tot hominum salute tam sibi necessariorum
magnopere

gavisus

confestim

cum

epistula

Artabazum

ad

Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit ne cui rei pareat ad


ea efficienda, quae pollicetur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam
laturum.
2

Huius Pausanias voluntate cognita alacrior ad rem gerendam


factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Quo facto domum
revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia;
quam ob causam ad classem remissus non est.
[3] At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non
callida, sed dementi ratione cogitata patefecit. Non enim mores
patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu
regio utebatur, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur,
epulabatur more Persarum luxuriosius, quam, qui aderant, perpeti
possent. Aditum
respondebat,

petentibus

crudeliter

conveniundi

imperabat.

non

dabat,

superbe

Spartam

redire

nolebat:

Colonas, qui locus in agro Troade est se contulerat: ibi consilia cum
patriae tum sibi inimica capiebat.
Id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad eum
miserunt, in qua more illorum erat scriptum: nisi domum
reverteretur, se capitis eum damnaturos. Hoc nuntio commotus,
sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse
depellere, domum rediit. Huc ut venit, ab ephoris in vincla publica
est coniectus; licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere
regi. Hinc tamen se expedivit; neque eo magis carebat suspicione.
Nam opinio manebat eum cum rege habere societatem.
[4] Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum
Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad
Artabazum accepisset, eique in suspicionem venisset aliquid in ea
de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui super tali
causa eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto
cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eadem
3

epistula, quae ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque


convenerant. Has ille litteras ephoris tradidit. Non est praetereunda
gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. Nam ne huius quidem indicio
impulsi sunt, ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim
adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset. Itaque huic
indici, quid fieri vellent, praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari,
quod violari nefas putant Graeci. Eo ille index confugit in araque
consedit. Hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset
audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam
descenderunt. Pausanias ut audivit Argilium confugisse in aram,
perturbatus venit eo. Quem cum supplicem dei videret in ara
sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii. Huc ille,
quid

ex

litteris

comperisset,

aperit.

Modo

magis

Pausanias

perturbatus orare coepit, ne enuntiaret nec se meritum de illo


optime proderet: quod si eam veniam sibi dedisset tantisque
implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.
[5] His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum
comprehendi. Quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio,
ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in eo
esset, ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum
admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. Itaque paucis ante
gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem Minervae, quae
Chalcioicos vocatur, confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori
valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo
celerius sub divo interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniae
vixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit,
in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis
attulisse. Hic cum semianimis de templo elatus esset confestim
4

animam efflavit. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte


maculavit. Cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent
inferri oportere, quo ii, qui ad supplicium essent dati, displicuit
pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. Inde
posterius dei Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus
est, ubi vitam posuerat.

C. SALLVSTI CRISPI BELLVM CATILINAE

[5] L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis,


sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes,
rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit.
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile
est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simulator ac
dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus inmoderata,
incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L.
Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id
quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi
habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei
familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat,
quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores,
quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia,
vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis
tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi
militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint,
ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac
flagitiosissuma facta sit, disserere.
[7] Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque
ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores
sunt semperque iis aliena virtus formidulosa est. Sed civitas incredibile
memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit; tanta cupido
gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in
castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et
militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem
6

habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper
aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia
domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque
hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret,
properabat. Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem
putabant. Laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem,
divitias honestas volebant.

[10] Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello
domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula
imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant,
saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias
atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque optanda alias,
oneri miseriaeque fuere. Igitur primo imperi, deinde pecuniae cupido
crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere.

[15] Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat,


cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius
fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter
formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat
timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam
domum scelestis nuptiis fecisse. (./.) Igitur color ei exsanguis, foedi
oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie vultuque
vecordia inerat.

[16] Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis


mala facinora edocebat. (./.) His amicis sociisque confisus Catilina,
simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique

Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores


civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.

[18] Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in


quibus Catilina fuit.

[36] Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium


hostis iudicat.
[56] Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse
adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit.

[59] At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse


nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.
[61] Confecto proelio, Catilina vero longe a suis inter hostium
cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam
habuerat vivus, in voltu retinens.
C. SALLVSTI CRISPI BELLVM IVGVRTHINVM

[44] Sed ubi in Africam venit, exercitus [ei] traditus a Sp. Albino
proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua
quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine
imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus
sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae accedebat.
Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum
mora imminuerat et expectatione eventus civium animos intentos
putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites
laborare coegisset.
8

[78] Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares


magnitudine, pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt, cetera
uti fors tulit alta alia, alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum
esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus
trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Eius civitatis
lingua modo conversa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque
Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis
aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci
erant.

[79] Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum negotia venimus,


non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum
Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua
tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses
quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio harenosus, una
specie; neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret.
Quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit.

[96] Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in
castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli,
sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est.

PEREGRINATIO AETHERIAE
(ITINERARIVM EGERIAE)

I. 1 [deest] * * *... ostendebantur iuxta scripturas. Interea ambulantes


pervenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus,
aperiebant et faciebant vallem infinitam, ingens, planissima et valde
pulchram, et trans vallem apparebat mons sanctus Dei Sina. Hic autem
locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt memoriae
concupiscentiae.

2. In eo ergo loco cum venitur, ut tamen commonuerunt deductores sancti


illi, qui nobiscum erant, dicentes: consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his,
qui veniunt, quando de eo loco primitus videtur mons Dei: sicut et nos
fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor milia
totum per valle illa, quam dixi ingens.

II. 1. Vallis autem ipsa ingens est valde, iacens subter latus montis Dei,
quae habet forsitan, quantum potuimus videntes aestimare aut ipsi dicebant,
in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor milia esse
appellabant. Ipsam ergo vallem nos traversare habebamus, ut possimus
montem ingredi.

2. Haec est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati
sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini et fuit ibi
quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem vallis, in qua
factus est vitulus, qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi
fixus stat in ipso loco. Haec ergo vallis ipsa est, in cuius capite ille locus est,
ubi sanctus Moyses, cum pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei
Deus de rubo in igne.
10

3. Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei ascenderemus, qui
hinc paret, <quia> unde veniebamus, melior ascensus erat, et illinc denuo ad
illud caput vallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior
descensus montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut visis omnibus,
quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus, veniremus, et
inde totum per mediam vallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter
cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam
vallem ostendebant, sicut et factum est.

4. Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi venientes a Pharan feceramus


orationem, iter sic fuit, ut per medium transversaremus caput ipsius vallis et
sic plecaremus nos ad montem Dei.

5. Mons autem ipse per giro quidem unus esse videtur; intus autem quod
ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur, specialis autem ille,
in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum
est, in medio illorum omnium est.

6. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam
me puto vidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei,
tanto altior est omnibus illis, ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi
montes, quos excelsos videramus, ita infra nos essent, ac si colliculi
permodici essent.

7. Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut,
cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Sina dicitur, id est in quo
descendit maiestas Domini, tamen videri non possit, nisi ad propriam
radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam
11

completo desiderio descenderis inde, et de contra illum vides, quod,


antequam subeas, facere non potest. Hoc autem, antequam perveniremus ad
montem Dei, iam referentibus fratribus cognoveram, et postquam ibi perveni,
ita esse manifeste cognovi.

III. 1. Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et pervenientes ad


monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi
commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam et ecclesia ibi
est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde maturius die
dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur, coepimus
ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito labore ascenduntur,
quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed
totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse
est singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem propriam illius
mediani, qui est specialis Sina.
2. Hac sic ergo iubente Christo Deo nostro adiuta. Orationibus sanctorum,
qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere
necesse erat (quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen ipse labor non
sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia desiderium, quod
habebam, iubente Deo videbam compleri): hora ergo quarta pervenimus in
summitatem illam montis Dei sancti Sina, ubi data est lex, in eo id est
locum, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat.
3. In eo ergo loco est nunc ecclesia, non grandis, quoniam et ipse locus, id
est summitas montis, non satis grandis est, quae tamen ecclesia habet de se
gratiam grandem.
4. Cum ergo iubente Deo persubissemus in ipsa summitate et
pervenissemus ad [h]ostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter
12

veniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex integer et


monachus a prima vita et, ut hic dicunt ascitis et quid plura? qualis dignus
est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam et
omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id est qui
tamen aut aetate aut inbeccillitate non fuerunt impediti.
5. Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus
commanet; nihil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit
sanctus Moyses.
6. Lecto ergo ipso loco omnia de libro Moysi et facta oblatione ordine suo,
hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de ecclesia, dederunt
nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte
nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Sina totus petrinus sit, ita ut nec
fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est
seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt,
modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas
ponunt et pomariola instituunt vel arationes, et iuxta sibi monasteria, quasi
ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus suis
elaborasse videantur.

13

DE NOBILI REGE IACOBO I ARAGONVM, VALENTIAE ET


MAIORICARVM, ET COMITE BARCHINONAE AC DOMINO
MONTISPESSVLANI

1.- Mortuo domino rege Petro, remansit Iacobus filius eius puer, quem
tradiderat ad nutriendum Simoni comiti Montisfortis praedicto, et
desponsaverat etiam filiam suam illi. Sed quia comes Montisfortis
fuerat in proelio et dederat auxilium morti domini regis Petri patris
ipsius, ordinavit dominus papa Innocentius quod Iacobus puer et rex
Aragonum suis naturalibus baronibus traderetur, et ad hoc
faciendum delegavit magistrum Petrum de Benevento sacrosanctae
ecclesiae cardinalem, per quem restitutus fuit praefatus infans
Iacobus baronibus fidelibus sui regni; et totum procuravit in sua
propria persona et suis propriis expensis Ayspan episcopus de
Segorb; et fuit missus et positus ad nutriendum et custodiendum
puer Iacobus rex praedictus in castro de Montso, Templariis traditus.
In dicto castro puero commorante, insurrexerunt multa mala inter
barones et civitates ac villas totius regni, et sic fuerunt duo
procuratores constituti in regno. Et cardinalis praedictus, habito
consilio ecclesiae ac baronum omnium et nobilium dicti regni,
comendavit infantem Iacobum avunculo suo nomine Sanxo comiti.
Qui postquam crevit, tam cito regnavit consilio nobilium regni sui.
2.- Iste dominus rex Iacobus fuit armis strenuus, curialis, largus,
benignus, pius et qui ab inimicis obtinuit in multitudine proeliorum.
Et postquam venit ad aetatem nubilem, filiam nobilis regis Castellae,
dominam Elienor, duxit matrimonialiter in uxorem, et genuit ex ea
filium nomine Ildefonsum. Quod matrimonium separavit Iohannes
episcopus Sabinensis, sacrosanctae Romanae ecclesiae cardinalis,
14

quia attinebant sibi ad invicem proxima linea parentelae; et eorum


filius supradictus fuit mortuus sine prole.
3.- Dominus Iacobus rex praedictus, cor gerens nobile, vestigia generis
sui in bonis actibus sequi volens, et in aliquo non minuere regnum
suum, sed crescere toto posse, movit guerram contra omnes sui
vicinos Sarracenos, et intravit terram illorum, et cepit Burrianam
villam et alia castra multa.
4.- [De adquisitione regni et captione Maioricarum]. Postea, deliberato et
communicato consilio Barchinonae suorum nobilium et baronum,
necnon episcoporum et aliorum praelatorum etiam regni sui, magno
navigio congregato, ivit ad Maioricarum insulas, quae vocantur
antiquitus Baleares; et post multa et varia proelia, in quibus mortui
fuerunt plures nobiles et alii milites Cataloniae et Aragoniae,
civitatem obsedit Maioricarum, et cepit eam auxilio Iesu Christi cum
rege suo et populo universo, et pluribus mortuis Sarracenis
subiugavit sibi civitatem praedictam multum nobilem et divitiis
praepollentem, cum tota insula civitatis et aliis insulis dEviza et
Menorca; et dimissis ibi qui defenderent civitatem, dotatis ecclesiis et
ibidem episcopo ordinato, ad terram suam cum magno honore et
victoria est reversus.
5.- [De adquisitione regni Valentiae]. Post habito consilio praelatorum,
baronum et aliorum nobilium regni sui, obsedit civitatem Valentiae,
et ipsa longo tempore expugnata reddidit se regi et nomini Iesu
Christi. Rege etiam tenente potentissime civitatem, restitit imperio
suo alia pars regni propter nobilitatem castrorum fortium et villarum
et multitudinem gentium quae per regnum Valentiae in diversis
vallibus habitabant; et post multos labores et damna data et recepta
ac utrinque proelia multa facta, subiugavit suo dominio totam
terram, castra et villas ac sine diminutione omnes nationes barbaras
15

dicti regni. Et sic obtenta civitate opulentissima, plena divitiis,


referta deliciis, necnon castris munitissimis et opinatissimis ac
vallibus, et complete tota Sarracenorum fronteria dicti regni, quid
aliud restat tam nobili regi et domino, nisi Deo et beatae Virgini
matri suae totique caelesti curiae laudes, qui ordinaverunt et
voluerunt dare propagatorem christianae fidei talem regem, et
dederunt ei potentiam incipiendi, continuandi et perficiendi tot facta
nobilia supradicta et plura alia quae longissimum et impossibile
quasi esset scripturae pagina declarare?
6.- Iste vero inclitus dominus Iacobus rex a prima uxore per censuram
ecclesiasticam separatus, sicut superius est praefatum, dominam
Yoles, filiam regis Ungariae Andreae nomine, sibi matrimonialiter
copulavit; cuius mater fuit domina Yoles regina, uxor dicti regis
Ungariae, quae regina fuit filia imperatoris Constantinopolitani et
dominae Yoles Constantinopolitanae imperatricis, qui de genere regis
Franciae descenderunt. Haec domina Yoles regina Aragonum genuit
dominam Yoles quam Alfonso regi Castellae matrimonialiter
copulavit, qui fuit primus filius Ferrandi nobilis regis Castellae. Item
de dicta domina regina Aragonum fuerunt tres filii procreati, Petrus
scilicet et Iacobus et Sanxo, qui fuit archiepiscopus Toletanus et,
cum plures Sarraceni causa vastandi et destruendi terram in
Hispaniam advenissent, fuit a dictis Sarracenis pro fide Christi et
patriae tuitione cum Christianis pluribus interfectus. Petrus vero
habuit in uxorem dominam Constantiam, filiam Manfredi regis
Siciliae. Iacobus frater eius duxit Sclarmondam, sororem Fuxensis
comitis, in uxorem. Item dominus Iacobus rex praedictus habuit tres
filias ex eadem, dominam Constantiam scilicet, quae fuit uxor
Emanuelis fratris supradicti regis Castellae, et dominam Elisabet,

16

quam in uxorem duxit Philippus, filius Ludovici regis Franciae, et


dominam Mariam, quae virum non habens fuit mortua sin prole.
7.- [De adquisitione regni Murciae]. Hic dominus Iacobus rex, volens
addere nobilitati suae et culmini bonitatis, obsedit civitatem
Murciae, et cum non esset de adquisitione sua, captam restituit regi
Castellae genero suo. Hic vitam suam ducens contra fidei inimicos,
cum in senectute sua insurrexissent contra eum in regno Valentiae
multa castra, quae ab adquisitione terrae citra Sarraceni tenuerant
palliati, propinquus iam morti, abstulit eis castra et benigne
catholicis applicavit, devicit omnes, et de toto regno praedicto
expulit, ope tamen et regimine nobilis dicti filii sui Petri.
8.- [De morte dicti domini Iacobi regis]. Hic nobilis Iacobus rex ab
aetatis sua flore usque ad vitae terminum persecutus est continue
Christianae fidei inimicos: iudicio iustus, consilio providus, probitate
conspicuus, statura procerus, armis strenuus, Sarracenis per omnia
odiosus, christianae fidei, ut praedicitur, propagator, Deo et suis
amabilis, gratus omnibus, in senectute bona corporis gravatus
molestia, diadema regni, sceptrum et ensem tradidit illustri filio suo
Petro, in regnis Aragoniae et Valentiae et comitau Barchinonae
heredem universalem instituens eum sibi. Iacobum vero filium eius
heredem sibi instituit in regno Maioricarum et comitatibus
Cerritaniae ac Rossilionis et dominio Montispessulani: assumptoque
Cisterciensium habitu, militiae solvit cingulum; sub quo habitu
devote verus monachus per aliquot dies vivens sub obedientia
abbatis monasterii Populeti, in manus religiosorum ac nobilium
regni sui apud Valentiam, VIII kalendas augusti, die sancti Iacobi,
anno Domini MCCLXXVI, animam reddidit creatori, et in dicto
monasterio Populeti tumulariam habuit sepulturam.

17

ORATORIA
M. TVLLIVS CICERO

18

Oratio qua L. Catilinam emisit


in senatu habita

[1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu
etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit
audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae,
nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic
munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque
moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum
omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima,
quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili
ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! [2]
Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero
etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat
oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis
facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad
mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te
conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris.

[3] Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave,


non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos,
nos, dico aperte, consules desumus.

[4] Habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclusum


in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto

19

confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad


deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

[8] Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod <non> ego non modo
audiam sed etiam videam planeque sentiam. Recognosce mecum
tandem noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare
acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore
nocte venisse inter falcariosnon agam obscurein M. Laecae domum;
convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. Num
negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in
senatu quosdam qui tecum una fuerunt. [9] O di immortales! ubinam
gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus?
Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae
sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui
de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent.

[10] Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere
aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te
imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.

[13] Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare
possit? In qua nemo est extra istam coniurationem perditorum
hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. Quae nota
domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum
rerum dedecus non haeret in fama? Quae libido ab oculis, quod facinus
a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu
adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad
audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? [14] Quid vero?
nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses,
20

nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? quod ego
praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris
immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur.

21

LYRICA
C.

VALERIVS CATVLLVS

M.

VALERIVS MARTIALIS

22

CATVLLI CARMINA
V:
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.


Da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,

10

conturbabimus illa, ne sciamus


aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse bassiorum.
VIII:
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.

ibi illa multa cum iocosa fiebant,


quae tu uolebas nec puella nolebat,
fulsere uere candidi tibi soles.
nunc iam illa non uult: tu quoque impotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
sed obstinata mente perfer, obdura.
uale puella, iam Catullus obdurat,
23

10

nec te requiret nec rogabit inuitam.


at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, uae te, quae tibi manet uita?

15

quis nunc te adibit? cui uideberis bella?


quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.

LXX:
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in uento et rapida scribere oportet aqua.
LXXII:
Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,
multo mi tamen es uilior et leuior.
qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene uelle minus.

LXXXV:
Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
nescio, sed fieri sentio et excrucior

24

LVIII:
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa.
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amauit omnes,
nunc in quadriuiis et angiportis
glubit magnanimi Remi nepotes.

25

M. VALERIVS MARTIALIS
EPIGRAMMATON LIBRI
I 15:
O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
si quid longa fides canaque iura ualent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
et numerat paucos uix tua uita dies.
Non bene distuleris uideas quae posse negari,

et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.


Exspectant curaeque catenatique labores,
gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere'Viuam'
sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

I 19:
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.

I 57:
Qualem, Flacce, uelim quaeris nolimque puellam?
nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
26

10

nec uolo quod cruciat nec uolo quod satiat.

I 64:
Bella es, nouimus, et puella, uerum est,
et diues, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
nec diues neque bella nec puella es.

I 83:
Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
Non miror, merdas si libet esse cani.

III 8:
"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
Vnum oculum Thais non habet, ille duos.

III 9:
Versiculos in me narratur scribere Cinna:
Non scribit, cuius carmina nemo legit.

III 57:
Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
cum peterem mixtum, uendidit ille merum.

III 69:
Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
inque tuis nulla est mentula carminibus,
admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
27

at mea luxuria pagina nulla uacat.


Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,
haec senior, sed quem torquet amica, legat:
at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba
a pueris debent uirginibusque legi.

V 9:
Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
uenisti centum, Symmache, discipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

V 43:
Thais habet nigros, niueos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

VI 67:
Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
Pannyche? uult futui Caelia nec parere.

VIII 79:
Omnes aut uetulas habes amicas
aut turpis uetulisque foediores.
28

Has ducis comites trahisque tecum


per conuiuia porticus theatra.
Sic formosa, Fabulla, sic puella es.

IX 69:
Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.
Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?

XI 62:
Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
Verum est. Cum futui uult, numerare solet.

XII 12:
Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.

XII 46:
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
Nec tecum possum uiuere, nec sine te.

29

30

PHILOSOPHIA
L. ANNAEVS SENECA

31

Epistulae ad Lucilium I 2
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

Ex iis quae mihi scribis et ex iis quae audio bonam spem de te


concipio: non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri
animi ista iactatio est: primum argumentum compositae mentis
existimo posse consistere et secum morari. Illud autem vide, ne ista
lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid
vagum et instabile.
Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere
quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in
peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas
amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter
applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt. Non prodest
cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil aeque
sanitatem inpedit quam remediorum crebra mutatio; non venit vulnus
ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta
quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in transitu prosit.
Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum
habueris, satis est habere quantum legas. 'Sed modo' inquis 'hunc
librum evolvere volo, modo illum.' Fastidientis stomachi est multa
degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non alunt.
Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad
priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus
mortem auxili compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum
multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse
quoque facio; ex pluribus quae legi aliquid adprehendo.
Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus sum (soleo enim et
in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam
explorator): 'honesta' inquit 'res est laeta paupertas'. Illa vero non est
32

paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper
est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat,
quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non adquisita sed
adquirenda conputat? Quis sit divitiarum modus quaeris? primus
habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale.

33

You might also like