You are on page 1of 3

Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset

accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis

difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet
dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque
viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad
vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie
quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos
potius quam ad inferos pervenisse.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus
appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco
conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo,
cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo
consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est
animal, sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis
delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta;
caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad
insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod
constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria
necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima
sint, sed quia nunc sine teste dico.
Post hanc adclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis,
urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum
Tyros excellit, Sidon et Berytus isdemque pares Emissa et Damascus saeculis
condita priscis.
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis
consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed
siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et
inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum
occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector
provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique
congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus
urgebantur.
Homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque
accedente quod et nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta
lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscuros.
Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebellis et maiestati
recalcitrantes Augustae per haec quae strepit incusat iratus nimirum quod
contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem formidine
tenus iusserim custodiri.
Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut
quidam docti, verborum magnificentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur,
numeremus, Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos; his communis vita contenta
est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas
porrigitur et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi
coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque
camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel turbidis rebus: nec eorum
quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva subigendo
quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare
sine sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus
unius soli illis umquam placet.

Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum inminuto rogati
ad nuptias ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, inpigre vel usque
Spoletium pergunt. haec nobilium sunt instituta.
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames,
amplificatis viribus ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae
efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque legiones bellicis sudoribus
induratae.
Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor
mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim
fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro
pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari
molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas
vel adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum
securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.
Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes
existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate
seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint,
erubescas. Quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam
isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione,
at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te
agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii,
quod ornate politeque dixisti.
Hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum a Servilio
pro consule missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae quidem regiones
velut in prominenti terrarum lingua positae ob orbe eoo monte Amano disparantur.
Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia,
quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum
fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo
diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere?
Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque
sollicita, nullus locus amicitiae.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum
occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector
provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique
congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus
urgebantur.
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux ante edictus
per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui
admissi flagitii metu exagitati ad praesidia descivere Romana. absque ullo
egressus effectu deinde tabescebat immobilis.
Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia,
quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum
fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo
diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere?
Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque
sollicita, nullus locus amicitiae.

You might also like