You are on page 1of 2

Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam,

non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater
et filius in exilium acti cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam
scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut
mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar,
praetermitto illuc transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque
silices sine periculi metu properantes equos velut publicos signatis quod
dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post
terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae
matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta
discurrunt.
Eminuit autem inter humilia supergressa iam impotentia fines mediocrium
delictorum nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina; cuius
socrus cum misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut
ferebatur, per palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili
id adsecuta est, ut ad Honoratum tum comitem orientis formula missa letali
omnino scelere nullo contactus idem Clematius nec hiscere nec loqui permissus
occideretur.
Homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque
accedente quod et nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta
lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscuros.
Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans hastisque
feriens scuta qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem proximos iam gestu
terrebat sed eum in certamen alacriter consurgentem revocavere ductores rati
intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri distarent, quorum
tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.
Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas
porrigitur et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi
coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque
camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel turbidis rebus: nec eorum
quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva subigendo
quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare
sine sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus
unius soli illis umquam placet.
Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato
consilio consensit in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus
crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse, cum autem bella
moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto post haec foedere gentium
ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna discessit.
Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas
sit ingeni, neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni
studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem
pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se
continentur.
Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc
quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis
obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum
altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo vestita erat, abrepto, ne velemen
quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex
nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus est.
Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice Celsen
ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege,
incertum qua potuit suffragatione absolvi, aperte convictus familiarem suum cum
pileo, quo caput operiebat, incantato vetitis artibus ad templum misisse
fatidicum, quaeritatum expresse an ei firmum portenderetur imperium, ut
cupiebat, et cunctum.

You might also like