You are on page 1of 1

Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior.

Nec enim illa prima vera est, ut, quem ad


modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa
numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in
aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum
fiunt honestissime; multaeque res sunt in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt
detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi fruantur.

Emensis itaque difficultatibus multis et nive obrutis callibus plurimis ubi prope Rauracum
ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna pontem suspendere
navium conpage Romani vi nimia vetabantur ritu grandinis undique convolantibus telis, et cum
id inpossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.

Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas porrigitur et confinia
Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti,
equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis
vel turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut
arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare
sine sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius soli illis
umquam placet.

Ardeo, mihi credite, Patres conscripti (id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi) incredibili
quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum
dimicatione capitis, et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire
coegit atque excipere unum pro universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac
perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.

Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis
porrigitur late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro adnexa Isauria, pari
sorte uberi palmite viget et frugibus minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus
interscindit.

You might also like