You are on page 1of 6

Huic Arabia est conserta, ex alio latere

Nabataeis contigua; opima varietate


conmerciorum castrisque oppleta validis
et castellis, quae ad repellendos
gentium vicinarum excursus sollicitudo
pervigil veterum per oportunos saltus
erexit et cautos. haec quoque civitates
habet inter oppida quaedam ingentes
Bostram et Gerasam atque
Philadelphiam murorum firmitate
cautissimas. hanc provinciae inposito
nomine rectoreque adtributo
obtemperare legibus nostris Traianus
conpulit imperator incolarum tumore
saepe contunso cum glorioso marte
Mediam urgeret et Parthos.
Inter quos Paulus eminebat notarius
ortus in Hispania, glabro quidam sub
vultu latens, odorandi vias periculorum
occultas perquam sagax. is in
Brittanniam missus ut militares
quosdam perduceret ausos conspirasse
Magnentio, cum reniti non possent,
iussa licentius supergressus fluminis
modo fortunis conplurium sese
repentinus infudit et ferebatur per
strages multiplices ac ruinas, vinculis
membra ingenuorum adfligens et
quosdam obterens manicis, crimina
scilicet multa consarcinando a veritate
longe discreta. unde admissum est
facinus impium, quod Constanti tempus
nota inusserat sempiterna.
Nec sane haec sola pernicies orientem
diversis cladibus adfligebat. Namque et
Isauri, quibus est usitatum saepe pacari
saepeque inopinis excursibus cuncta
miscere, ex latrociniis occultis et raris,
alente inpunitate adulescentem in peius
audaciam ad bella gravia proruperunt,
diu quidem perduelles spiritus
inrequietis motibus erigentes, hac
tamen indignitate perciti vehementer, ut
iactitabant, quod eorum capiti quidam
consortes apud Iconium Pisidiae
oppidum in amphitheatrali spectaculo
feris praedatricibus obiecti sunt praeter
morem.
Quam quidem partem accusationis
admiratus sum et moleste tuli
potissimum esse Atratino datam. Neque
enim decebat neque aetas illa
postulabat neque, id quod
animadvertere poteratis, pudor
patiebatur optimi adulescentis in tali
illum oratione versari. Vellem aliquis ex
vobis robustioribus hunc male dicendi
locum suscepisset; aliquanto liberius et
fortius et magis more nostro
refutaremus istam male dicendi
licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius,
quod et pudor tuus moderatur orationi
meae et meum erga te parentemque
tuum beneficium tueri debeo.
Quam quidem partem accusationis
admiratus sum et moleste tuli
potissimum esse Atratino datam. Neque
enim decebat neque aetas illa
postulabat neque, id quod
animadvertere poteratis, pudor
patiebatur optimi adulescentis in tali
illum oratione versari. Vellem aliquis ex
vobis robustioribus hunc male dicendi
locum suscepisset; aliquanto liberius et
fortius et magis more nostro
refutaremus istam male dicendi
licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius,
quod et pudor tuus moderatur orationi
meae et meum erga te parentemque
tuum beneficium tueri debeo.
Ex his quidam aeternitati se commendari
posse per statuas aestimantes eas
ardenter adfectant quasi plus praemii de
figmentis aereis sensu carentibus
adepturi, quam ex conscientia honeste
recteque factorum, easque auro curant
inbracteari, quod Acilio Glabrioni
delatum est primo, cum consiliis
armisque regem superasset Antiochum.
quam autem sit pulchrum exigua haec
spernentem et minima ad ascensus
verae gloriae tendere longos et arduos,
ut memorat vates Ascraeus, Censorius
Cato monstravit. qui interrogatus quam
ob rem inter multos... statuam non
haberet malo inquit ambigere bonos
quam ob rem id non meruerim, quam
quod est gravius cur inpetraverim
mussitare.
Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat,
Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis hanc
condidisse Perseus memoratur, Iovis
filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia
profectus Sandan quidam nomine vir
opulentus et nobilis et Anazarbus
auctoris vocabulum referens, et
Mopsuestia vatis illius domicilium Mopsi,
quem a conmilitio Argonautarum cum
aureo vellere direpto redirent, errore
abstractum delatumque ad Africae litus
mors repentina consumpsit, et ex eo
cespite punico tecti manes eius heroici
dolorum varietati medentur plerumque
sospitales.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et
ut quisque maxime virtute et sapientia
sic munitus est, ut nullo egeat suaque
omnia in se ipso posita iudicet, ita in
amicitiis expetendis colendisque maxime
excellit. Quid enim? Africanus indigens
mei? Minime hercule! ac ne ego quidem
illius; sed ego admiratione quadam
virtutis eius, ille vicissim opinione
fortasse non nulla, quam de meis
moribus habebat, me dilexit; auxit
benevolentiam consuetudo. Sed
quamquam utilitates multae et magnae
consecutae sunt, non sunt tamen ab
earum spe causae diligendi profectae.
Ex his quidam aeternitati se commendari
posse per statuas aestimantes eas
ardenter adfectant quasi plus praemii de
figmentis aereis sensu carentibus
adepturi, quam ex conscientia honeste
recteque factorum, easque auro curant
inbracteari, quod Acilio Glabrioni
delatum est primo, cum consiliis
armisque regem superasset Antiochum.
quam autem sit pulchrum exigua haec
spernentem et minima ad ascensus
verae gloriae tendere longos et arduos,
ut memorat vates Ascraeus, Censorius
Cato monstravit. qui interrogatus quam
ob rem inter multos... statuam non
haberet malo inquit ambigere bonos
quam ob rem id non meruerim, quam
quod est gravius cur inpetraverim
mussitare.
Atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame
monitae plerumque ad eum locum ubi
aliquando pastae sunt revertuntur, ita
homines instar turbinis degressi
montibus impeditis et arduis loca
petivere mari confinia, per quae viis
latebrosis sese convallibusque
occultantes cum appeterent noctes luna
etiam tum cornuta ideoque nondum
solido splendore fulgente nauticos
observabant quos cum in somnum
sentirent effusos per ancoralia,
quadrupedo gradu repentes seseque
suspensis passibus iniectantes in
scaphas eisdem sensim nihil opinantibus
adsistebant et incendente aviditate
saevitiam ne cedentium quidem ulli
parcendo obtruncatis omnibus merces
opimas velut viles nullis repugnantibus
avertebant. haecque non diu sunt
perpetrata.

You might also like