You are on page 1of 1

Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis illius celsi

praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane regnis Armeniorum
abstractas dicioni Romanae coniunxit.

Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis omne
circumdedit. ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et
paludamento communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis iurandi crebritate
confirmans et statim inquit exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope
oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.

Ex his quidam aeternitati se commendari posse per statuas aestimantes eas ardenter adfectant quasi
plus praemii de figmentis aereis sensu carentibus adepturi, quam ex conscientia honeste recteque
factorum, easque auro curant inbracteari, quod Acilio Glabrioni delatum est primo, cum consiliis
armisque regem superasset Antiochum. quam autem sit pulchrum exigua haec spernentem et
minima ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius
Cato monstravit. qui interrogatus quam ob rem inter multos... statuam non haberet malo inquit
ambigere bonos quam ob rem id non meruerim, quam quod est gravius cur inpetraverim mussitare.

Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus ut leo cadaveribus pastus multa huius modi
scrutabatur. quae singula narrare non refert, me professione modum, quod evitandum est,
excedamus.

Nemo quaeso miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque adfatim commeatus
fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut mutato repente consilio ad placidiora
deverti.

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est
in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad
verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui
Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari
dicat, Latinas litteras oderit?

Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii dicebatur, et iracundae
suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae exaggerantium incidentia et dolere inpendio
simulantium, si principis periclitetur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis
vocibus exclamabant.

Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus ardore
incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque
legiones bellicis sudoribus induratae.

Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum
amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuvare?

Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur, quod omnibus
in rebus homines diligentiores essent; capras et oves quot quisque haberet, dicere posse, amicos
quot haberet, non posse dicere et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis
neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent idonei,
iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis est magna penuria. Et
iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit
amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.

You might also like