You are on page 1of 3

Proinde die funestis interrogationibus praestituto imaginarius iudex equitum resedit magister

adhibitis aliis iam quae essent agenda praedoctis, et adsistebant hinc inde notarii, quid quaesitum
esset, quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes, cuius imperio truci, stimulis reginae
exsertantis aurem subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere conplures.

Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium inpulit
iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla
documentorum rata est fides.

Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato consilio consensit
in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis
tantum civilibus vigilasse, cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto
post haec foedere gentium ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna
discessit.

Orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia
porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam
Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum
successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat cognomentum.

Ultima Syriarum est Palaestina per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis et
civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem sed sibi vicissim velut ad perpendiculum
aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim
et Neapolim itidemque Ascalonem Gazam aevo superiore exstructas.

Dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres
solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus,
Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari
quondam turbela discerpti. quo verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis
maerens et futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat.

Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum. ire enim ipse
compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in
ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret atque monstraret, quam ob causam
annonae convectio sit impedita.

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter
virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C.
Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis
autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus
de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis
alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt
illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et
consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est, quin
eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in
iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et
silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.

Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam, non nulla levius
actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius in exilium acti cum ad locum
Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur
lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.

Soleo saepe ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum
imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis clarissimorum
regum res gestas, cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate
regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nec vero
disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus,
sed victoriis lustratae sunt.

Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimonii aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire
patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria; quem is frui
non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in
provincia diutius eum, qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc
etiam se pluris esse quam collegam putet, quod ille vos tristia voltuque deceperit, ipse numquam se
minus quam erat, nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore
perfecisse, ne Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.

Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes quicquid
inveniri poterat momento temporis parvi vastabant milvorum rapacium similes, qui si praedam
dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, aut nisi impetraverint, non inmorantur.

Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono anno atque vicensimo
cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa Veternensi, patre Constantio Constantini
fratre imperatoris, matreque Galla sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et
praefecturae.

Nec vox accusatoris ulla licet subditicii in his malorum quaerebatur acervis ut saltem specie tenus
crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi: sed quicquid
Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum confestim urgebatur impleri.

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter
virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C.
Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis
autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus
de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis
alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

Adolescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia multa scrutanda, stimulos
admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius
lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in
Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris rettulimus coniugem.

Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice Celsen ante rettulimus,
pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolvi,
aperte convictus familiarem suum cum pileo, quo caput operiebat, incantato vetitis artibus ad
templum misisse fatidicum, quaeritatum expresse an ei firmum portenderetur imperium, ut
cupiebat, et cunctum.

Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis amice;
sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si
quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram Paulum,
videram Galum, sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.

Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum
quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem
nominis ut conscius ductus est aliique congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium
criminum ponderibus urgebantur.

You might also like

  • Dodolokoko
    Dodolokoko
    Document3 pages
    Dodolokoko
    chananej
    No ratings yet
  • Dodolo
    Dodolo
    Document2 pages
    Dodolo
    chananej
    No ratings yet
  • Kikou
    Kikou
    Document3 pages
    Kikou
    chananej
    No ratings yet
  • Grodo
    Grodo
    Document3 pages
    Grodo
    chananej
    No ratings yet
  • Kikoudou
    Kikoudou
    Document3 pages
    Kikoudou
    chananej
    No ratings yet
  • Grodou
    Grodou
    Document3 pages
    Grodou
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsumb
    Lorem Ipsumb
    Document3 pages
    Lorem Ipsumb
    chananej
    No ratings yet
  • Grodii
    Grodii
    Document3 pages
    Grodii
    chananej
    No ratings yet
  • Groda
    Groda
    Document3 pages
    Groda
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsuma
    Lorem Ipsuma
    Document3 pages
    Lorem Ipsuma
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsumd
    Lorem Ipsumd
    Document2 pages
    Lorem Ipsumd
    chananej
    No ratings yet
  • Lorem Ipsume
    Lorem Ipsume
    Document2 pages
    Lorem Ipsume
    chananej
    No ratings yet