You are on page 1of 1

Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans hastisque feriens scuta qui habitus iram

pugnantium concitat et dolorem proximos iam gestu terrebat sed eum in certamen alacriter
consurgentem revocavere ductores rati intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri
distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.

Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae dignitatis sese
efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore
liberalium doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt
concitatae graves ob inopiam vini: huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur et
crebros.

Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum
est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens
(sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper
avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani;
ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse
cognosces.

You might also like