You are on page 1of 28

LHOMOND: DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE

Tomado de:
http://www.culturaclasica.com/textos/textos_latinos_adaptados.htm
(cortesa de Nicols Latorre Vico)

I. ORGENES LEGENDARIOS DE ROMA

1. La infancia de Rmulo y Remo:

1. Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. 2.


Post regis mortem, Numitori regnum relictum erat. 3. Amulius vero ipse
regnare cupiebat: fratrem igitur e regno pepulit ac pro Numi-tore regnavit.
4. Numitoris filiam, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem fecit. 5. Tamen ex
illa duo filii, Romulus et Remus, nati sunt. 6. Amulius iratus ipsam Rheam
Silviam in vincula coniecit; miseros infantes, in alveo positos, in Tiberim
super ripas effusum iaci iussit. 7. Paulo post, fluminis aqua, minus alta, in
ripa infantes reliquit.

8. Tradunt tum lupam alveum adiisse infantibusque ubera prae-buisse.


9. Sic Romulus et Remus salvi fuere, quod lupa quotidie ad eos veniebat.
10. Paulo post, Faustulus, pastor regis, rem animadvertit et infantes, quos
prope flumen invenerat, domum portavit et uxori dedit. 11. Qui, inter
pastores vitam agentes, vires in dies auxerunt. 12. Tum Faustulus Romulo
et Remo, iam adulescentibus, Amulii scelus aperuit. 13. Romulus ira
commotus Amulium regem interfecit regnumque Numi-tori reddidit.

2. La fundacin de Roma:

1. Deinde Romulus et Remus in eis locis ubi antea inter pastores


vixerant urbem condere constituerunt. 2. Sed uterque novae urbi nomen
dare eamque regere cupiebat. 3. Adhibuerunt auspicia: Remus sex vultures,
Romulus autem duodecim vidit. 4. Ita Romulus, augurio victor, novam
urbem vocavit Romam. 5. Circum urbem vallum factum est, Romulusque
iussit neminem id transilire. 6. Remus quidem fratris verba audiverat;
tamen vallum ridens transiluit. 7. Romulus iratus eum statim interfecit. 8.
Sic, inquit, interficietur quicumque urbis meae moenia transiliet. 9. Ita
imperium Romulo soli fuit.
II. EL REINO DE RMULO

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


3. El rapto de las Sabinas:

1. Romulus urbem quidem condiderat, sed deerant incolae. 2. Erat


autem in Capitolio locus quem Romulus asylum fecit. 3. Eo statim latronum
pastorumque multitudo convenit. 4. Tamen neque ipsi Romulo neque populo
erant uxores. Itaque ad propinquas gentes legatos miserunt qui ab eis
mulieres petiverunt. 6. Legati vero non benigne accepti sunt: omnes finitimi
ridentes responderunt: 7. Cur non mulieribus quoque asylum aperuistis?
8. Quibus verbis iratus, Romulus hanc fraudem invenit: ludos Romae parat,
finitimosque ad eos vocat. 9. Sabini, novam urbem videre cupientes, cum
liberis et uxoribus suis Romam convenerunt. 10. Ubi ludorum tempus venit
omniumque oculi ad eos versi sunt, Sabinorum virgines a iuvenibus
Romanis repente raptae sunt.

4. La traicin de Tarpeya:

1. Sabini, propter virgines raptas irati, cum Romanis proelium committere


constituerunt. 2. Ad Urbem procedebant cum Tarpeiam virginem
invenerunt, cuius pater arci Romanae praeerat. 3. Titus Tatius, Sabinorum
dux, virgini haec dixit: 4. Nonne exercitum meum in Capitolium ducere
potes? 5. Tum id donum tibi dabo quod cupis. 6. Quae id petiit quod
Sabini in sinistris manibus habebant: militum anulos et armillas ex auro
sperabat. 7. Tarpeia hostes in arcem duxit et praemium suum a Tatio petiit.
8. Sed repente Tatius eam scutis opptimi iussit: nam Sanini scuta quoque in
sinistris manibus habebant. 9. Sic puella impiae proditionis poenas statim
dedit et misere periit.

5. Rmulo, vencedor de los Sabinos:

1. Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco, ubi nunc est forum


Romanum, pugnam commisit. 2. Primo impetu, vir inter Romanos insignis,
Hostilius nomine, cecidit. 3. Cuius morte territi Romani iam fugiebant. 4.
Sabini autem clamabant: Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. 5.
Nunc sciunt non idem esse virgines rapere atque cum viris pugnare. 6.
Tunc Romulus arma ad caelum sustulit Iovique templum vovit; exercitus,
aut forte, aut Iovis auxilio, restitit. 7. Repente raptae mulieres inter tela
volantia ad patrum et virorum pedes se iece-runt. 8. Quarum precibus pax
inter Romanos et Sabinos facta est.

6. Desaparicin misteriosa y apoteosis de Rmulo:

1. Tum Romulus Sabinos in urbem accepit. 2. Centum viros delegit,


quorum consilia in omnibus rebus audire voluit. 3. Illi viri senatores vocati
sunt, quod plerique senes erant. 4. Deinde tres equitum centurias instituit.
5. Quibus rebus factis, Romulus exercitum lustrabat cum repente facta est

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


tempestas cum magno fragore et fulguribus, statimque Romulus ab oculis
sublatus est. 6. Eum ad deos abiisse populus credidit; cui rei fidem fecit
Proculus, vir nobilis. 7. Seditione enim inter senatores et plebem facta, in
contionem processit. 8. Ego, inquit, Romulum deo similem in caelo vidi. 9.
Iussit nos in pace vivere et fortes esse. 10. Ita Romulus pro deo cultus est
et Quirinus est appellatus.

III. NUMA POMPILIO

7. Un rey pacfico:

1. Post mortem Romuli, Numa Pompilius, vir iustissimus, Romanos rexit.


2. Perpetuam pacem quam acerba bella maluit. 3. Nolebat cum finitimis
populis proelia committere. 4. Omnes vero aequales religione superabat;
sacra plurima instituit, quae sacerdotibus commisit. 5. Aedem Vestae haud
procul a templo Iani sacro aedificavit. 6. Qua re facta, virgines Vestales
iussit ignem perpetuum in Vestae ara alere.7. Auctoritate sua omnibus
civibus, et divitibus et pauperibus, facile praefuit. 8. Nullo bello gesto,
tamen civitati non minus profuit quam Romulus: hic bello, ille pace Romam
auxit.

8. Numa y la ninfa Egeria:

1. Sacris institutis, Numa leges quoque plurimas Romanis dedit. 2. Quae


non universis placuerunt, quod propter eas et plebs et nobiles gravi
disciplina regebantur. 3. Itaque Numa civibus dicebat se omnia, dea Egena
suadente, facere. 4. Haud procul ab Urbe erat lucus, ubi fons aquam
semper puram et frigidam praebebat. 5. Comitibus relictis, Numa solus
nocte in eum lucum intrabat. 6. Cum autem inde redibat, dicebat se deam
Egeriam adiisse eiusque consilia audivisse. 7. Qua fraude, eius auctoritas
apud Romanos crevit.

IV. EL REINO DE TULIO HOSTILIO: LOS HORACIOS Y LOS


CURIACIOS

9. La guerra entre Alba y Roma: eleccin de los campeones:

1. Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex fuit. 2. Quo regnante, Romani cum
Albanis bellum gesserunt. 3. Duces paucorum manibus Albanorum et
Romanorum fata committere constituerunt. 4. Erant apud Romanos
trigemini Horatii, trigemini quoque Curiatii apud Albanos: hi pro Alba, illi pro
Roma pugnare debebant. 5. Itaque trigemini arma ceperunt et inter duas
acies processerunt.

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


10. Peripecias del combate:

1. Primo concursu duo Romani ceciderunt, tres Albani vulnerati sunt. 2.


Iam exercitus albanus gaudio clamabat, Romanis vero spes tota erepta
erat. 3. Tunc unus Romanus, qui integer erat, fugam simulavit, quod cum
hostibus separatim pugnare volebat. 4. Iam longe ab eo loco, ubi pugnatum
erat, aberat, cum respiciens videt unum e Curiatiis haud procul a se abesse.
5. Magno impetu adversus eum redit sta-timque eum interficit. 6. Quo
interfecto, ad secundum se vertit acrique certamine eum quoque occidit. 7.
Tunc tertius, qui supererat, longo cur-su vulneribusque oppressus, facile ab
Horatio integro victus est.

11. La muerte de Camila y el juicio de Horacio:

1. Romani laetissimi Horatium victorem accipiunt et domum deducunt.


2. Princeps ibat Horatius, trium Curiatiorum spolia tenens. 3. Cui occurrit
soror, quae uni e Curiatiis desponsa erat. 4. Quae ubi primum Horatium
vidit, claram victoriam non laudavit, sed vehementissime fratrem
vituperavit. 5. Ingrata sororis verba iuvenis iram movent; virginem gladio
transfigit simulque magna voce clamat: 6. Abi hinc ad carum Curiatium
tuum! Sic interibit quaecumque Romana lugebit hostem! 7. Propter hoc
immane facinus Horatius in iudicium vocatus et damnatus est. 8. Tum
Horatii pater senex clamavit filiam iure occisam esse. 9. Tam clarum
victorem, inquit, Urbi servate. Nolite solum filium qui superest mihi eripere!
10. Populus, patris lacrimis motus, iuvenem liberavit.

V. LOS REYES ETRUSCOS

12. El advenimiento de Tarquinio el Antiguo, predicho por su


esposa Tanaquil:

1. Anco regnante, Lucius Tarquinius ex Etruria cum uxore et omnibus


divitiis suis Romam venit. 2. De quo haec fabula traditur. 3. Ei Romam iter
facienti aquila pileum sustulit, rursusque in eius capite posuit. 4. Tanaquil
uxor, auguriorum perita, ei regnum illo omine nuntiari intellexit. 5. Has spes
secum portantes in urbem intraverunt. 6. Ibi Tarquinius brevi tempore Anci
regis familiaris fuit. 7. A quo Tarquinius relictus est tutor liberis: tunc
regnum sibi ipse cepit.

13. Asesinato de Tarquinio el Antiguo:

1. Anci autem filii Tarquinio insidias paraverunt. 2. Duos pastores,


pessimos viros delegerunt iusseruntque eos regem occidere. 3. Qui hanc

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


fraudem invenerunt. 4. Simulata rixa ante regis aedes, ad regem ipsum
vocati sunt. 5. Unus e pastoribus causam dicere coepit. 6. Dum rex illius
verbis aures praebet, comes regis caput securi repente ferit. 7. Ita
Tarquinius id regnum, quod iniuria acceperat, mala fraude amisit.

14. La realeza usurpada: Servio Tulio:

1. Puer quidam, Servius Tullius nomine, matre nobili sed captiva


natus erat. 2. Infans a matre sua in Tarquinii aedibus educatus est. 3.
Ferunt Tanaquilem, regis uxorem, aliquando circum pueri caput flammas
vidisse. 4. Qua re animadversa, Tanaquil intellexit summam dignitatem
puero portendi. 5. Itaque eum eodem modo ac liberos suos educavit. 6.
Postea Servius ipsam regis filiam uxorem duxit. 7. Tarquinio rege occiso,
Tanaquil vulgo nuntiavit regem aegrum esse et iubere Romanos ad tempus
Servio parere. 8. Post paucos dies, Servius Tul-lius regnum sibi ipsi sumere
potuit. 9. Ex eo tempore, omnes eum habuerunt verum regem.

VI. LA LUCHA CONTRA LOS ETRUSCOS

15. Complot peligroso contra la repblica:

1. Expulsis regibus, duo consules, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius


Collatinus potestatem habuerunt. 2. Sed paulo post, nova Romanorum
libertas paene amissa est. 3. Nam erant Romae iuvenes quidam qui
consilium ceperant regi potestatem reddere. 4. Ipsi Bruti consulis filii isti
coniurationi intererant. 5. Coniurationis vero eventus alius fuit atque
iuvenes speraverant. 6. Unus enim e servis eorum consilia cognoverat

statimque rem ad consules retulit. 7. Iuvenes consulum iussu in vincula


coniecti sunt; deinde in iudicium vocati et damnati sunt. 8. Ipse Brutus,
quanquam amore et misericordia movebatur, tamen iussit filios suos ad
mortem duci. 9. Iam consules in sedem suam processerant, omnes
spectantes ad consulis filios oculos vertebant. 10. Lictores autem miseros
iuvenes, in foro stantes, saevissime verberant, denique eos securi feriunt.
11. Brutus vero non solum rem publicam servaverat, sed etiam egregium
virtutis Romanae exemplum praebuerat.

16. Horacio Cocles en el puente Sublicio:

1. Tum Porsenna, rex Etruscorum, Tarquiniis regnum reddere voluit et


cum exercitu Romam contendit. 2. Primo impetu Ianiculum cepit. 3.
Nunquam antea tam magnus metus Romanos invaserat. 4. Ex agris in

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


urbem fugiunt, urbem ipsam praesidiis ab hostium impetu tegunt. 5. Eam
partem Urbis, quae ad Ianiculum spectat, propter Tiberim flumen tutam
esse existimabant. 6. Sed iam hostium copiae haud procul a ponte Sublicio
erant, cum Horatius Cocles, vir insigni virtute, eos transire prohibuit. 7.
Romai illud cognomen ei dederant, quod in alio proelio oculum amiserat. 8.
Qui pro ponte stetit et cives suos magna voce monuit: 9. Nolite timori
cedere neque terga vertere, inquit; pontem delete. 10. Ego interea hostium
impetum solus sustinebo. 11. Illa virtus ipsorum hostium admirationem
movit. 12. Tandem, ponte deleto, Horatius cum armis in Tiberim se iecit
salvusque ad suos rediit. 13. Cives Romani erga eius virtutem grati fuerunt:
Horatio tantum agri datum est quantum uno die circumarare potuit. 14.
Statua quoque illius viri in foro posita est.

17. La evasin de Clelia:

1. Porsenna Claeliam, virginem nobilem, inter obsides acceperat. 2.


Quod autem rex haud procul a ripa Tiberis castra posuerat, Claelia nocte
custodes fefellit atque, equo invento, Tiberim transiit. 3. Quod ubi regi
nuntiatum est, Romam legatos misit Claeliam obsidem reposcentes. 4.
Romani, quanquam virginis vitae timebant, tamen ex foedere eam Etruscis
reddiderunt. 5. Rex vero virginis virtutem laudavit iussitque eam aliquos
obsides deligere et cum iis Romam redire. 6. Claelia non viros, sed virgines
puerosque delegit et cum iis in patriam rediit. 7. Statua virginis in equo
sedentis in via Sacra posita est.

VII. LAS LUCHAS INTERIORES

18. Retirada de la plebe y embajada de Menenio Agripa:

1. Menenius Agrippa pacem inter nobilitatem plebemque fecit. 2. Nam


postquam ad plebem missus est, quae Urbem reliquerat et in Montem
Sacrum se contulerat, nihil aliud atque hoc ei narravit: 3. Olim humani
artus existimaverunt ventrem nimis pigrum esse. 4. Itaque manus ad os
cibum non iam tulerunt neque os accepit datum cibum, nec dentes eum
confecerunt. 5. Ventrem quidem punire cupiebant, sed ipsis quoque vires
mox defuerunt. 6. Tum intellexerunt ventris operam esse necessariam et
cum eo pacem fecerunt. 7. Eodem modo patres et plebs velut unum corpus
aut simul interibunt aut simul valebunt.

8. Qua fabula Menenius Agrippa hominum mentes flexit: plebs in Urbem


rediit. 9. Tum tribuni plebis facti sunt qui plebis libertatem adversus
nobilitatis iniurias defendebant.

VIII. LUCHA CONTRA VOLSCOS Y ECUOS: CORIOLANO Y CINCINATO

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


19. Hroe y traidor a su patria. Coriolano:

1. Cn. Marcius, vir nobilis, Coriolanus dictus est quod Coriolos,


Volscorum urbem, ceperat. 2. Vir ille non minus matris amore quam militari
virtute laudes sibi paravit. 3. Semper volebat matri suae placere. 4. Qua
cupiente, Volumniam uxorem duxit; in matris aedibus cum uxore habitabat.
5. Cum mater audiebat filium laudari aut coronam ei dari, tum putabat
nullam mulierem ipsa beatiorem esse. 6. Militibus autem Coriolanus carus
erat: egregium ducem eum habebant.

7. Consul factus, magnam frumenti copiam, e Sicilia vectam, plebi fame


oppressae dare noluit. 8. Qua de causa damnatus, ad Volscos, Romanorum
hostes, in exsilium abire maluit eosque adversus Romanos concitavit. 9.
Imperator a Volscis factus, ad quartum ab Urbe lapidem castra posuit.

20. Triunfa el amor a la madre:

1. Legati Roma ad Coriolanum missi sunt de pace, sed non secundum


responsum retulerunt. 2. Sacerdotes quoque eum oraverunt, nec magis eius
animum flectere potuerunt. 3. Et viri et mulieres propinquam ruinam
exspectabant: omni spe ablata, illi arma parabant, hae per urbem territae
errabant. 4. Tum Veturia, Coriolani mater, et Volumnia uxor, duos parvos
filios secum trahens, castra hostium petiere. 5. Ubi Coriolanus matrem
vidit: O patria, inquit, vicisti iram meam matris meae precibus. 6. Deinde
castra movit et Volscorum exercitum ex agro Romano deduxit. 7. Dicunt
Coriolanum postea a Volscis occisum esse, quia eorum causam prodiderat.

21. Del arado a la dictadura. Cincinato:

1. Aequi Minucium consulem atque eius exercitum in castris


oppugnabant. 2. Quod ubi primum Romae auditum est, maximus metus
omnes invasit et senatus L. Quinctium Cincinnatum dictatorem fecit. 3. Ille,
una imperii Romani spes, trans Tiberim agros suos colebat. 4. Ad quem
missi legati arantem eum invenerunt. 5. Tum Quinctius iussit uxorem togam
afferre, nam noluit senatus nuntios audire, nisi togatus. 6. Tunc legati,
circum eum togatum stantes nuntiant Urbem in magno periculo esse atque
eum dictatorem factum esse.

22. El general victorioso:

1. Quinctius igitur Romam venit atque, antecedentibus lictoribus,


domum ductus est. 2. Postero die, caesis hostibus, exercitum Romanum
liberavit. 3. Tunc in urbem triumphans intravit. 4. Hostium duces ante
currum ducti, militaria signa praelata sunt: in tota urbe laetitia erat
maxima. 5. Quinctio autem imperare et triumphare minus gratum erat

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


quam agros arare. 6. Itaque mox Urbem reliquit et ad boves suos libenter
rediit.

IX. LA INVASIN DE LOS GALOS

23. La derrota del Alia:

1. Gallis Clusium, Etruriae oppidum, oppugnantibus, incolae, novo bello


territi, a Romanis auxilium petierunt. 2. Romani tres legatos miserunt, quod
Gallos ab oppugnatione avertere cupiebant. 3. Ex his legatis unus, contra
ius gentium, in aciem processit Gallorumque ducem interfecit. 4. Statim
Galli castra moverunt et Romam ipsam oppugnare voluerunt. 5. Proelio
apud Alliam flumen commisso, exercitus Romanus magnam cladem accepit.

24. La toma de Roma por los galos:

1. Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.


2. Postquam hostes adesse nuntiatum est, iuvenes Romani, duce Manlio, in
Capitolium conscenderunt. 3. Senatores vero Gallorum adventum domi
exspectabant. 4. Qui magistratus gesserant in sedibus eburneis sedebant,
dignitate deis similes. 5. Galli primum ad eos, velut ad statuas, versi
stabant. 6. Ferunt tamen Gallum quemdam barbam unius e senibus manu
tetigisse. 7. Senex autem eius caput scipione eburneo ferit. 8. Tunc Gallus
eum occidit; deinde ceteri senes in aedibus suis interfecti sunt.

25. Los gansos del Capitolio:

1. Galli deinde constituerunt impetum in Capitolium nocte facere. 2.


Nocte satis obscura, magno silentio in summum saxum pervenerunt. 3. Non
solum custodes, sed etiam canes fefellerant. 4. Anseres vero fallere non
potuerunt quibus, in summa inopia, Romani pepercerant, quia anseres
Iunonis sacri erant. 5. Manlius eiusque comites, anserum clangore audito,
arma ceperunt; Galli autem fuga salutem petiere. 6. Paulo post, a M. Furio
Camillo, claro Romanorum duce, victi sunt. 7. Camillus, liberata patria,
triumphans in Urbem intravit atque a militibus pater patriae et conditor
alter Urbis appellatus est.

X. LA LUCHA CONTRA LOS LATINOS

26. Severidad de Manlio con su hijo:

1. Titus Manlius Romanorum admirationem maxima virtute sua multos


annos moverat. 2. Postea, consul factus, bello latino disciplinam militarem
restituere voluit; itaque imperavit ne quis extra ordinem cum hostibus

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


pugnaret. 3. Forte eius filius prope hostium castra processit. 4.Is qui
equitibus latinis praeerat, ubi consulis filium vidit: Visne, inquit, mecum
certare? 5. Sic ad pugnam vocatus, iuvenis non iam patris imperii meminit,
sed impetum in hostem fecit eumque gladio transfixit. 6. Hoc factum consul
vituperavit. 7. Quoniam tu, mi fili, contra consulis voluntatem extra
ordinem pugnavisti, impero ut poena tua disciplinam restituas. 8. Triste
exemplum, sed necessarium, iuveni-bus Romanis eris. 9. Milites,
misericordia moti, consulem frustra orabant ut filio parceret. 10. Postero die
de eo supplicium sumptum est.

27. La inmolacin de Dcimo Mus:

1. P. Decius Mus sub Valerio consule tribunus militum fuit. 2. Exercitu


Romano in angustiis clauso, Decius altiorem collem, hostium castris
imminentem, animadvertit. 3. Collem occupavit hostesque terruit; sic fecit
ut consul ex angustiis evadere posset. 4. Ipse per hostium praesidia salvus
ad suos rediit.

5. Bello latino, consul fuit cum Manlio Torquato. 6. Oraculo autem


quodam consulibus hoc nuntiatum est: 7. Is populus victor erit, cuius dux
in proelio ceciderit. 8. Tunc Decius collegae dixit: Is, cuius cornu laborabit,
diis Manibus se devovebit. 9. Itaque Decius, cum eius cornu laboraret, se
et hostes diis Manibus devovit. 10. Statim in equum conscendit atque
impetum in hostes fecit. 11. Mox telis oppressus periit; victoriam vero suis
reliquit.

XI. LA LUCHA CONTRA LOS SAMNITAS

28. Las horcas Caudinas:

1. Sp. Postumius consul, cum bellum adversus Samnites gereret, in


insidias inductus est. 2. Cum enim Luceriam, Apuliae urbem, cum exercitu
peteret (incolis, bonis et fidelibus sociis, auxilium ferre volebat), in angustiis
ab hostibus clausus est. 3. Tum Romani legatos miserunt, et illi a
Samnitibus pacem petiere. 4. Samnitium dux pacem quidem Romanis
concessit, sed iussit omnes milites Romanos sub iugum mitti. 5. Itaque
consules ipsi primi sub iugum missi sunt, deinde milites. 6. Cum Romani ex
angustiis exirent, lux eis ipsa morte tristior fuit. 7. Pudor enim maximus
omnium animos invaserat. 8. Romam nocte intraverunt et se in aedibus suis
abdiderunt.

XII. LA CONQUISTA DE ITALIA MERIDIONAL

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


29. Un arma temible al servicio de Pirro: los elefantes:

1. Tarentinis bellum illatum est, quod Romanorum legatis iniuriam


fecerant. 2. Tarentinis vero auxilium praebuit Pyrrhus, rex Epirotarum. 3. P.
Valerius Laevinus consul contra Pyrrhum missus est. 4. Qui aliquos regis
milites cepit iussitque eos, per castra Romana ductos, salvos dimitti. 5. Id
fecit ut Pyrrhum de Romanorum opibus monerent. 6. Commissa pugna, rex
elephantos adversus Romanorum aciem egit. 7. Tum proelii fortuna mutata
est. 8. Nova species tam ingentium animalium milites commovit. 9. Equi
quoque territi excutiebant equites aut eos secum in fugam rapiebant. 10.
Nox tandem proelio finem fecit.

30. La embajada de Cineas:

1. Deinde Pyrrhus magnis itineribus ad urbem Romam contendit. 2.


Tunc Romam misit Cineam legatum ut pacem aequis condicionibus
proponeret. 3. Cineas, in curiam ductus, senatoribus suasit ut cum Pyrrho,
humano rege atque amico populi Romani, pacem facerent. 4. Tum Ap.
Claudius, senex et caecus, lectica in curiam vectus, monuit Romanos ne
Cineae verbis crederent. 5. Itaque senatores, gravissima illa oratione moti,
hoc responderunt: 6. Pyrrhus ex Italia exeat! Si e patria nostra exierit, tum
pacem cum eo faciemus. 7. Quae superba verba Cineae admirationem
moverunt. 8. Qui, a Pyrrho de Roma et de senatu interrogatus, respondit 9.
Existimo Urbem templum esse, senatum vero consessum regum.

31. Derrota y muerte de Pirro:

1. Postea Curius consul adversus Pyrrhum missus est. 2. Multis iam


militibus interfectis, novas copias comparavit. 3. Quibus copiis Curius Pyrrhi
exercitum cecidit. 4. Quattuor elephanti cum turribus suis insignem fecerunt
triumphum. 5. Victus rex in Epirum rediit. 6. Sed praesidium in urbe
Tarento reliquit, ut postea bellum cum Romanis renovaret.

7. Regis mors eos metu liberavit. 5. Pyrrhus enim, Argos oppu-gnans,


ab adulescente quodam Argivo est sagitta vulneratus. 9. Adulescentis mater
cum aliis mulieribus e domus tecto proelium spectabat. 10. Quae, cum
videret Pyrrhum in filium suum impetum facientem, eius periculo commota,
tegulam e tecto eripuit et summa vi in regis caput iecit.
XIII. LA PRIMERA GUERRA PNICA

32. Victoria naval de C. Duilio (260 a. C.):

1. C. Dullius Poenos navali proelio primus vicit. 2. Qui, quod viderat


Poenorum naves celeriores esse navibus Romanis, iussit nautas facere
manus ferreas, corvos vocatas. 3. Quibus corvis Romani hostium naves
arripiebant; deinde, ponte facto, eorum naves invadebant et gladio velut in
proelio terrestri pugnabant. 4. Itaque Romani, qui fortiores erant, facile

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


victores fuerunt. 5. In illa pugna tri-ginta hostium naves captae sunt,
tredecim deletae.

6. Duilius Romam victor rediit et primus navalem triumphum egit. 7.


Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod non solum terra sed etiam mari
potentissimi fuerant. 8. Itaque in honorem Duilii in foro posita est columna,
navium rostris ornata. 9. Quae columna rostrata vocata est.

33. La guerra se traslada a frica. Rgulo:

1. Regulus, propter res bene gestas, imperator factus est. 2. Eodem


autem tempore, villicus eius periit ac servus simul fugit, instrumento rustico
ablato. 3. Tum Regulus petivit ut Romani alium imperatorem in Africam
mitterent. 4. Timebat enim ne, parvo agro deserto, uxor et liberi in inopia
viverent. 5. Senatus constituit Regulum ista cura liberare. 6. Itaque ea quae
Regulus amiserat publica pecunia ei reddi iussit. 7. Quibus rebus a senatu
decretis, Regulus Africam petiit ibique nonnullis proeliis Carthaginiensium
opes fregit. 8. Illi, de victoria desperantes, a Romanis pacem petiere. 9.
Cum autem Regulus nollet eam nisi duris-simis condicionibus dare,
Carthaginienses a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

34. El juramento de Rgulo:

1. Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus


miserunt, a quo Regulus victus est. 2. Duo tantum milia hominum ex omni
exercitu Romano superfuerunt. 3. Regulus ipse captus et in vincula
coniectus est. 4. Deinde ab ipsis hostibus Romam missus est, ut de
permutatione captivorum cum senatu ageret. 5. Regulus his verbis fidem
Carthaginiensibus dederat: 6. Nisi Romani captivos vobis reddiderint, ego
ipse Carthaginem redibo in servitutem. 7. Postquam Regulus Romam venit,
senatui suasit ne captivos Poenis redderet. 8. Nolite, inquit, vitae meae
parcere: ego enim iam confectus sum senectute, captivi autem validi
iuvenes sunt et boni duces. 9. Cuius auctoritas valuit et captivi Romae
retenti sunt.

10. Deinde Regulus, cum propinqui et amici ei persuadere vellent ut


Romae maneret, tamen Carthaginem rediit. 11. Nam quanquam sciebat
hostes saevos esse, tamen fidem servare voluit. 12. Carthaginienses
crudelissimis suppliciis eum necaverunt.

35. Fin de la primera guerra pnica:

1. C. Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. 2. Ei nuntiatum


erat maximam Poenorum classem ex Africa ad Siciliam properare. 3. Erant
autem plurimae naves, commeatum vehentes ad eum exercitum, cui in
Sicilia praeerat Hamilcar. 4. Lutatius, cum classis adventum exspectare
nollet, constituit pugnam cum Poenorum classe prope Aegates insulas

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


committere. 5. Nec longa fuit pugna: Carthaginiensium naves, oneribus suis
impeditae, aut captae aut deletae sunt. 6. Tum Poeni victi pacem
postulaverunt. 7. Quae eis hac condicione concessa est: coacti sunt de
omnibus insulis, quae sunt inter Italiam et Africam, decedere certumque
vectigal per viginti annos populo Romano pendere.

XIV. LA SEGUNDA GUERRA PNICA

36. Difcil avance a travs de los Alpes:

1. Hannibal magnis itineribus ad Alpes pervenerat. 2. Primi ibant


elephanti et equites, ipse post cum peditibus procedebat. 3. Mox alti montes
et nives caelo mixtae et intonsi eius regionis homines Hannibalis milites
terruerunt. 4. Aliquando incolae adversus Poenos impetus faciebant aut
saxa ingentia de altioribus locis in eos coniiciebant. 5. Eo tempore elephanti
Poenis profuerunt: nam incolae tam immanibus animalibus, quae nunquam
antea viderant, territi sunt. 6. Nono die in Alpium iugum perventum est. 7.
Tum Hannibal imperavit ut militibus labore pugnaque defessis aliqua quies
daretur. 8. Agmina ibi constiterunt castraque in iugo posita sunt.

37. A la vista de la llanura del Po:

1. Omnia loca alta nive tecta erant, cum Hannibal iussit prima luce castra
moveri. 2. Milites inviti paruerunt, atque de sua fortuna desperanfes
pigerrime procedebant. 3. Tum Hannibal iussit agmen in promun-turio
quodam consistere. 4. Ipse Italiae campos, longe et late patentes, militibus
ostendit, eorumque animos his verbis confirmavit: 5. Nunc moenia non
Italiae solum, sed etiam urbis Romae transitis. 6. Mox non iam per asperos
montes, sed per campos iter facietis. 7. Paucis proeliis caput Italiae in manu
ac potestate habebitis.

38. El descenso hacia Italia:

1. Deinde agmen difficilibus itineribus de montibus descendere coepit. 2.


Mox autem ingentia saxa agmen consistere coegerunt. 3. Cum in eo loco
non alia via esset per montes, Hannibal militibus imperavit ut saxa
caederent. 4. Itaque milites in saxis multas arbores sectas posuerunt eisque
ignem intulerunt. 5. Deinde in ardentia saxa magnam aceti copiam
fuderunt. 6. Tum saxa, calore et aceto putrefacta, ferro fregerunt viamque
agmini aperuerunt. 7. Tandem Poeni, fame et laboribus oppressi, in
iucundiora loca descenderunt, ubi hominibus defessis aliqua quies data est.

39. La ms grande derrota de la historia romana (216 a. C.)

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


1. Hannibal in Apuliam pervenerat. 2. Duo consules, L. Aemilius Paulus et
C. Terentius Varro, adversus eum missi sunt atque apud Cannas castra
posuerunt. 3. L. Aemilius Paulus nolebat proelium committere in eo loco,
Poenorum equitatui idoneo. 4. Varro autem, invito collega, aciem instruxit
signumque pugnae dedit. 5. Legiones Romanae victae et caesae sunt:
nunquam populus Romanus tam ingentem cladem acceperat.

6. L. Aemilius Paulus ipse, in prima acie pugnans, vulneratus cecidit. 7.


Tribunus quidam militum, cum eum humi videret: Cape, inquit, hunc
equum, et fuge, Aemili. 8. Tu potius, respondit ille, abi; mone senatores
ut Urbem ante hostium adventum praesidiis muniant. 9. Ego inter milites
meos mortem exspectabo. 10. Eius vero collega cum paucis equitibus
fugere potuit.

40. Tras la batalla, Anbal vacila:

1. Hannibali victori ceteri duces gratulationem faciebant suadebantque


ut quietem ipse sumeret et militibus quoque daret. 2. Unus tamen ex eius
familiaribus, Maharbal, Hannibalem monuit ut statim Romam peteret. 3.
Cum autem Hannibal illud consilium non probaret, Maharbal dixit: 4.
Vincere scis, Hannibal, sed fructum e victoria capere nescis. 5. Dicunt
huius diei moram Urbem imperiumque servavisse. 6. Postero die, prima
luce, Poeni e castris suis exierunt ut hostium spolia colligerent. 7. Tradunt
Poenos tres anulorum modios ab interfectis equitibus et senatoribus
abstulisse et Carthaginem misisse. 8. Deinde Hannibal Campaniam petiit,
ubi deliciae Capuae exercitus virtuti maxime nocuerunt.

41. P. Cornelio Escipin, procnsul con 24 aos (211 a. C.):

1. Romani iam duas clades in Hispania acceperant. 2. Occisis autem ibi


duobus imperatoribus, exercitum augere eoque proconsulem mittere
constituerunt. 3. Populus in campo Martio comitia habuit. 4. Cum autem
nemo illud imperium suscipere vellet, repente P. Cornelius Scipio, quattuor
et viginti tantum annos natus, dixit se petere. 5. In quem omnium ora versa
sunt. 6. Deinde universi Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt.
7. Paucis post diebus, Scipio contionem habuit et magno animo disseruit de
bello quod gerere volebat. 8. Ita Romanos cura liberavit eisque spem
reddidit.

42. Hbil poltica de Escipin en Espaa (211-206 a. C.):

1. Brevi tempore, Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. 2.


Omnem praedam militibus concessit; captivos Poenos vendidit, Hispanos
vero sine pretio domum dimisit. 3. Cum Scipio erga Hispanos se clementer
gereret, multitudo regem eum appellavit. 4. At Scipio respondit 5. Nomen
imperatoris, quo milites mei me appellant, mihi maximum est; regis nomen

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


Romanis intolerabile est. 6. Itaque vos oro ne regem me nominetis. 7.
Laudaverunt etiam Barbari magnitudinem animi qua Scipio id contemnebat
quod ceteri cupiunt.

43. Escipin establece hbilmente alianzas en frica:

1. Scipio, capta Hispania, cum iam bellum in ipsam Africam inferre


vellet, existimavit animos regum et gentium Africae primum conciliari posse.
2. Syphacem, opulentissimum Maurorum regem, primum tentare constituit.
3. Itaque legatum cum donis ad eum misit. 4. Syphax Romanorum
amicitiam non recusavit, sed cum ipso duce Romano societatem facere
voluit. 5. Scipio igitur in Africam venit. 6. Eodem tempore, Hasdrubal
quidam Carthaginiensis ad eumdem portum ac Scipio forte navigavit, ut
Syphacis amicitiam societatemque postularet. 7. Romanorum imperator et
Poenorum dux, a rege benigne accepti, ad convivium simul vocati sunt. 8.
Scipio autem non Syphacem solum, sed etiam hostem Hasdrubalem sibi
conciliavit. 9. Tunc Scipio, societate cum Syphace facta, in Hispaniam ad
exercitum rediit.

44. Escipin desembarca en frica:

1. Scipio e Sicilia ad Africam magna classe contendit. 2. Naves celeriter


processerunt ac brevi tempore haud procul ab Africae litore fuerunt. 3.
Postquam copiae de navibus exierunt, Scipio in proximis collibus castra
posuit. 4. Tradunt aliquos hostium speculatores in castris captos esse. 5.
Quos ad se adductos Scipio non damnavit, sed monuit ut Romanorum
exercitus opesque inviserent. 6. Quo facto, eos in Poenorum castra dimisit.

45. Fidelidad de Masinisa, traicin de Sifax:

1. Scipioni, in Africam venienti, Masinissa se iunxit cum equitibus suis. 2.


Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. 3. Hasdrubal, Poenorum dux,
et Syphax cum Scipione proelium iam committere volebant, cum Scipio
eorum castra nocte occupavit. 4. Syphax ipse captus ad Scipionem ductus
est. 5. Ubi in castra Romana intravit, eius fortuna omnium misericordiam
movit. 6. Scipio regem ceterosque captivos Romam misit.7. Masinissae
autem, qui Romanis auxilium praebuerat, coronam auream dedit.

46. Escipin y Anbal frente a frente en Zama (202 a. C.):

1. Hac clade Carthaginienses territi Hannibalem ex Italia redire iussere.


2. Tunc Hannibal lacrimas non tenere potuit. 3. Paruit tamen atque in
Africam rediit. 4. Postquam Zamam venit (ea urbs non longe a Carthagine
abest), a Scipione petiit ut colloquium haberent. 5. Dies locusque colloquio
constituuntur. 6. Cum vero eorum sententiae de pacis condicionibus

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


differrent, proelium postero die commissum est. 7. Carthaginiensibus victis,
Hannibal cum quattuor tantum equitibus fugit.

47. La paz impuesta a Cartago:

1. Tunc Carthaginienses ad Scipionem triginta legatos miserunt, ut a


Romanis pacem peterent. 2. Victis leges imposuit Scipio. 3. Legati, cum
nullam pacis condicionem recusarent, Romam missi sunt. 4. lbi ea, quae a
Scipione imposita erant, senatus populique Romani auctoritate confirmata
sunt. 5. Scipio autem, pace terra marique facta, exercitum suum in naves
imposuit Romamque rediit. 6. Cum in Urbem intraret, ab ingenti civium
multitudine acceptus est, et propter claram victoriam suam Africanus
appellatus est.

XV. LA INTERVENCIN EN GRECIA

48. Flaminino proclama la independencia de las ciudades griegas


(196 a. C.):

1. Quinctius Flamininus Graeciae veterem statum reddidit: volebat enim


Graeciam, sicut antiquis temporibus, non in servitute vivere, sed liberam
esse. 2. Aderat ludorum isthmiorum tempus; ad eos Graeci universi
convenerant. 3. Tum praeco processit, tuba silentium petivit, deinde haec
verba magna voce dixit: 4. Senatus populusque Romanus et Titus
Quinctius Flamininus, postquam legiones Romanae Philippum regem ac
Macedones superaverunt, nunc omnes Graeciae civitates liberas esse
iubent. 5. Ubi Graeci praeconem audiverunt, primum non crediderunt eius
verba vera esse. 6. Deinde vero magnum gaudium omnium mentes invasit.
7. lngens Graecorum clamor aves, forte ea volantes, terruit: multae de
caelo ceciderunt.

XVI. CATN EL CENSOR

49. Catn el Censor, defensor de las viejas tradiciones romanas:

1. Marcus Parcius Cato, quanquam in Scipionis exercitu fuerat, tamen


eum non amabat. 2. Existimabat enim Scipionem, litteris et artibus et
luxuriae nimis studentem, maiorum mores contemnere. 3. Mulierum quoque
luxuriam Cato vituperabat. 4. Secundo bello punico, Oppius, tribunus plebis,
de mulierum luxuria legem tulerat. 5. Ea lex vetabat mulieres Romanas plus
quam semunciam auri habere, aut iuncto vehiculo per Urbem ire. 6. Post
autem bellum, iratae matres-familias ad forum convenerunt: a senatu legis

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


abrogationem postulabant. 7. Cato acriter restitit, sed frustra. 8. Senatus
enim legem tandem sustulit. 9. Mulierum Romanarum laetitia magna fuit.

50. Delenda est Carthago:

1. Cato iam senex volebat Romanos Carthaginem delere. 2. Dice-bat


enim: Dum Carthago potens est, Roma salva esse non potest. 3. Itaque,
quoties de aliqua re sententiam in senatu dixerat, semper addebat:
Delenda est Carthago. 4. Tandem in senatum ficum praecocem intulit. 5.
Postquam omnes senatores eius pulchritudinem laudaverunt, Cato ab eis
quaesivit: Quando eam ficum ex arbore lectam esse putatis? 6. Omnes
responderunt ficum recentem esse. 7. Aliquis, inquit, eam abhinc tres dies
Carthagine legit; tam propinquus est hostis! 8. Ea res senatores
vehementer movit; Itaque Romani novum bellum Carthaginiensibus
intulerunt.

XVII. LA TERCERA GUERA PNICA

51. Escipin Emiliano fuerza la guerra contra Cartago:

1. Scipio Aemilianus, Scipionis Africani adoptione nepos, primum in


Hispania militaverat et in eo bello egregia fuit eius virtus. 2. Tertio bello
punico, quod clarum erat Scipionis nomen, populus Romanus Scipionem
Aemilianum, quanquam iuvenis erat, consulem fecit, eumque senatus in
Africam misit Carthaginem deletum. 3. Iussit igitur Scipio Carthaginienses
ex urbe sua decedere, novamque urbem procul a mari condere. 4. Ubi
Carthaginienses id audiverunt, clamaverunt omnes: Bellum profecto
gesturi sumus, quoniam hinc abire nolumus.

52. La destruccin de Cartago:

1. Quia vero Poeni armis navibusque carebant, domos suas resciderunt:


ita novam classem parare potuerunt; pro aere ferroque aurum et argentum
adhibebant. 2. Totonderunt mulieres et earum crinibus funes fecerunt. 3.
Viri, mulieres, pueri, senes simul operi impigre studebant, per dies et noctes
laborando.

4. Scipio exercitum Carthaginem duxit eamque oppugnavit. 5.


Quanquam Carthaginienses summa vi urbem defenderunt, tanden Romani
eam expugnaverunt: quadraginta milia hominum se victori tradiderunt. 6.
Hasdrubal ad Scipionem cum oleae ramis, vitam salvam ab eo petitum,
processit. 7. Eius vero uxor, quod servitutem magis quam mortem timebat,
de templi tecto cum liberis in ignem se praecipitavit.

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


XVIII. LA CRISIS DE LA REPBLICA. LOS GRACOS

53. Tiberio Graco y la ley agraria del ao 133:

1. Tib. Gracchus et C. Gracchus Scipionis Africani nepotes erant. 2.


Quorum mater, Cornelia nomine, eos a pueritia bonos mores et probam
vitam docuerat. 3. Neque egregium ingenium, neque magna virtus
adulescentibus defuit. 4. Fratres tamen rempublicam vehementer
perturbavere. 5. Tib. Gracchus, qui erat tribunus plebis, agrum publicum
plebi dare voluit. 6. Quo consilio viam ad regnum eum sibi parare Optimates
crediderunt. 7. Tiberius, qui in Capitolium venerat, manum ad caput tulit. 8.
Quo signo salutem suam populo commendabat. 9. Nobiles autem dixerunt
eum diadema eo signo sibi postulare. 10. Tum Scipio Nasica clamavit: 11.
Si rempublicam salvam esse vultis, cur mecum venire dubitatis? 12.
Deinde Gracchum fugientem sua manu interfecit. 13. Romani corpus Tiberii
mortui in Tiberim praecipitaverunt.

54. Cayo Graco reemprende las reformas:

1. C. Gracchus eadem consilia atque frater iniit. 2. Magnas largitiones


fecit; legem de frumento tulit, quia plebem frumento carere nolebat. 3.
Tum rursus senatus eis consiliis obsistere constituit. 4. C. Gracchus cum
suis Aventinum montem occupaverat. 5. Itaque consul Opimius ad arma
populum vocavit et Caium oppugnavit. 6. Iam Opimii milites eum capturi
erant, cum iugulum servo suo praebuit. 7. Qui dominum, deinde se super
domini corpus interfecit. 8. Miles quidam Caii caput consul attulit, qui ei pro
capite aurum rependit. 9. Nonnulli etiam dicunt militem in caput plumbum
fudisse: ita enim caput gravius erat.

XIX. MARIO

55. El triunfo de un homo novus:

1. C. Marius, humili genere natus, primum in Hispania militaverat. 2.


Imperatori suo Scipioni Aemiliano carus erat propter egregiam virtutem ac
studium pugnandi et laborandi. 3. Quodam die, Scipio cum amicis
sermonem habebat; unus ex eis ab eo quaesivit 4. Si nobis, Scipio, forte
deeris, quem similem imperatorem habebit respublica? 5. Tum Scipio,
Marium manu ostendens: Fortasse, inquit, Marium.

6. Postea, Marius Metelli legatus in Numidia fuit. 7. Quanquam Metellus


nolebat, consulatum petiit et, contra Metelli ac ceterorum nobilium
voluntatem, populus eum consulem delegit. 8. Tum in Numidiam rediit et

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


bellum Iugurthinum, quod Metellus antea gesserat, celeriter confecit. 9.
Post victoriam, Romae triumphavit: Iugurtham ante currum suum egit,
deinde in carcerem Tullianum coniecit, ubi paucis post diebus fame interiit.

56. Mario vence a los teutones cerca de Aix:

1. Marius deinde bellum cum Cimbris et Teutonis gessit. 2. Ei novi


hostes qui ab Germaniae finibus veniebant et novas sedes quaerebant, per
Galliam iter fecerant et in Italiam invaserant; nec tres duces Romani
primum Barbarorum impetum sustinuerant. 3. Marius vero Teutonos apud
Aquas Sextias proelio oppressit. 4. Hostes vallem flumenque tenuerant; ita
aqua militibus Romanis defuerat. 5. Quae res tamen victoriae causa fuit;
nam Marius militibus sitim metuentibus flumen ostendit et: 6. Viri, inquit,
estis; ecce aquam illic habebitis: vallis tantum vobis occupanda est. 7.
Itaque acriter copiae pugnaverunt. 8. Magna hostium caedes fuit: non
tantum aquam, sed etiam sanguinem Romani e flumine biberunt.

57. Una entrevista dramtica:

1. Postquam Teutonos delevit, C. Marius occurrit Cimbris qui Athesim


flumen transierant Italiamque invaserant. 2. Tum Cimbri legatos ad
consulem miserunt; agros sibi suisque fratribus postulabant, quod
nesciebant Teutonos magnam cladem accepisse. 3. Mario autem ab eis
quaerenti: Qui sunt fratres vestri?, Cimbri res-ponderunt Teutonos esse
fratres. 4. Tum Marius ridens Omittite, inquit, fratres vestros; tenent enim
terram quam a nobis acceperunt semperque tenebunt. 5. Legati
crediderunt se ludibrio haberi; Itaque irati responderunt: Cum Teutoni
fratres huc accesserint, tum quidem non iam ludibrio nos habebitis. 6. At
Marius: Iam adsunt, inquit, et fratres vestros statim videre potestis. 7.
Tum iussit Teutonorum duces adduci, quos Romani in proelio ceperant.

58. Mario vence a los Cimbros (101 a. C.)

1. Postquam eas res audiverunt, Cimbri e castris exierunt et ad pugnam


processerunt. 2. Marius aciem perite instruxit: nam pulvis in oculos et ora
hostium vento ferebatur. 3. Ingentem cladem accepit Cimbrorum multitudo:
centum octoginta milia hominum Romani ceciderunt. 4. Nec minor cum
uxoribus pugna quam cum viris fuit: mulieres enim in plaustra
conscenderant, unde velut e turribus adversus hostes pugnabant. 5.
Postquam Romani eas vicerunt, tamen legationem ad Marium miserunt,
libertatem ab eo postulantes. 6. Quod autem libertas eis non concedebatur,
infantes primum suos necaverunt, deinde sibi mortem intulerunt.

59. Guerra civil entre Mario y Sila (88 a. C.):

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


1. Tunc Romae primum fuit civile bellum. 2. Romani enim Sullam
consulem contra Mithridatem, regem Ponti, miserant; Marius autem
imperium ei eripuit. 3. Qua re iratus, Sulla cum exercitu Romam venit,
eamque armis occupavit. 4. Marius, quem in vincula coniecerat, paulo post
in Africam fugere potuit. 5. Dum vero Sulla bellum Mithridaticum gerit,
Marius in Italiam redit. 6. Cum exercitu suo in urbem Romam intrat, et eam
caedibus vastat. 7. Multis gravibusque suppliciis omnes adversae factionis
nobiles affecit. 8. Quinque dies et quinque noctes milites scelera in Urbe
fecerunt. 9. Sed paucis post mensibus, Marium, qui iam senex erat, morbus
oppressit; ingentique omnium laetitia interiit. 10. Et fortis in bello et crudelis
in pace fuerat.

XX. SILA

60. Sila. Guerra contra Mitrdates:

1. L. Cornelius Sulla, nobili genere natus, bello Iugurthino quaestor Marii


fuit. 2. Antea se totum ludo et vino et voluptati dederat. 3. At postquam in
Africam venit, fortem et peritum belli ducem se ostendit 4. Bello Cimbrico
quoque, legatus consulis fuit et maxima virtute cum hostibus pugnavit. 5.
Consul deinde factus, Mario in exsilium expulso, cum Mithridate bellum
gessit. 6. Primum regis duces duabus proeliis superavit. 7. Deinde Asiam
petiit Mithridatemque fudit. 8. Eum tamen non oppressit; maluit enim tunc
pacem cum eo facere, quod celerrime Romam redire et Mario bellum inferre
constituerat. 9. Mithridatem tamen a quibusdam provinciis, quas
occupaverat, decedere coegit.

61. Las proscripciones:

1. Tum Sulla cum exercitu suo Romam properavit, eosque qui Mario
favebant omnes superavit. 2. Nihil eius victoria fuit crudelius, 3. Sulla,
dictator factus, tabulam proscriptionis proposuit, ubi scripta erant nomina
eorum qui occidendi erant. 4. Quod omnes eius saevitias vehementissime
vituperabant, postridie plura etiam nomina addidit. 5. Ingens fuit caesorum
multitudo.

6. Avaritia etiam saevitiae causa fuit, multoque plures propter divitias


quam propter victoris odium necati sunt. 7. Civis quidam innoxius, cui
fundus in agro albano erat, videns suum quoque nomen propositum: 8.
Vae, inquit, misero mihi; fundus albanus mihi nocet.

62. Abdicacin y muerte de Sila (78 a. C.):

1. Superatis et expulsis inimicorum partibus, Sulla felicem sese


appellavit. 2. Geminis ex eius uxore natis, voluit puerum Faustum,

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


puellam Faustam appellari. 3. Tum dictaturam repente deposuit,
dimissisque lictoribus, diu in foro solus ambulavit. 4. Mirabile erat populo
eum privatum videre, cui maxima potestas fuerat, qui tot cives occiderat. 5.
Unus tantum adulescens eum reprehendere non dubitavit, eique domum
redeunti maledixit. 6. Cuius verba Sulla aequo animo tulit; sed domum
intrans dixit: 7. Propter eum adulescentem, nemo postea tam magnum
imperium deponet. 8. Sulla deinde in Campaniae villa mansit, ubi procul a
republica vitam egit. 9. In eadem villa, is vir ingentis animi, voluptatum
cupidus, sed qloriae cupidior, interiit. 10. Ea, quae ante victoriam suam
fecit, sunt quidem laudanda; ea vero quae postea fecit, nunquam satis
vituperari poterunt.

XXI. POMPEYO

63. Pompeyo y Sila:

1. Cn. Pompeius in civili bello, quod inter Sullam et Marium fuit, socius
Sullae fuit. 2. Annos tres et viginti natus, exercitum comparavit, quo Sullae
auxilium attulit. 3. Brevi enim tempore tres hostium exercitus aut cecidit aut
cum suis iunxit. 4. Postea Pompeius in Siciliam it, eamque a Carbone, Sullae
inimico occupatam, recepit. 5. Deinde, exercitu in Africam traiecto, Hiarbae,
Numidiae regi, bellum intulit. 6. Intra dies quadraginta hostem oppressit
Africamque subegit adu-lescens ille quattuor et viginti annos natus. 7. Tum
litteras accepit, quibus Sulla eum iubebat exercitum dimittere, et cum una
tantum legione novum ducem exspectare. 8. Id aegre tulit Pompeius; paruit
tamen atque Romam rediit. 9. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo
occurrit. 10. Sulla quoque eum benigne accepit et Magnum appellavit. 11.
Pompeio tamen triumphum petenti restitit. 12. Qui magna audacla dixit
plures solem orientem colere quam occidentem. 13. Quibus verbis Pompeius
significabat Sullae potestatem minorem iam esse, ipsius vero crescere. 14.
Tum Sulla iuvenis audaciam laudavit et dixit: Trium-phet, triumphet.

64. Pompeyo y los piratas (67 a. C.):

1. Quod in omnibus maribus multi piratae erant et quasdam etiam


Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus eos missus est. 2. Nimiae viri
potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in primis Q. Catulus. 3. Qui
in contione dixerat esse quidem clarum virum Cn. Pompeium, sed non
omnia esse uni tribuenda; addiderat etiam: Si casu ille perierit, quis ei
succedet? 4. Tum clamavit tota contio: Tu ipse, Q. Catule. 5. Tam
honorifico civium testimonio victus, Catulus e contione exiit. 6. Pompeius,
navibus per omnes maris recessus positis, brevi tempore orbem terrarum
ista peste liberavit. 7. Piratas captos in urbibus agrisque procul a mari
collocavit. 8. Nihil celerius fuit hac victoria: nam ante quadragesimum diem
piratae e toto mari pulsi sunt.

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


65. Guerra contra Mitrdates:

1. Eo confecto bello, Cn. Pompeius Mithridati bellum intulit atque Asiam


celeriter petiit. 2. Proelium statim cum rege committere cupiebat. 3.
Mithridates autem diu nullam pugnandi facultatem dedit, nam in castris
semper se continebat. 4. Quadam tamen nocte Pompeius pugnam
commisit. 5. Luna Romanis utilis fuit: nam eam Romani a tergo habebant;
itaque umbrae corporum, longe patentes, usque ad primos hostium ordines
pertinebant. 6. Quae res milites regis fefellit: in umbras, non in Romanos
tela coniiciebant. 7. Victus Mithridates in Pontum fugit. 8. Illic ipse
Mithridatis filius, Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a
patre fratribus, vitae suae ipse timebat. 9. Tum Mithridates, de rebus suis
desperans, venenum sumpsit. 10. Id autem vitam non abstulit, quia rex
adversus venena multis medicaminibus corpus antea confirmaverat. 11.
Tandem a milite Gallo suo iussu interfectus est.

66. Victoria sobre Tigranes. Guerra civil entre Pompeyo y Csar:

1. Pompeius deinde Tigranem, Armeniae regem Mithridatisque socium,


superavit. 2. Quem tamen benignis verbis excepit atque in regnum restituit,
tam pulchrum esse existimans facere reges quam vincere. 3. Quibus rebus
factis, in Italiam tandem rediit. 4. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu,
tertium triumphum egit.

5. Tam clarus imperator vitam miserrime amisit. 6. Postea enim bellum


civile coepit inter Pompeium et Caesarem. 7. Pompeius, relicta Urbe atque
Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis. 8.
Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Alexandriae regem, fugere voluit sed ille
Pompeium interfici iussit.

XXII. CICERN

67. Cicern. Un genio precoz:

1. M. Tullius Cicero Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. 2.


Uni ex eius maioribus verruca in naso fuit, ciceri similis: inde cognomen
Ciceronis genti datum est. 3. Cum multi de ea re riderent, Cicero: Utinam
istud cognomen, inquit, nobilissimorum nominum famam, mea opera,
vincat. 4. Egregio fuit ingenio: cum in schola litteris studeret, aequales
eum, sicut regem, magnis honoribus quotidie deducebant domum. 5. Eorum
etiam parentes, pueri fama commoti, in scholam veniebant eum visum et
auditum. 6. Ut adulescens fuit, Cicero Athenas adiit, ubi philosophum
Antiochum diligenter audivit. 7. Inde Rhodum se contulit, ubi Molo, orator
doctissimus eius magister fuit. 8. Dicunt illum, cum Ciceronem dicentem

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


audivisset, flevisse. 9. Exis-timabat enim Ciceronem, virum Romanum,
Graecos ingenio et arte dicendi superare.

68. La conjuracin de Catilina (63 a. C.):

1. Cum Romam rediisset, Cicero fuit quaestor tam gratus quam clarus
in Sicilia. 2. Deinde consul factus, Catilinae coniurationem maxima virtute
fregit. 3. Catilina enim, furore motus, quod consulatum frustra petierat,
nefaria consilia capere non dubitaverat. 4. Cum nonnullis viris nobilibus
Ciceronem interficere, senatores necare, Urbem igne delere, publicam
pecuniam diripere constituerat. 5. Quae coniuratio a Cicerone aperta est. 6.
Tunc Catilina, metu consulis, Roma ad exercitum, quem comparaverat,
fugit. 7. Eius socii, capti ac in vincula coniecti, sine mora necati sunt. 8.
Senator quidam filium suum, qui Catilinae socius fuerat, ipse morte affecit.
9. Catilinae autem copiae apud Pistorium caesae sunt. 10. Acriter pugnatum
est: nullus hostium proelio superfuit; ipse Catilina longe a suis, inter corpora
eorum quos occiderat, cecidit. 11. Senatus populusque Romanus Ciceronem
patrem patriae appellavit.

69. El exilio (58 a. C.) y la rehabilitacin de Cicern:

1. Paucis post annis Clodius, tribunus plebis, Ciceronem accusavit. 2.


Cicero consul, inquit, cives Romanos indicta causa nefarie necavit. 3. Tunc
senatus, sicut in publico luctu, vestem mutavit. 4. Cicero, cum posset armis
salutem suam defendere, maluit Urbem relinquere quam civile bellum
movere. 5. Tunc Clodius illius domum et villas diripuit et delevit. 6. Sed mox
maximo omnium civium studio Cicero in patriam revocatus est. 7. Illi
redeunti ingens multitudo occurrit, domus eius publice restituta est. 8.
Postea Cicero, quanquam cum Pompeio Romam reliquerat, a Caesare
victore veniam accepit. 9. Quo interfecto, Octavium, heredem Caesaris,
fovit atque Antonio rempublicam vexanti opposuit; sed ab illo deinde
desertus est et proditus.

70. Muerte de Cicern (43 a. C.):

1. Antonius, facta cum Octavio societate, Ciceronem iamdiu sibi


inimicum proscripsit. 2. Qua re audita, Cicero fugit in villam quae non longe
a mari aberat, et inde in navem conscendit, in Macedoniam transiturus. 3.
Cum vero eum venti ad-versi ad litus rettulissent et ipse iactationem navis
ferre non posset, rediit ad villam: Mortem accipiam, inquit, in patria saepe
servata. 4. Mox adfuerunt Antonii milites; cum Ciceronis servi parati essent
ad pugnandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur, deponi iussit
noluitque eos arma capere. 5. Ita Ciceroni prominenti ex lectica caput
sectum est; quod relatum est ad Antonium, eiusque iussu inter duas manus
in rostris est positum.

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


XXIII. JULIO CSAR

71. Csar vctima de Sila:

1. C. Iulius Caesar, nobilissima familia natus, iam adulescens summa fuit


virtute. 2. Corneliam uxorem duxerat, cuius pater erat Sullae inimicus. 3.
Cum Sulla iussisset eum uxorem dimittere, Caesar tamen parere noluit. 4.
Cum Sullae milites eum ad mortem quaererent, Caesar, mutata veste, ex
Urbe exiit, et, quanquam aeger erat, diu latebris se tegere coactus est. 5.
Sulla tandem, Caesaris amicorum precibus victus, adulescenti ignovit
invitus: dixit enim multos in eo inesse Marios.

72. Csar y los piratas:

1.Caesar, mortuo Sulla, Rhodum ire constituit, ubi arti dicendi studere
cupiebat. 2. Sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos
quadraginta dies. 3. Cum autem eius familiares postulatam pecuniam piratis
attulissent, ab istis in litore relictus est. 4. Caesar liberatus in urbem
proximam Miletum statim properavit; inde, paratis navibus, adversus
piratas celerrime navigavit. 5. Quorum classis partem delevit, partem cepit,
ac de piratis captivis supplicium sumpsit.

73. La ambicin de Csar:

1. Iulius Caesar, cum quaestor fuit, in Hispaniam missus est; cumque


pauperem quemdam Alpium vicum transiret, quem eius comites superbe
contemnebant, Caesar dixit: Utinam hic primus sim, potius quam Romae
secundus! 2. Cum vero in Hispania Alexandri Magni videret imaginem,
lacrimas fudit. 3. Causam quaerentibus amicis: Nonne, inquit, mihi idonea
dolendi causa est, cum nihil memoria dignum gesserim, quanquam ea sum
aetate, qua Alexander iam orbem terrarum ceperat?

74. El consulado de Csar (59 a. C.):

1. Cum consul fuit, collega ei datus est M. Bibulus, cui lex agraria a
Caesare lata non placebat. 2. Itaque Bibulus in forum venit ad legi
obsistendum. 3. Tum magna fuit seditio: in caput Bibuli cophinus stercoris
plenus coniectus est. 4. Tandem Bibulus, a Caesaris clien-tibus e foro
expulsus, domi manere per reliquum anni tempus coactus est. 5. Ita
quidam homines faceti iure dicere potuerunt: Ea quae eo anno gesta sunt,
non consulibus Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare acta sunt.

75. La conquista de las Galias (58-51 a. C.):

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


1. Iulius Caesar, post consulatum, in Gallia provincia proconsul fuit. 2.
Multa autem gessit novem annis quibus in imperio fuit: Galliam totam
occupavit; Germanos primus Romanorum oppugnavit et magnis affecit
cladibus; Britannos quoque vicit. 3. Quo in bello multa a Caesare egregia
facta narrantur. 4. Cum exercitus salutem fuga peteret, Caesar e manu
militis fugientis scutum eripuit et in primam aciem volans pugnam restituit.
5. In alio proelio, aquiliferum tergum vertentem ad pugnam reduxit,
hostesque dextra manu ostendens: Quo tu abis? Hic sunt milites
quibuscum pugnamus.

76. La guerra civil (50-45 a. C.):

1. Caesar, qui in Gallia bellum conficiebat, constituit alterum consulatum


petere, quanquam Roma aberat. 2. Quod ei a senatu, Pompeio auctore, est
negatum. 3. Ea re commotus, in Italiam cum exercitu rediit, Romaque
occupata, Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque fugerant. 4.
Deinde, Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeianos apud Pharsalum vicit. 5.
Pompeium ipsum, in Aegyptum fugientem, rex Ptolemaeus occidi iussit.

6. Deinde, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque, Mithri-datis filium,


quattuor horis uno proelio superavit. 7. Quam victoriam celerrimam tribus
verbis memoravit: Veni, vidi, vici. 8. Denique in Africa Scipionem et
Iubam, in Hispania Pompeii ipsos liberos superavit. 9. Humana tamen fuit
eius victoria, nam omnibus Pompeianis pepercit. 10. Cum in Urbem rediit,
quinque triumphos egit.

77. De la dictadura a la muerte (Idus de marzo del 44):

1. Bellis civilibus confectis, Caesar, dictator in perpetuum factus,


superbe agere coepit. 2. Senatum ad se venientem sedens excepit; cum M.
Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes, et tunc in consulatu colleqa,
coronam, insigne regum, in eius caput imponeret, non recusavit. 3. Itaque
coniuratio a sexaginta viris, Cassio et Bruto ducibus, contra eum facta est.
4. Cum igitur Caesar Idibus Martiis in senatum venisset, coniurati eum
sedentem circumvenerunt. 5. Unus ex iis ad eum accessit eique manum
attulit. 6. Deinde Caesarem clamantem: Vim quidem adhibes, Cassius
graviter vulnerat. 7. Paulo post, Caesar aliud vulnus accepit. 8. Cum M.
Brutum, quem filium habebat, inter coniuratos vidisset, dixit: Tu quoque,
fili mi! 9. Deinde, ubi animadvertit se circumventum esse undique, toga
caput obvolvit, atque tribus et viginti vulneribus acceptis, ante Pompeii
statuam cecidit.

XXIV. CATN DE UTICA

78. Firmeza del nio Catn:

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


1. M. Cato a pueritia egregiam virtutem ostendit. 2. Cum legati latini
Romam venissent ut a Druso, Catonis avunculo, ius civitatis impetrarent,
Catonem puerum frustra rogaverunt ut Latinos apud avunculum iuvaret. 3.
Tunc Popedius, Latinorum princeps: Nisi, inquit, legatis parebis, de
altissima aedium parte te praecipitabo. 4. Tamen metu pueri animum
flectere non potuit. 5. Tunc Popedius clamavit: Gaudeamus, Latini, hunc
esse tam parvum; nam cum senator erit, nulla gens, Catone invito, ius
civitatis impetrabit.

79. Catn, adversario de Csar. Muerte voluntaria en tica (46


a. C.):

1. Cum Caesari consuli saepe obsisteret, ille tandem Catonem e curia


trahi et in vincula coniici iussit. 2. At Cato, ad carcerem ductus, civibus
suadebat ut consuli resisterent. 3. Cum eo procedebant multi senatores;
quorum unus non dubitavit Caesari dicere: Malo esse cum Catone in
carcere quam tecum in curia. 4. Pudore victus, Caesar unum e tribunis
misit, ut Catonem liberaret.

5. Postea Cato bello civili Pompeio adfuit, eoque occiso reliquas copias in
Africam difficili itinere duxit. 6. Cum vero ei summum imperium a militibus
offerretur, Scipioni, viro consulari, parere maluit. 7. Scipione victo, Uticam,
Africae urbem, petivit, ubi ferro sibi ipse mortem attulit. 8. Caesar, audita
Catonis morte, dixit neminem tantam gloriam meruisse: Catonis liberos
eorumque fortunas servavit.

XXV. BRUTO

80. Bruto:

1. M. Brutus ex illa gente, quae Roma Tarquinios expulerat, natus erat.


2, Cum bello civili Pompeio adfuisset, tamen, victo Pompeio, a Caesare
servatus atque praetor factus est. 3. Postea, cum Caesar, nimis superbus,
senatum contemnere et fortasse regnum petere coepisset, populus
vindicem libertatis quaerebat. 4. Scripserunt quidam in primi Bruti statua:
Utinam viveres, deinde in ipsius Caesaris statua: Brutus, quia reges
expulit, primus consul factus est; hic, quia consules expulit, rex factus est.
5. Scriptum quoque est in Bruti praetoris tribunali: Dormis, Brute.

81. Coraje de su mujer Porcia:

1. M. Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem


conspiravit. 2. Tunc Porcia, Bruti uxor, cultello tonsorio velut casu se ipsa

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


vulneravit. 3. Porcia, propter eam rem a Bruto reprehensa, respondit: 4.
Non casu, mi Brute, sed sponte mea hoc vulnus mihi intuli, ut vulneris
dolorem contemnere usu discerem. 5. Si enim interibis, ego tecum peribo.
6. Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus sustulit et clamavit:
Utinam dignum tali coniuge me praebeam!

82. Bruto, vencido por Antonio, se da muerte (42 a. C.):

1. Interfecto Caesare, Antonius iram populi adversus Brutum eiusque


socios incendit. 2. Itaque Brutus ad Macedoniam contendit ibique, apud
urbem Philippos, cum Antonio et Octavio proelium commisit. 3. Victus in
acie, collem nocte petiit; ibi ne in hostium manus veniret, suo ipsius iussu a
comite quodam interfectus est. 4. Antonius, cum Brutum mortuum vidisset,
eius corpus suo paludamento purpureo texit, ut in eo sepeliretur. 5.
Octavius vero non tam humanus fuit: Bruti enim caput Romam ferri iussit,
ut ante Caesaris statuam poneretur.
XXVI. OCTAVIO AUGUSTO

83. Octavio en el asedio de Mdena:

1. Octavius, Iuliae nepos, cum patrem suum quattuor annos natus


amisisset, a Caesare, Iuliae fratre, adoptatus est. 2. Audita Caesaris morte,
nomen Caesaris sumpsit et, copiis statim conscriptis, opem Decimo Bruto
tulit, qui ab Antonio Mutinae oppugnabatur. 3. Cum autem urbem
oppugnatam inire non posset, ad Brutum pro nuntiis columbas misit. 4.
Quibus fame confectis, litteras ad collum alligabat; deinde a loco moenibus
proximo columbas mittebat. 5. Eae autem alta aedificia petebant, ubi
cibum, Bruti iussu depositum, inveniebant: ita facile capiebantur.

84. Ilegalidades y crueldad de Octavio:

1. Postea ad Urbem accessit, et quadringenti milites, ad senatum missi,


consulatum ei postulaverunt. 2. Cunctante senatu, legationis princeps,
ostendens gladium, in ipsa curia clamavit: Hic faciet, nisi vos feceritis. 3.
Ita milites Octavium Caesarem, nondum viginti annos natum, vi consulem
fecerunt. 4. Qui adversus inimicos crudeliorem quam ipse Sulla se ostendit:
ne pueris quidem pepercit. 5. Societate cum Antonio facta, M. Bruto, qui
Caesarem interfecerat, bellum intulit atque eum superavit.

85. Victoria en Accio; muerte de Antonio y de Cleopatra (31 a. C.):

1. Postea Octavius ab Antonio iterum dissensit, quod is Octaviam,


sororem Octavii, repudiaverat et Cleopatram, Aegyptiorum reginam,
uxorem duxerat. 2. Cum eo apud Actium navale proelium iniit. 3. Victus est
Antonius et fugiens Aegyptum petiit; Octavius Alexandriam, quo Antonius
cum Cleopatra fugerat, brevi tempore expugnavit. 4. Antonius, omni spe

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


sublata, mortem sibi ipse attulit. 5. Cleopatra vero, quam Octavius vivam
capere atque in triumpho ducere volebat, aspidem afferri iussit, cuius morsu
vitam amisit.

86. Octavio, dueo de Roma, recibe el ttulo de Augusto:

1. Tandem Octavius, hostibus victis, humanum se ostendit. 2. Postquam


in ltaliam rediit, in urbem Romam triumphans intravit. 3. Tum bellis in toto
orbe terrarum confectis, Iani portas sua manu clausit, quae antea bis
tantum clausae erant: Numa regnante, ac primo bello punico confecto. 4.
Tunc omnes, post tot mala, beatam vitam agere potuerunt 5. Octavio
maximi honores a senatu concessi sunt. 6. Ipse Augustus nominatus est,
mensisque sextilis eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis
civilibus finis erat impositus. 7. Etiam erga eos, quos inimicos cognoverat,
humanus fuit. 8. Legentem olim unum e nepotibus invenit: cumque puer
territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus
librum cepit, eoque statim reddito: Hic vir, inquit, doctus fuit et patriam
amavit.

87. Augusto y los cuervos sabios:

1. Pedibus saepe per urbem ambulabat. 2. Post Actiacam victoriam,


occurrit ei opifex quidam, corvum tenens qui magna voce dicebat: Ave,
Caesar, victor, imperator. 3. Augustus, corvum miratus, magna pecunia
eum emit. 4. Socius opificis, ad quem nihil ex illa pecu-nia pervenerat, dixit
Augusto illum habere alterum corvum; quem afferri iussit Augustus. 5.
Allatus corvus ea verba, quae didicerat, fecit: Ave, Antoni, victor,
imperator. 6. Augustus, his verbis haud iratus, imperavit tamen ut socius
particeps esset pecuniae ab opifice acceptae.

7. Quo exemplo incitatus, sutor quidam corvum docuit eodem modo;


sed cum parum procederet, saepe corvo dicebat: Operam perdidi! 8.
Tandem corvus coepit verba, quae ad laudem Augusti didicerat, bene
proferre; quibus auditis, Augustus respondit: Satis talium salutatorum
habeo. 9. Tum corvus forte ea verba addidit, quae saepe audiverat:
Operam perdidi! 10. Augustus risit atque corvum emi iussit.

88. La amistad de Mecenas:

1. Augustus familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum. 2. Qui,


cum apud principem gratia valeret, magna humanitate curavit ut omnibus
prodesset, obesset nemini. 3. Miro modo Augusti animum flectebat, cum
eum ira incitatum videbat. 4. Ius olim dicebat Augustus; Maecenas, cum
timeret ne multos capitis damnaret, per multitudinem ad Augustum
accedere contendit. 5. Quod cum frustra tentavisset, in tabella scripsit haec
verba: Surge tandem, carnifex! eamque tabellam ad Augusti pedes iecit.
6. Qua lecta, Augustus statim surrexit; neminem eo die damnavit.

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com


89. Sencillez de la vida de Augusto:

1. Habitavit Augustus in parvis aedibus, ac per annos quadraginta in


eodem cubiculo hieme et aestate mansit. 2. Idem tamen Romam tanta cura
ornavit ut iure dicere posset: Ego ex lateritia urbe marmoream feci 3.
Vestis ab uxore, aut a filia, aut a sorore facta ei grata erat. 4. Cibum
quoque modicum capiebat. 5. Non magis quam septem horas dormiebat,
somno saepe intermisso. 6. Cum audivisset senatorem quemdam, aere
alieno oppressum, tamen optime dormire, culcitam eius emit. 7. Mirantibus
amicis dixit: Habenda est ad somnum culcita, in qua homo, qui tantum
debet, dormire potuit.

90. Los ltimos momentos de Augusto (14 d. C):

1. Tandem in Campaniam se recepit, ubi etiam senex cum comitibus


saepe iocabatur. 2. Extremo vitae die amicos interrogavit: Vitaene mimum
satis commode egi? 3. Addidit haec verba: Vos omnes cum gaudio
applaudite. 4. Nolae quinque et septuaginta annos natus vitam amisit.

PDF created with pdfFactory Pro trial version www.pdffactory.com

You might also like