You are on page 1of 2

AENEAS ET REGES ROMAE

1. Vergilius poeta miseram urbis Troiae fortunam fugamque Aeneae narravit. Nautae

Graeci, postquam invaserunt Troiam, impulsi avaritia, divitias diripuerunt praedamque

fecerunt et, incensi ira, urbem flammis absumpserunt. Incolas autem aut maxima cum

saevitia occiderunt aut captivos abduxerunt nec feminis pepercerunt. Sed Aeneas e patria

fugit deaeque Minerva statuam abstulit. Post multas aerumnas in Italiam pervenit. Ibi

Latinus rex filiam advenarum duci dedit. 2. Ascanius filius urbem Albam condidit, unde

venerunt Romulus Remusque. Romulus, vir magno ingenio sollertiaque, in pulcherrimo

loco multisque commodis praedito Romam condidit. In ripa enim tranquilli fluvii sita,

urbs Roma res ad vitam necessarias non solum per mare, sed etiam e terra semper accepit

nec vitia maritima praebuit. Praeterea, quia iuga ardua et nativa praesidia habuit, multos

annos intacta permansit; unum aditum, qui erat inter Esquilinum et Quirinalem, cinxit

Romulus fossa vastissima. Sic munitum locum delegit Romulus. Itaque dixit Cicero orator:

“Divinae sapientiae plenus fuisti, Romule, et Romanorum prudentissimus”. 3. Romulus,

ubi Romam condidit, extrema sollertia fuit. Nam quia viri Romani sine feminis erant,

puellas Sabinas, quae ludis Consualibus aderant, rapuit et collocavit in familiarum

amplissimarum matrimoniis. Sed Tatius, Sabinorum rex, iratus in Romulum, Romanos

habuit perfidissimos et bellum intulit. Multa variaque fuerunt proelia. Denique Romulus

et Tatius regna sacraque consociaverunt ac primos novi populi in regium consilium

delegerunt ; populum autem in curias triginta descripserunt. Sed post exitium Tatii fuit

Romulo tota potentia, sicut Romanorum sagacissimi providerant. 4. Sic Romulus

consilium vere magnum felicissime perfecerat : non solum Romam, sed etiam populum

Romanum constituerat ; utilissima Romanis gesserat ; vir sollertissimus fuerat. Itaque, si

Romulus maximus Romanorum fuit, iure posteri eum laudaverunt. Multis quoque de

causis Romulus laudari potest. Nam existimavit imperium regium, optimorum auctoritate
temperatum, Romanis valde prodesse. Ergo patriam gubernavit cum primorum consilio.

Liberos eorum nominavit patricios atque in clientelas plebem descripsit. Deorum autem

auxilio populum Romanum egere putavit. Quamobrem e singulis tribubus singuli cooptati

sunt, quibus auspicia dedit. Praeterea cum finitimis multa bella gesta sunt, sed Romulus

numquam victus est. Patriam vero locupletare non destitit, quia minime cupidus fuit.

Narrat Cicero Romulum post exitium a populo deum factum esse. Is septem et triginta

annos regnaverat. 5. Paulo post, Numam Pompilium, Sabinum, sibi regem adscivit. Is,

Sabinorum quietissimus, magnae prudentiae erat. Nam ut vidit Romanos semper esse belli

avidos, ab eo vitio eos revocare voluit. Itaque in concilio populo dixit se studium otii ei

inicere velle : «Sine praeda, Quirites, commodis abundare potestis. Ego agros quos bello

Romulus cepit divido doque vobis». Praeterea multa sacra instituit. Putavit enim se eo

modo animos Romanorum placaturum esse. Sic Numa, postquam in concordia

undequadraginta annos regnavit, e vita excessit. 6. Post Pompilii exitium Tullus Hostilius

a populo rex creatus est. Is bellum renovavit iusque belli constituit. Post eum regnavit

Numae nepos, Ancus Martius, qui, postquam Latinos bello devicit, adscivit eos in

civitatem. Deinde Aventinum et Coelium montem adiunxit urbi ; et silvas maritimas

publicavit deditque colonis ; et ad ostium Tiberis amnis Ostiam urbem condidit. 7. Post

eum regnavit Demaratus quidam, Corinthius, vir magno honore et pecunia praeditus,

consiliorum Anci Martii particeps. Quod erat in eo summa comitas, summa in cives

benignitas, populi suffragiis rex creatus est. Addit Cicero quod, ubi e patria fugit, nomen

Graecum dimisit ac Romae Lucius Tarquinius appellatus est, post exilium enim adscitus

erat civis a Tarquiniensibus. Primus equites creavit. Bello Aequorum gentem subegit et

aedem Iovi in Capitolio vovit.

You might also like