You are on page 1of 5

Versioni di latino

1-Midas, rex Mygdonius, filius Matris deae, a Tmolo sumptus est eo tempore
quo Apollo cum Marsya fistula certavit. Cum Tmolus victoriam Apollini daret,
Midas dixit Marsyae potius dandam. Tunc Apollo indignatus Midae dixit: "Quale
cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis". Quibus auditis, effecit ut
asininas haberet aures. Eo tempore Liber (Dioniso) pater cum exercitum in
Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas hospitio liberaliter accepit atque
ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. At Midae Liber pater ob
beneficium dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret a se. Midas petiit ut
quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset,
quicquid tetigerat aurum fiebat. Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut
sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere,
cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc
Chrysorrhoas appellatur in Lydia.
2-Hannbal postquam per Etruriam ad Trasumenum lacum pervenrat omnibus
agris inter Cortonam urbem Trasumenumque lacum vastatis castra aperto
atque edito loco inter lacum ac montes locavit. Postea insidias Romanis
paraturus milites levis armaturae post montes circumduxit(=fece girare) et
equitatum ad fauces saltus(=all'imboccatura del passo) inter montes
occultavit: reliquam exercitus partem pro castris instruxit. Interea pridie solis
occasu Romanorum exercitus Flaminii consulis ductu ad lacum ex opposita
parte pervenerat. Flaminius Carthaginiensium castris conspectis nullam
suspicionem de Hannibalis insidiis concipiens cum toto exercitu in hostem
processit. Poenus ubi vidit hostem lacu ac montibus clausum et a suis copiis
circumfusum proelii signum dedit:omnes Carthaginienses simul in hostem
impetum fecerunt. Interea improvisa et densa nebula e lacu orta(=sorta) omnia
contexit et Romanis qui in fronte a sinistro cornu a tergo ab hostibus
invadebantur et a dextro cornu lacu claudebantur nulla spes salutis fuit quia
caligo etiam armorum usum impediebat. In magno tumultu caedes ingens fuit:
consul quoque strenue pugnans sub hostium ictibus cecidit magna militum pars
in atroci proelio periit pauci armis obiectis in montes confugerunt.
3-Cum Messana Siciliae urbs a Carthaginiensibus atque Hierone
Syracusanorum tyranno obsideretur Appius Claudius consul Romanus a civibus
in auxilium vocatus ad Siciliam cum exercitu descendit ut urbem liberaret. Hoc
initium primi belli Punici fuit. Consul primo ut loca hostesque exploraret cum
paucis militibus nave piscatoria fretum Siculum transiit. Tum obviam ei legati
ab Hannone Carthaginiensium duce venerunt ut eum ad pacem impellerent.
Cum consul nullas condiciones admitteret nisi Carthaginienses ab
oppugnatione desisterent iratus Hanno exclamavit: "Romani ne manus quidem
in Sicilia mari abluent! Ego non sinam!". Tamen evenit ut A.Claudius non solum
legiones suas in Siciliam traduxerit sed etiam Carthaginienses Messana
expulerit. Deinde Romani apud Syracusas Hieronem vicerunt qui postea novum
bellum timens cum Romanis foedus amicitiae fecit.

4-Olim lupis, macie confectus, cani perpasto occurrit atque his verbis eum
compellavit: "Nos similes sumus aspectu, ego etiam robustior et validior te; at
tu nites, ego contra esurio. Cur fortuna tibi provida, mihi malevola fuit ?". Canis
condicionis suae causam demostravit: "Specta", inquit, "illas aedes sub
radicibus montis: illic vivo, dominorum bona custodiens. Pater familias ipse
eiusque uxor et liberi panem, ossa, carnis frustra mihi praebent: ita sine labore
cotidie ventrem repleo. Profecto tibi quoque eadem dabunt, si idem officium
praestabis". Placuerunt haec verba, continuoque ad villam contenderunt. Dum
autem simul procedunt, lupus canis collum detritum aspexit, eiusque rei
causam
quaesivit. "Nonnumquam", rispondit canis, "dominus interdiu catena me vincit,
sic melius nocte vigilo". Cum haec audivit, lupus statim comitem deseruit et ad
silvam properavit: adeo libertatem, rerum omnium dulcissimam, optabiliorem
quam vitae commoda existimabat.
5-Romulus et Remus condere novum oppidum statuunt in locis ubi expositi
educatique erant: locorum natura securam potentiam atque vastum imperium
promittit. Sed gemini erant atque uterque cupidis regni; itaque magna
discordia contendunt: Remus enim nomen suum oppido imponere cupiebat sed
repugnabat Romulus; tum statuunt adhibere deos in auxilium videt, sex
vultures; deinde Romulo duplus numeros ostenditur in Aventino: eorum soci
utrumque regem consalutant. Aspera controversia erumpit et ad arma
perveniunt; in rixa Remus vulneratur atque cadit. Alii alteram famam narrant:
dum Romulus ad tutelam novi oppidi moenia aedificat, ludibrio fratis Remus
vallum transilit et a Romulo irato occiditur. Itaque Remus prima victima est et
moenia novi oppidi vita sua consecrat.
6-Alexandro, Philippi filio, magna audacia ac rei militaris peritia fuerunt: iuvenis
enim cum patre contra Graecos admirabili cum virtute pugnaverat hostiumque
manus debellaverat. Post patris mortem Graecarum civitatum legatos
Corinthum convocavit bellumque contra Persas indixit. Persarum rex tunc
Dareus erat immensumque imperium regebat, sed otium moiitiesque valde
militum vires enervaverant.
Alexander igitur Macedoniae regimen Antipatro committit et primis veris diebus
cum parvo sed strenuo exercitu in Asiam velificat. Contra Dareum multa gessit
proelia semperque Victor fuit. in omnibus pugnis clara fortitudinis et virtutis
exempla Graecis atque hostibus praebit magnaque patravit. Omni castra ac
frequentia oppida expugnavit et postremo Babylona, Asiae caput, occupavit.
Interim Dareus, nequam principis fraude, vitam amisit omnesque Asiae urbes in
Alexandri potestatem venerunt. Tunc Macedonum rex per innumeras Asiae
regiones in indiam exercitum duxit. Contra Porum, strenuum Indorum regem,
pugnavit et insignem obtinuit victoriam. Alexandri autem milites, proeliis
itineribusque fessi, aegre regis mandatis obtemperabant. Ideo Macedonum rex
Babylona remeavit ibique subita morte decessit.

Versioni di latino ( tutte le declinazioni)


7-Catone e il fico di Cartagine *
Cato senex in senatu semper patres ad bellum contra Poenos excitabat. Olim
de bello contra Carthaginem agebatur; Cato, ut patrum animos vehementer
moveret, in curiam intulit ficum maturam et eam in terra demisit. Deinde
patres interrogavit quando illa ficus ex arbore arrepta esset. Illi recentem ficum
putabant. "Verum est: inquit Cato nam haec ficus tertium abhinc diem (=
tre giorni fa) Carthagine decerpta est: tam vicinum habemus hostem!". His
verbis patres perterruit, qui statim bellum Carthagini indixerunt.
8- Re Mida
Tmolus sumpsit iudicem Midam, regem Mygdonium, filium Matris deae, eo
tempore quo Apollo cum Marsya fistula certavit. Tmolus victoriam Apollini
dedit, sed Midas dixit eam Marsyae potius esse. Tunc Apollo iratus Midae dixit:
"Quale cor in iudicio habuisti, tales et auriculas habebis". His verbis Apollo
asininas eius aures fecit. Eo tempore, cum Liber1 pater exercitum in Indiam
duxit, Silenus aberravit, quem Midas hospitio liberaliter accepit; ducem autem
dedit qui eum in comitatum Liberi deduxit. At Midae Liber pater ob beneficium
dixit eum quidlibet a se posse petere. Tum Midas respondit: "Quod tetigero, id
in aurum se convertere cupio". Postquam id impetravit et in regiam venit,
quicquid tetigerat in aurum se convertebat. Quia tamen fames eum iam
cruciabat, rogavit Liberum sibi speciosum donum eripere. Eum Liber iussit in
flumine Pactolo se abluere, cumque corpus eius aquam tetigit, in aurum eam
convertit. Hoc flumen nunc Chrysorrhoas appellant in Lydia.
9- I re persiani
Ex iis (= ex regibus) vero, qui dominatum imperio tenuerunt, excellentissimi
fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius, Hystaspi filius, quorum
uterque privatus virtute regnum est adeptus. Prior horum apud Massagetas in
proelio cecidit, Darius senectute diem obiit supremum. Tres sunt praeterea
eiusdem gentis: Xerxi maxime est illustre quod maximis post hominum
memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. At Macrochir (= il
Longmano) praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis
formae, quam incredibili ornavit virtute belli: namque illo Perses nemo manu
fuit fortior. Mnemon autem iustitiae fama floruit. Nam cum matris suae scelere
amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas vinceret. Ex his duo

eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius ab Artabano


praefecto ferro interemptus est.
10-Telegono
Telegonus Ulixis et Circes filius missus a matre, ut genitorem quaereret,
tempestate in Ithacam est delatus ibique, fame coactus, agros depopulari
coepit; cum quo Ulixes et Telemachus ignari arma contulerunt. Ulixes a
Telegono filio est interfectus. Quem postquam cognovit qui (= quis) esset, iussu
Minervae cum Telemacho et Penelope in patriam redierunt (= rediit), in insulam
Aeneam; ad Circem Ulixem mortuum deportaverunt ibique sepulturae
tradiderunt. Eiusdem Minervae monitu Telegonus Penelopen, Telemachus
Circen duxerunt uxores. Circe et Telemacho natus est Latinus, qui ex suo
nomine Latinae linguae nomen imposuit; ex Penelope et Telegono natus est
Italus, qui Italiam ex suo nomine denominavit.

11- Casa misteriosa


Erat Athenis spatiosa et lata domus, sed infamis et pestilens. Per silentium
noctis sonum ferri et strepitum vinculorum satis longe primo, deinde e proximo
inquilini audiebant; mox apparebat idolum, senex macie et squalore confectus
(part. pass. da conficio), promissa barba, horrenti capillo: cruribus vincula,
manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inquilini maestas dirasque noctes
per metum vigilabant: vigilia morbum efficiebat, et cum formido augescebat,
mors superveniebat. Nam interdiu quoque, quamquam nullum idolum
apparebat, memoria figurae oculis inhaerebat et timor obdurabat. Desertam
inde domum totamque illi monstro Athenienses reliquerunt.
12-Sofocle
Sophocles admodum senex tragoedias etiam tum faciebat. Sed ecce, filii in
iudicium vocant, quia ex eorum (gen plur. da is, ea, id ) sententia pater propter
studium bona neglegebat. Filii dicebant: "Tribunal patrem (acc. sing. da pater,
patris) quasi insanum a bonis removere debet". Sophocles igitur Oedipum
Coloneum, fabulam quam (acc. femm. sing. da qui, quae, quod) paratam
habebat, recitat iudicibus (abl. plur. da iudex, iudicis). Deinde quaerit: "Num (=
forse che) ista fabula insani opera est?". Statim sententia Sophoclem liberat.
Num igitur senecta magnum virum in suis studiis obmutescere cogit?
13-Minotauro
Minos, posteaquam Athenienses vicit, instituit ut anno uno quoque septenos
liberos suos Minotauro ad epulandum mitterent. Theseus posteaquam a
Troezene venerat et audit quanta calamitate civitas afficeretur, voluntarie se ad
Minotaurum pollicitus est ire. Postquam Cretam venit, ab Ariadne, Minois filia,
est adamatus adeo ut fratrem proderet et hospitem servaret: ea enim Theseo
monstravit labyrinthi exitum; quo Theseus cum introisset et Minotaurum
interfecisset, Ariadnes monitu licium revolvendo foras est egressus,
eamque, quod fidem ei dederat, in coniugio secum habiturus avexit. Theseus in

insula Dia1 tempestate retentus, cogitans, si Ariadnen in patriam portasset, sibi


opprobrium futurum, ita in insula Dia1 dormientem reliquit; quam Liber amans,
inde sibi in coniugium abduxit.
14-Nodo di Gordio
Post victoriam contra Persas apud Granicum, Alexander ad Gordium oppidum
pervenit. Ibi, in templo Iovis, iugum Gordii est. Antiqua oracula canunt: "Vir, qui
iugi nexum solverit, tota Asia regnabit". Alexander igitur, cupidus oraculi
victoriae, in templum pervenit iugumque plaustri requirit et inspicit. Magnum
erat iugum, inexplicabile multis nodis in semet ipsos implicatis; nodi ipsi
celabant nexum. Circa Alexandrum erat turba et Phrygum et Macedonum:
populus Phrygius exspectatione suspensus erat, Macedoni e temeraria
Alexandri fiducia solliciti erant. Alexander nequaquam diu cum occultis nodis
pugnat, sed gladio universos nodos rumpit: ita oraculi responsum vel eludit vel
implet.

You might also like