You are on page 1of 1

Imprese di Cimone

Tali modo custodia liberatus, Cimon celeriter ad principatum pervenit. Habebat enim satis
eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris.
Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit
auctoritate. Primum imperator (predicativo del soggetto) apud flumen Strymona magnas copias
Thracum fugavit, oppidum Amphipolim constituit eoque X milia Atheniensium in coloniam
misit. Idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium classem
devictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est (attenti alla reggenza di questo verbo!): namque
hostium navibus captis, statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam vim
prostravit. Qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod (congiunzione) iam
nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit,
alienatas ad officium redire coegit.
(Albanese, Albegiani, Arena, Argento, Berlinghieri, Claudino, Clemenza; Librera, Cusimano, Gurrieri, Neglia, Nicoletti, Isacchi, Pilato,
Mallo, Scalzo)

Astuzia di Palamede

Cum Agamemnon bellum contra Troiam paravisset, Aulidem convenerant omnes Graeciae
principes praeter Ulixem et Achillem. Ulixes aberat quod sciebat se, si bello interfuisset,
domum non remeaturum esse nisi post viginti annos. Qua re, ubi cognovit Agamemnonem,
qui omnibus Graecis praeerat, ad se legatos misisse, simulavit se dementem esse. Legati
enim Agamemnonis eum arantem ac salem in sulcos pro seminibus spargentem invenerunt.
Sed non profuit dolus Ulixi: Palamedes Telemachum, illius filiolum, ante aratrum colocavit,
statimque Ulixes, ne filio obesset, aratrum deflexit. Hac re intellexerunt legati eum sui
compotem esse. Cum hoc negare non posset, Ulixes promisit se bello interfuturum esse. Ipse
postea operam dedit ut bello adesset etiam Achilles.
(Velardi, Crispi, Pensabene, Maddaloni, Taormina, Oppio, D’Agostino)

La difficile infanzia di Cimone e il suo matrimonio con la sorella Elpinice

Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae. Nam, cum
pater eius litem aestimatam populo solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis
publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti
poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat, solvisset. Habebat autem matrimonio
sororem germanam suam nomine Elpinicen, non magis amore quam more ductus. Huius
coniugii cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias
ex metallis fecerat, egit cum Cimone, ut eam sibi uxorem daret: id si impetrasset, se pro illo
pecuniam soluturum (esse). Is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se
passuram (esse) Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere posset,
seque Calliae nupturam(esse), si ea quae polliceretur praestitisset.
(Frisella Vella, Patorno, Emanuele, Volante, Ragusa, Gagliardo, Equizzi, Tortorici)

You might also like