You are on page 1of 7

2015

[ф3] Гордост Сципиона Африканца

Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret Scipionem Africanum ad populum diceretque accepisse a rege
Antiocho pecuniam, ut pax cum eo populi Romani nomine fieret, tum Scipio pauca praefatus:
»Memoria,« inquit, »Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio vestro
inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi inspectabilem. Nе
igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi
gratulatum.« Id cum dixisset, avertit et ire in Capitolium coepit. Tum contio universa relicto tribuno
Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione prosecuta est.

*gratulatum да захвалимо
[ф3] Октавијан Август набраја неке од својих успеха

Fines auxi omnium provinciarum quibus finitimae erant gentes quae non parerent imperio nostro.
Galliam, Hispaniam, Germaniam pacavi, Alpes pacari feci nulli genti bello per injuriam illato. Classis mea
per Oceanum ab ostio Rheni usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari
quisquam Romanus ante id tempus adierat, multique Germanorum populi per legatos amicitiam populi
Romani petierunt. Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani exercitus numquam
adierat, devictas per Tiberium Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani
subjeci, protulique fines Illyrici ad ripam fluminis Danuvii. Citra quod transgressus Dacorum exercitus
meis auspiciis victus profligatusque est; et postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum
gentes imperia populi Romani perferre coegit.
[ф3] Скитски изасланик критикује Александра због његових освајачких амбиција

Si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es
bellum? Ignorasne arbores magnas diu crescere, una hora exstirpari? Stultus est qui fructus earum
spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis quos
comprehenderis decidas. Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus; nec servire ulli
possumus, nec imperare desideramus. Aratro, sagitta, hasta utimur et cum amicis et adversus inimicos:
fruges amicis damus boum labore quaesitas; inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus. At tu,
qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium quas adisti latro es. Lydiam cepisti,
Syriam occupasti, Persidem tenes, Indos petisti; iam etiam ad pecora nostra avaras manus porrigis.
Републичко такмичење у знању латинског језика за ученике средњих школа [ф3]

Храбри Валерије добива надимак Корвин Трећа гимназија, Београд, 14. мај 2011.

На овом листу такмичар не исписује своје име нити шифру.

Bello Gallico cum Romani in stationibus quieti manerent, Gallus quidam in medium progressus
provocare ex Romanis coepit qui secum singulari certamine pugnare vellet. Quem contra Valerius
tribunus militum adulescens armatus processit. Tum res mirabilis accidit: nam Romano corvus repente in
galea consedit. Hoc augurio laetus tribunus deos immortales oravit ut sibi populoque Romano propitii
essent. At corvus non solum in galea ejus permansit, sed inchoato certamine Gallum rostro et unguibus
petivit, donec Romanus hostem tanto prodigio territum ac turbatum gladio peremit. Tum demum corvus
evolavit; Valerio cognomen Corvinus in posterum inditum est.

in stationibus на својим положајима quieti не улазећи у борбу qui... vellet некога ко би хтео...
singulare certamen двобој quem contra њему насупрот, против њега evolare одлетети

Превод:
Regulo ob res in Africa bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod cum ille
cognovisset, scripsit ad senatum in agro suo (quem septem iugerum habebat) vilicum mortuum esse et
servos occasione usos aufugisse ablato instrumento rustico, et petiit ut sibi successor in Africam
mitteretur. Nam timebat ne, deserto agro, uxor et liberi ali jam non possent. Senatus, acceptis litteris,
res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi jussit et alimenta uxori ac liberis praebuit. Crebris
deinde proeliis Regulus superatos Carthaginienses pacem petere coegit. Quam cum nollet nisi durissimis
condicionibus dare, illi a Lacedaemoniis auxilium petierunt; et duce Xanthippo, qui a Lacedaemoniis
missus erat, victus est Regulus ultima pernicie. Nam ex omni Romano exercitu duo milia tantum
refugerunt, triginta milia occisa, Regulus ipse in catenas conjectus.

instrumentum rusticum: пољопривредна опрема — successor: замена — publica pecunia redimere:


накнадити о државном трошку — alimenta praebere: доделити издржавање — ultima pernicie:
катастрофално
Me Kalendis Ianuariis frequentissimus senatus, consentiente consule P. Lentulo, ab exsilio revocavit.
Senatus illo ipso tempore me civem servatorem rei publicae commendavit. Ad meam salutem senatus
auxilium omnium civium cuncta ex Italia, consulis voce et litteris, implorandum esse putavit. Mei capitis
conservandi causa Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota convenit. De mea salute P. Lentuli,
optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimae et
gratissimae contiones fuerunt. De me senatus ita decrevit, Cn. Pompeio auctore, ut, si quis impedivisset
reditum meum, in hostium numero putaretur.
(f3) Размишљања једног интелектуалца о навијачким страстима (Plin.Ep.9.6):

Omne hoc tempus inter libros iucundissima quiete egi. „Quemadmodum“ inquis „in urbe potuisti?“ Ludi
circenses erant, quo genere spectaculi ne levissime quidem teneor; nihil novum, nihil varium, nihil quod
non semel spectavisse sufficiat. Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter cupere currentes equos,
agitatores in curribus videre. Si tamen aut velocitate equorum aut agitatorum arte traherentur, esset
ratio quaedam; nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc,
ille huc transferatur, favor simul cum colore transibit. Tanta auctoritas in una vilissima tunica? Mitto
apud vulgus, quod vilius tunica – sed apud quosdam graves homines? Quos ego cum recordor in re inani
tam insatiabiliter desidere, capio aliquam voluptatem, quod ea voluptate non capior.

You might also like