You are on page 1of 10

De asini umbra

Demosthenes, causam agens, cum iudices non attentos videret: „Paulisper inquit
aures mihi praebete rem vobis novam et iucundam narraturo.“ Cum aures
arrexissent: „Iuvenis inquit asinum ad iter faciendum conduxerat. In itinere cum sol
ureret neque esset umbraculum deposuit clitellas et sub asino consedit, ut eius
umbra tegeretur. Id vero agaso vetabat, clamans ‘Asinum locavi non
umbram!!!’ Alter cum e diverso contenderet, tandem in ius ambulant.“

Haec locutus est Demosthenes, ubi homines diligenter auscultantes vidit, abiit.
Tuum revocatus iudicumque rogatu ut reliquam fabulam enarraret: „Quid? inquit de
umbra asini libenter audire, causam hominis de vita periclitantis non audietis?“
Фабриције праведни
Contra Pyrrhum missus est Fabricius, quem rex, eius virtutem admiratus, secreto
invitavit ut patriam desereret, quartam partem regni sui pollicitus; sed Fabricius ne
hoc dono quidem sollicitari potuit.

Tum cum vicina castra ipse et Pyrrhus haberent, medicus regis nocte ad eum venit,
promittens veneno se Pyrrhum occisurum esse, si sibi aliquid polliceretur. Quem
Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum Pyrrhoque dici quae contra caput eius
medicus spopondisset, ut omnibus manifestum esset Romanos virtute non fraude
vincere solere. Tum regem admiratum dixisse tradunt: “Ille est Fabricius, qui
difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest!”

Tum rex ad Siciliam profectus est. Consules deinde M. Curius Dentatus et Cornelius
Lentullus adversum Pyrrhum missi sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum
eius cecidit, castra cepit, rex Tarentum fugit. Eo die caesi sunt hostium viginti tria
milia. Pyrrhus etiam Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae civitatem, occisus
est.

Cicero In Catilinam
Habemus senatus consultum contra te, Catilina, vehemens et grave; et vires et
consilium civitas nostra habet. Quid est, Catilina? Cur remanes? O di immortales!
Discede nunc ex hac urbe cum mala manu sceleratorum; magno metu me liberabis,
si omnes istos coniuratos tecum cito educes. Age, age! Deinde curre ad Manlium,
istum amicum malum; te diu desideravit. Incipe nunc; gere bellum in civitatem!
Brevi tempore te omnesque tuos, hostes patriae, vincemus, et vos omnes graves
poenas semper dabitis.
Cicero De senectute
Quam multa senes in mentibus tenet! Si studium grave et labor et probitas in
senectute remanent, saepe manent etiam memoria, scientia, sapientiaque.

Sophocles, scriptor ille Graecus, ad summam senectutem tragoedias fecit; sed

propter hoc studium familiam neglegere videbatur et a filiis in iudicium vocatus est.
Tum auctor eam tragoediam quam secum habuit et quam proxime scripserat,
„Oedipum Coloneum“, iudicibus recitavit. Ubi haec tragoedia recitata est, senex
sententiis iudicum est liberatus.

ad summam – do najdublje

proxime – ubrzo posle

Овидије Метаморфозе
O genus humanum, quod mortem nimium timet! Cur pericula mortis timetis?
Omnia mutatur, omnia fluunt, nihil ad veram mortem venit. Animus errat et in alia
corpora miscetur; nec manet, nec easdem formas servat, sed in formas novas
mutatur. Vita est flumen; tempora nostra fugiunt et nova sunt semper. Nostra
corpora semper mutantur; id quod fuimus aut sumus, non cras erimus.
Augustus et Graecus
Graecus quidam daturus Augusto e Palatio descendenti honorificum epigramma a se
scriptum in turba civium eum expectabat. Turba Graecum conantem propius
accedere ad principis lecticam detinuit. Animadvertit id princeps et occupaturus
Graecum statim ipse per iocum breve epigramma scripsit et Graeco misit. Deinde
Augustus vidit hominem epigramma legentem, admirationem suam et vultu et
gestu ostendentem. Graecum tandem ad principis lecticam accessit et dicens „Plus
non habeo“ aliquantulum pecuniae principi dedit. Circumstantes ob rem indignam
fremuerunt, Augustus autem vultu sereno magnam pecuniam Graeco dedit.
Rana et bos
Certamen cum potentioribus funestissimum infirmioribus est, ut Phaedri fabella
docet.

Olim rana ab extrema palude bovem in prato viridi conspexit et invidia tantae
magnitudinis tacta, pellem rugosam inflavit. Tum natos suos interrogavit an bove
esset latior, sed illi negaverunt. Rursus rana, cum maiore nisu cutem intendisset,
simili modo quaesivit e filiis uter maior esset. Illi responderunt bovem. Postremo
rana iratissima, cupiens pellem validus inflare, corpore rupto iacuit.
e Carminibus Buranis
Pulchra tibi facies,

oculorum acies,

capillorum series:

o quam clara species!

Rosa rubicundior,

lilio candidior,

omnibus formosior —

semper in te glorior.

You might also like