You are on page 1of 22

TEXTOS LLATINS I

TEXT 1: EL LLOP I L'ANYELL

Lupus et agnus in ripa fluvii aquam potabant. Superior 1

stabat lupus longeque inferior 2 agnus. Agnus parvus et innoxius

erat, at lupi audacia magna erat. Agnus lupum videt et fugam

temptat, sed lupus agnum etiam videt et causam iniuriae

quaerit. " Tua causa" -dicit- " aqua turbida est". At agnus

respondet: " Tu potas superior et aqua decurrit a te 3". Tamen

lupus iniustus timidum agnum vulnerat et devorat. Sic viri iniusti

fictis causis viros infirmos et innoxios saepe opprimunt.

1 a la part de dalt
2molt més avall
3des de tu
4
TEXT 2: EUROPA

Europa, pulchra puella, aliquando cum amicis in ora ambulat.

Subito puellae taurum album prope aquam vident.

Appropinquant et bestiam cum rosis ornant. " Quam pulcher est 4

" - dicit Europa - " non timeo ". Iam in tergo tauri sedet. Subito

autem taurus in aquam intrat. Frustra Europa flet. Taurus natat et

puellam in Cretam portat. Sed taurus iam non est. "Europa,

Iuppiter sum " - dicit- " te amo et inde maritus tuus sum".

4que bell que és


4
TEXT 3: ELS ANTICS ROMANS

Antiqui Romani vitam honestam atque integram gerebant. Pater

familias imperio suo parvam familiam, liberos servosque,

regebat. Magna concordia in patria erat. Non magnas divitias,

sed magnam industriam habebant. Senatus populusque Romanus

magnam gloriam Romae clarumque imperium Romanum magno

animo semper defendebant.Romani domini erant mundi antiqui.

Armis atque iustitia Romanum imperium semper defendebant.

Magna et pulchra templa deis deabusque 5 aedificabant. In Roma

erant quoque splendida aedificia publica privataque. Multorum

populorum Roma patria est.

TEXT 4 : DÈDAL I ÍCAR

5dat. plural: a les deeses


4
Daedalus , vir magni ingenii, in insula Creta exsulabat. Ibi

Cretae tyrannus Daedalo hospitium praebuit, atque Daedalus

magnum Labyrinthum tyranno aedificavit. Sed postea tyrannus

Daedalum cum filio in Labyrintho inclusit. Tunc Daedalus alas

pinnis et cera fecit et umeris aptavit. Deinde cum filio evolavit.

Puer alas in caelo agitabat, sed alarum cera liquescit et miser

puer in undas cadit. Interea Daedalus in Italiam venit et in

pulchro templo alas deis dedicavit.

4
TEXT 4 : ORFEU I EURIDICE

Orpheus poeta feras cantu 6 suo domabat atque magna saxa lyrae

suavitate 7 movebat. Eurydicam, pulchram feminam, in

matrimonio habebat multumque amabat. Orpheus beatus erat,

sed vipera Eurydicam in prato mordet suoque veneno propere

necat. Eurydica in inferos, mortuorum magna regna, descendit .

Orpheus in inferos venit atque inter umbras mortuorum

quaerebat Eurydicam suam. Postremo etiam Proserpinam,

Inferorum deam reginamque, suis verbis canoris movet.

Proserpina dea Eurydicam Orpheo reddit. Iam Orpheus

Eurydicam ex inferis in terras secum ducebat laetusque erat.


6amb el seu cant
7amb la suavitat
4
Orpheus ad inferos respicere non debebat, sed , magna cura

motus8, ad Inferos respicit. Tunc Eurydica in inferos rursus

descendit atque in Inferis perpetuo manet. Orpheus in terras ex

Inferis venit atque in terris maestus errabat atque Eurydicam cum

multis lacrimis maestisque verbis diu appellabat.

8mogut per una gran preocupació


4
TEXT 5 : TESEU I EL MINOTAURE

Antiquis temporibus erat in insula Creta horrendum monstrum,

nomine Minotaurus. Monstrum habebat caput tauri in humano

corpore atque in labyrintho habitabat. Labyrinthus erat magnum

aedificium unde homines exire nesciebant, nam multae viae

flexae faciebant errorem. In labyrintho Rex Minos Minotaurum

hominibus vivis alebat. Minos, Cretae rex atque Minotauri pater,

paucis annis antea magno bello Athenas vicerat. Victor non

solum multam pecuniam, sed etiam multos obsides ab

Atheniensibus quotannis flagitabat atque obsidibus Minotaurum

alebat. Itaque Atheniensses multos pueros multasque puellas

quotannis in Cretam mittere debebant atque monstrum saevum

4
avide vorabat. Sed Theseus, Athenarum regis filius, Minotaurum

occidere constituit.

Itaque cum obsidibus in Cretam pervenit. Cretae rex filiam

pulchram quoque habebat, Ariadna nomine. Ariadna , magno

amore Thesei capta 9, Theseum servare constituit. Itaque Theseo

10
longum filum dedit, ut certam viam ad portam labyrinthi

invenire posset11 .Theseus in labyrinthum intravit atque

Minotaurum post longam pugnam gladio occidit. Deinde auxilio

fili ad portam labyrinthi facile pervenit atque e labyrintho evasit.

Ita Athenienses obsides a saevitia monstri liberavit.

Ariadna cum Theseo e Creta, patria sua, evasit, sed

Theseus nocte in insula Naxo Ariadnam reliquit atque in patriam

9captivada
10per tal de , a fi que
11pogués
4
suam navigavit. Mane Ariadna, e somno excitata, Theseum in

litore frustra quaesivit, atque cum nultis lacrimis vocabat, dum

capillos vestemque scindebat maesta. Tunc Bacchus deus in

insulam Naxum venit atque Ariadnam a solitudine ac periculis

liberavit.

Postquam Theseus Ariadnam in litore deseruit, ad

patriam vento secundo navigabat. Aegeus , Thesei pater

Athenarumque rex, de altis saxis in mare prospiciebat, nam

filium suum anxius expectabat. Iam Theseus ad litora patriae

suae appropinquabat, cum pater Aegeus atra vela navigii

conspexit. Theseus enim non mutaverat atra vela candidis velis,

ut victoriam nuntiarent. Itaque Aegeus pater mortem filii ex atro

colore velorum putavit atque dolore amens statim in mare se

4
proiecit. Ex eo tempore Graeci mare, ubi Aegeus mortem invenit,

"mare Aegeum" nominaverunt. Post Aegei mortem, Theseus rex

Athenarum fuit atque per multos annos magna cum sapientia

patriam suam rexit.

4
TEXT 6: SACRIFICI D´IFIGÈNIA

1
Cum Graeci exercitum ad Troiam urbem ducere vellent 2

navibus, in portu retinebat classem diuturna tempestas ob iram

Dianae. Agamemno, exercitus dux, cervam Dianae sacram

vulneraverat. Tantum mors Iphigeniae, Agamemnonis filiae,

iram deae placare poterat 3 . Itaque pater, magno dolore anxius,

filiam suam in castra vocavit, simulans nuptias cum Achille.

Misera puella in castra venit, de curru descendit et citato gradu

ad patrem contendit. Agamemno longo amplexu filiam suam

tenet. Pater et filia lacrimas effundunt. Filia gaudio lacrimat;

pater imminentem filiae mortem cogitat. Tandem sacrificii

tempus appropinquat. Sed Diana, magna misericordia mota,

1 Cum: aquí és una conjunció. Es pot traduir per com, tot i que en aquest casos és millor
traduir per en i el verb en subjuntiu vellent per un infinitiu voler.
2 vellent: imperfet de subjuntiu del verb volo.
3 poterat: imperfet d'indicatiu del verb possum (poder).
4
cervam per aera traxit et pro Iphigenia in sacrificio supponit.

Deinde Iphigeniam per nubes in terram Tauricam abripuit ibique

Dianae templi Iphigenia sacerdos fuit.

4
TEXT 7: LLEGENDA DE MIDAS

Quondam Midas, Phrigiae rex, Bacchum beneficio magno

obligavit. Quam ob rem4 Bacchus Midae optionem muneris

dedit. Avarus rex sic oravit: "Bache, effice 5 ut omnia, quae

tetigero, in aurum mutentur." Deus annuit. Midas, laetitia plenus,

ex arbore virgam detraxit et statim virga aurea facta est. Deinde

saxum humo sustulit et saxum in aurum mutatum est. Etenim

omnia, quae tetigerat in aurum statim mutabantur. Primo Midas

magno gaudio exsultabat; deinde servi cibos et vinum ei

apportaverunt, et dives miserque rex omnes dapes in aurum

mutatas vidit. Itaque, quia fames eum urgebat sitique

cruciabatur, deum rursus oravit, ut donum suum revocaret: "Da

4 quam ob rem: per la qual cosa


5 effice: imperatiu, "fes..."
4
mihi veniam, Bacche; peccavi; miserere mei 6 ." Deus,

misericordia motus, dixit: "Vade 7 ad amnem, incede 8 ad fontes

fluminis Pactoli. Ablue 9 tuum caput totumque corpus tuum in

fontibus atque tuum scelus elue 10 . Rex deo statim paruit. Aurum

flumen tinxit et ex corpore miseri regis in amnem cessit. Ita ex

illo tempore Pactolus flumen in undis suis aurum vehit.

6 miserere mei: imperatiu + pron. personal en genitiu "compadeix-te de mi"


7 vade: imperatiu "ves"
8 incede: imperatiu "camina"
9 ablue: imperatiu "renta't"
10 elue: imperatiu "purga", "esborra"
4
TEXT 8: FAETÓ

Cum Phaeton in regiam patris Phoebi veniret, patrem oravit

ut ei permitteret currum et equos Solis unum diem regere.

Phaeton prudentia patris consilia non audivit atque laetitia

exultans levem currum occupavit et in manibus suis habenas

gerit. Volucres equi Solis, hinnitibus flammiferis auras implent,

atque pedes per aera movent nebulasque scindunt. Sed currus

pondus leve erat et manus aurigae parum firmae. Equi viam

solitam relinquunt. Ignarus Phaeton ne quidem 1 iter cognoscit.

Pallet timore et sua genua metu tremunt. Nec frena remittere nec

equos regere potest 2 . Ne quidem equorum nomina scit. Equi

soluti per auras ignotae regionis currum sine lege rapiunt. Uritur

flammis tellus, magnaeque urbes incenduntur et silvae ardent.


1 Ne ... quidem: ni tan sols
2 potest: pertany al verb possum, compost de sum.
4
Phaeton calido fumo undique involvitur et arbitrio volucrum

equorum rapitur. At Iuppiter, ne omnia incendio flagrarent,

fulmen in aurigam mittit et infelix Phaeton in mare cadit.

4
TEXT 9: ELS ARGONAUTES. EL VELLÓ D'OR

Multas a Graecis accepimus. Nobilis est fabula, quae miram

Iasonis Argonautarumque navigationem narrat. Iason, filius

Thessaliae regis, cum rapere cuperet vellus aureum arietis, qui

olim duos fratres per aera, transportaverat, magnam

expeditionem paravit. Rex Colchorum vellus aureum servabat,

idque custodiebant immanis draco taurique feri, qui flammas ore

vomebant. Cum Iason immensam navem construxisset, et in

navem conscendisset cum Theseo et Hercule multisque Graeciae

principibus in Colchidem pervenit. Ibi Medea, regis filia, Iasonis

adiuvit. Cum Iason Colchidis regem post multos labores vicisst,

vellus aureum rapuit et Medeam in patriam secum vexit. Cum

4
Argonautae in Graeciam venissent, Olympicos ludos instituerunt,

quos postea omnes Graeciae populi semper celebraverunt.

4
TEXT 10: EL RAPTE DE PROSÈRPINA

Siciliae insulae incolae ceteraeque gentes antiquae

Cererem, frumenti frugum que deam, Proserpinamque, filiam

Iovis et Cereris, magno amore colebant. Insula Sicilia Cereri

Proserpinaeque sacrata erat. In media insula 3 est lacus et circa

lacum lucus amoenus. Humida terra varios flores gignit et hoc

loco perpetuum ver est. Ibi Proserpina a Plutone, qui sub terris

apud Inferos regnat, in nemore prope urbem Hennam sito, rapta

est. Pluto Proserpinam in Inferos, sua regna, secum duxit. Interea

Ceres, cum filiam suam frustra quaereret, tandem taedas ignibus,

qui ex Aetnae vertice erumpunt, inflammavit omnesque terras

maesta peragravit. Noctu flammiferas taedas gerebat; cum sol

cetera sidera fugaverat, suam filiam rursus quaerebat. Tandem

3 in media insula: al mig de l'illa


4
Iuppiter, Cereris precibus fatigatus, fratri Plutoni iussit, ut

Proserpinam ex Inferis dimitteret. Risit Inferorum rex, at Iovis

mandatis paruit. Statim Proserpinam ad se vocavit ac sic hortatus

est: "I4 , Proserpina, ad matrem. Noli maerere5 . Tibi inter

immortales bonus vir ero. Ego Iovis frater sum. Huc cum rursus

veneris, omnibus imperabis".

Proserpina gaudio exsultans in currum conscendit.

Mercurius deus equos agitavit: neque montes neque valles

equorum cursus tardaverunt. Ut Ceres, quae ante templum

maesta sedebat, currum vidit, accurrit. Proserpina etiam matri

obviam cucurrit. Mater filiam longo amplexu tenet totumque

diem a doloribus requievit matris et filiae animus. Postea

Proserpina partem anni apud Inferos cum Plutone, at alteram


4 i: imperatiu del verb eo, anar
5 noli maerere: no estiguis trista
4
partem in terris cum matre sua vixit. Ibi flava Ceres mortales

vertere ferro terram docuit, cum iam victum eis silvae negarent.

You might also like