You are on page 1of 2

EJERCICIO 2

VULPES
ET
UVA
Fame coacta vulpes alta in vinea
uvam appetebat summis saliens viribus;
quam tangere ut non potuit, discedens ait;
Nondum matura est, nolo acerbam sumere.
Qui uerbis elevant haec, quae non possunt facere,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

(Fedro)

LVPVS ET AGNUS
Ad riuum eundem lupus et agnus uenerant
siti compulsi. Superiore loco stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc foce improba
latro incitatus iurgii causam intulit.
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti? Laniger contra timens:
Non possum facere quod quereris, lupe,
A te decurrit ad me liquor".
Repulsus ille ueritatis uiribus dixit:
Ante hos sex menses male ait dixisti mihi".
Respondit agnus: Equidem natus non eram.
Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi";

atque ita correptum lacerat, iniusta nece.


Haec fabula propter illos scripta est homines,
qui fictis causis innocentes opprimunt.

(Fedro, I, 1)

LEO SENEX, APER, TAURUS ET ASINUS


Quicumque amisit dignitatem pristinam,
Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
Defectus annis et desertus uiribus,
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis spumans uenit dentibus,
et uindicauit ictu ueterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus, ut uidit ferum
impune laedi, calcibus frontem extudit .
At ille expirans: "fortes indigne tuli
mihi insultare; te, naturae dedecus,
quod ferre in morte cogor, bis uideor mori".

(Fedro, I, 21)

You might also like