You are on page 1of 2

Fabula de Tito

Dum magister recitat, discipuli dormiunt. Quintus vero excitatur, quia canes in

via latrant, nam homines cum canibus servum, nomine Titus, quaerunt qui non

iam in villa est. Ubi est servus? Romam it, ad feminam quam amat.

In silva vero quae est inter villam et viam Latinam errat. Titus valde timet quia

lupi in silva ululant. Dum servus e silva exit, lupi qui cibum volunt ad rivum

eunt, quem multae bestiae petere solent. Dum sol oritur, servus perterritus

viam Latinam ante se videt. Lupi autem ad flumen quod est in silva veniunt et

servum per viam currentem vident.

Dum lupi spectant, ecce canes latrantes currunt et servum fugientem, dum

multi homines clamant, petunt. Titus lupos post se canes ante se videt neque

fugere iam potest. Procul in campo altam arborem intuetur ad quam currit, vult

enim in eam ascendere et ferocium illarum bestiarum servare.

Lupi, quia canes multi adveniunt, in silvam fugiunt. Dum servus in arborem

ascendit, canes accurrunt, quos homines et baculis et gladiis sequuntur. Titus in

altae ramis arboris perterritus sedet neque se movet. Sed ramus tenuis in quo
sedet crassum hominem sustinere non potest: ecce ramus cum servo ad terram

cadit, cum servus cadit, homines ad arborem adeunt. Dum canes dentes

ostendent et latrant, homines servum baculis verberant. Tum dominus servos

et canes ad villam redire iubet: “Redite ad villam!”.

Servi, quia dominus severus imperat, parent, et secum Titum perterritum

ducunt.

You might also like