You are on page 1of 4

Familia Romana

cap. XVI (vv.112-124)

Paulo post totum caelum atrum fit, ac fulgur unum et alterum, tum multa fulgura caelum
et mare illustrant. Statim sequitur tonitrus cum imbre, et simul magnus ventus flare
incipit. Mare tempestate turbatur, ac navis, quae et homines et merces multas vehit,
fluctibus iactatur et vix gubernari potest. Nautae multum aquae e nave hauriunt, sed
navis nimis gravis est propter merces. Hoc videns gubernator "Iacite merees!" inquit
nautis, qui statim merces graves in mare iacere incipiunt, spectante mercatore, qui ipse
quoque nave vehitur. Ille tristis merces suas de nave labi et in mare mergi videt. Nemo
eum consolatur! Navis paulo levior fit, simul vero tempestas multo turbidior et fluctus
multo altiores fiunt.

Familia Romana
cap.XXVIII (vv.126-134)

Gubernator: "Mare et venti nemini oboediunt nisi nemo, dat nemini Neptuno. Ille
curavit ut nos e tempestate servaremur neve mergeremur —vel potius nos ipsi qui
merces eiecimus. Nolite vero censere nos iam extra periculum esse. Tempestas quidem
desiit, sed multa alia pericula nobis impendent, ut saxa quibus naves franguntur,
voragines in quas naves merguntur, praedones maritimi qui naves persequuntur, ut
merces et pecuniam rapiant nautasque occidant. Semper in periculo versamur."

Familia Romana
cap. XXII

Olim cuncta maria tarn infesta erant praedonibus ut nemo navigaret sine maximo
periculo mortis aut servitutis. Multi nautae et mercatores, mercibus ereptis navibusque
submersis, a praedonibus aut interficiebantur aut in servitutem abducebantur. Ii soli qui
magnam pecuniam solvere potuerant servitute liberabantur. Ipse Gaius Iulius Caesar,
cum adulescens ex Italia Rhodum navigaret, a praedonibus captus est nec prius liberatus
quam ingens pretium solvit. [...]«Non omnes homines pari pretio aestimantur. Scisne
quantum piratae a Iulio Caesare capto postulaverint? Viginti talenta postulaverunt, id est
prope quingenta milia sestertium. At Caesar, vir superbus, cum id parum esse censeret,
quinquaginta talenta piratis obtulit, simul vero supplicium iis minatus est! Tunc
praedonibus quasi servis suis imperavit ut tacerent neu somnum suum turbarent — ita
Caesar praedones contemnebat, cum in eorum potestate esset. Ubi primum redemptus
est, ipse naves armavit et captos praedones in crucem tolli iussit.»

NAUFRAGIUM SANCTI PAULI (Act.27)

Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios
2
vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. Ascendentes autem navem
Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante
3
nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi; sequenti autem die, devenimus
4
Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti
5
contrarii; et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est
6
Lyciae. Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam
transposuit nos in eam. 7 Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus
contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem; 8 et
vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta
erat civitas Lasaea. 9 Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio,
10
eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus dicens eis: “ Viri, video
quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum
11
nostrarum incipit esse navigatio ”. Centurio autem gubernatori et nauclero magis
12
credebat quam his, quae a Paulo dicebantur. Et cum aptus portus non esset ad
hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent
devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum. 13
Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius
14
legebant Cretam. Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus,
15
qui vocatur euroaquilo; cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum,
16
data nave flatibus, ferebamur. Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur
17
Cauda, potuimus vix obtinere scapham, qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes
18
navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur. Valide
19
autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt et tertia die suis manibus
20
armamenta navis proiecerunt. Neque sole autem neque sideribus apparentibus per
plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis
21
nostrae. Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “
Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et
22
iacturam. Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex
23
vobis praeterquam navis; astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui
et deservio, 24 dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi
25
Deus omnes, qui navigant tecum”. Propter quod bono animo estote, viri; credo enim
26
Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. In insulam autem quandam oportet
27
nos incidere ”. Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in
28
Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum
29
submittentes invenerunt passus quindecim; timentes autem, ne in aspera loca
30
incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri. Nautis vero
quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a
31
prora inciperent ancoras extendere, dixit Paulus centurioni et militibus: “ Nisi hi in
navi manserint, vos salvi fieri non potestis”.

32 33
Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere. Donec autem lux
inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “Quarta decima hodie die
34
exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes; propter quod rogo vos accipere
35
cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit ”.
Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et,
36
cum fregisset, coepit manducare. Animaequiores autem facti omnes et ipsi
assumpserunt cibum. 37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
38 39
Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare. Cum autem dies factus
esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in
quem cogitabant, si possent, eicere navem. 40 Et cum ancoras abstulissent, committebant
mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum
aurae tendebant ad litus. 41 Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem;
42
et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.
Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;
43
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui
44
possent natare, mittere se primos et ad terram exire et ceteros, quosdam in tabulis,
quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad
terram.

Seneca, epist. ad. Luc., VI, 56


Peream, si est tam necessarium, quam videtur, silentium in studia silentium homini seposito in studia
seponere = separare

seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum undique = ex omni parte

balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum, quae in odium
adducere = inducere
possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo plumbum, i (n.) : genus metalli

quotiens = omni tempore quo


graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio,
remiserunt spiritum : sp. relaxaverunt
quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas audio sibilos et acerbissimas resp.

incidere in aliquem = ‘encontrarse con’


respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum
prout = ‘según’
incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut
pilicrepus = ludens pilas

concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare adice = adde ; scordalus, i = qui semper
rixas excitat
furem depresum= latronem captum
coepit pilas, actum est.

Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum, cui vox sua in balneo
alipilus = qui capillos corporis tollit

placet, adice nunc eos, qui in piscinam cum ingenti inpulsae aquae sono stridulus : sonus non gratus
subinde = deinde
saliunt. Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum

cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde biberarius = mercator potionum
botularius = mercator botulorum
crustularius = mercator dulcium
exprimentem; nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se institor, oris = mercator “deambulans”
insignita = peculiari; vendentis =
clamare cogit; iam biberari varias exclamationes et botularium et vendentes

crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et

insignita modulatione vendentis.

You might also like