You are on page 1of 4

LECTIONES XII - XX LIBRI LATINI AD CLASSEM SECUNDUM GYMNASII

XII Quintus Tullius Cicero in taberna sedet et duobus amicis de bello Gallico narrat. Ipse
enim legatus Caesaris in Gallia fuit. Multas ibi gentes cognoscebat, regiones videbat, multis proeliis
decertabat. Caesar eum etiam in Britanniam secum duxit. Post reditum e Britannia Caesar exercitum
in hiberna castra collocavit. Ipse quoque in Gallia mansit. Quinto dedit legionem quae in regione
Nerviorum hiemabat. Nervii autem erant Gallorum gens, quae inter Rhenum et Mosam flumen
habitabant. Caesar eos (sc. Nervios) priore anno pacavit, sed... Sed nescimus, narra! Ille mihi dies,
cum Nervii nos oppugnaverunt, longe gravissimus fuit. Numquam in maiore periculo fui. Nonne ille
Ambiorix Nervios concitavit ad seditionem? Eo die qliquot milites in silvamdiscesserunt; ligna ad
munitionem castrorum comparabant. Subito conspexerunt equites NerNer-viorum. Alii se in fugam
dederunt, alii arma ceperunt. Centurio dedidit: Gallus eum sagitta transfixit. Altissimo loco sum.
Quercus durior est fago. Omnium laborum hic est molestissimus. Nervii! Non sunt celeriores quam
nos, spero. Patriam defendam. Roma, semper mihi carissima eris. Cuius patria Gallia est? Ego quoque
patriam defendo. Postero die hostes multo maioribus copiis oppugnabant. Ego, qui tenuissimae
valetudinis eram, ne nocturnum quidem tempus mihi ad quietem relinquebam. Caesari litteras
scripsi, auxilium petivi: Nervii nos oppugnaverunt. Duplici muro et pluribus turribus castra munivi.
Milites maxima virtute hostes repellunt. Tamen auxilia mitte! Castra flagrant. Auxilium mitte! Haec
epistula brevior est illa quam heri scripsit. Haec epistula brevissima est omnium. Septimo
oppugnationis die Nervii castra inflammaverunt: nam iacula fervefacta in casas iaciebant. Plurima
militum impedimenta iam flagrabant, non decimus miles erat sine vulnere, sed vallo nemo decessit;
omnes fortiter pugnabant. Ego Caesari usque litteras mittebam et auxilium eius exspectabam. Fortes
fortuna iuvat. Ubi nunc est medicus? Medice, cura te ipsum! Meum vulnus minus est tuo. Castra
flagrant! Ah, impedimenta mea pauperrima! Tandem Caesar equites quadringentos e proximis
hibernis coegit et cum eis et legionibus in fines Nerviorum venit. Galli, cum per exploratores ea
cognoverunt, obsidionem reliquerunt et in fugam se dederunt. Melius est vivere... Caesar praeclaram
orationem habuit, in qua me et legionem meam collaudavit: Milites, immortalis erit vestra gloria.
Eadem virtute novis proeliis decertate! Caesar semper iisdem verbis milites laudat. Estne praeda
magis necessaria quam gloria?

XIII Populi antiqui multum navigabant. Romani non solum colonias, sed et provincias multas
tenebant. Ciceronis temporibus Hispania, Gallia, Asia iam provinciae Romanae erant. Anno
septingentesimo tertio ab Urbe condita M. Tullius Cicero proconsul Asiae fuit. Nondum Romani
Illyricum pacaverunt. Itaque Cicerones cum pueris maximam partem in Ciliciam navigabant: Brundisii
navem ascenderunt et post novem aut decem horas ad insulam Corcyram appulerunt. Duabus horis
Corcyrae erimus. Hoc anni tempore navigatio non erat periculosa, sed fastidiosa, praesertim
remigibus. Negotium magnum est navigatio. Tot horae sine vento... Non sentio manus meas, et tu
tuas? Nec manus, nec pedes meos sentio. O, Hadria, mare odiosum! Remiges non vides, eos tantum
audis: "O, Hadria, semper periculosum! At stipendia minima miserrima!" Omnes in eadem nave
sumus: rem publicam regere idem est ac navigare. Gubernatores, qui gubernacula navis tenent,
simillimi sunt senatui, magistratibus. Ecce, pueri, delphini e mari exsiliunt! Sapientissima animalia! Tu
potes malum scandere? Non possum, naturaliter. Quis potest, praeter nautas? Non omnia
possumus omnes. Quis nobis Corcyrae hospitium parabit mense Sextili?

XIV Pueri Cicerones in insula Corcyra cum Dionysio magistro multum ambulabant. Tandem
loco amoeno consederunt et in hoc colloquium venerunt: "Videte, pueri, illam insulam! Eius vertex in
nebulis apparet! Leucas est illa." "Post eam Ithaca est, quam non possumus videre, nam haec insula
altior est illa, sed, dicite mihi: cuius patria erat Ithaca?" Quintus incerte respondet: "Ulixis, puto."
Marcus addit: "Difficillime erat Homerum legere; tandem omnium heroum is mihi maxime placuit."
Quintus interrumpit: "Quia erat sapientissimus et non diu eodem loco manebat. At bello Troiano
pessimum dolum Troianis finxit: illum equum ligneum, in quo Graeci Troiam intraverant et plurimos
Troianos necaverunt." Dionysius magister dicit: "Decimo anno oppugnationis Graeci Troianos
vicerunt. Deinde Ulixes etiam decem annos per maria et loca varia errabat: Neptunus enim eum
puniverat. Cum ad Phaeaces venit, de itinere suo multa narravit." Quintus porro dicit: "Optima fabula
est illa de Cyclope Polyphemo, qui unum oculum habebat, in spelunca habitabat et carnem
humanam edebat. Nam Ulixes eum magna fraude vicit: multum vinum Cyclopi dedit, quod ille numquam ante gustaverat... Dein ebrio Polyphemo trunco oculum exussit. Postero die socios suos sub
ovibus abdidit et se sub ariete maximo. Cras mane Cyclops ovibus speluncam aperuit et ipsum
Ulixem sociosque eius oves foras portaverunt - itaque Ulixes et socii eius ultionem Cyclopis
effugerunt. Dionysius continuit: "At post haec Ulixes diu erraverat; postremo venit in Ogygiam
insulam ubi nympha Calypso vivebat... Quintus eum interrupit: Hoc mihi placet: Ulixes pulcherrimam et immortalem feminam habebat... Marcus addit: Sed reliquit eam; nam Mercurius nymphae
voluntatem deorum nuntiavit: dea debet Ulixem in patriam mittere. Tum demum Calypso tristis
flebilisque Ulixem in mare dimisit... Dionysius finivit fabulam Ulixis: Atque Penelopa uxor et
Telemachus filius viginti annos Ulixem exspectabant. Penelopae proci diu domum Ulixis obsidebant,
quod eam et fundos Ulixis cupiebant. Quintus conversationem finivit verbis: Mater mea saepe dicit:
Ego sum sicut Penelopa, nam maritus meus numquam domi est.

XV Cicerones cum pueris Athenas advenerunt. Cum magistro Dionysio nunc in arce sunt,
cuius nomen Graecum est Acropolis. Dionysius de vetustate Athenarum narrat, pueri laeti templa
spectant, Cicero autem sollicitus de officiis suis usque cogitat. Pueri non prius de arce descendent
quam pinacothecam viderint, quae ad propylaea est. Cum de arce reverterint, Academiam visent;
nam Cicero pater, dum iuvenis erat, in Academia, quam trecentis annis ante Plato condiderat,
philosophos Graecos audiebat. Magister dicit: Videsne Erechteum, templum multis deis consecratum, et olivam quam dea Athena populo suo donavit? Post est sepulchrum Cecropis, primi
Atheniensium regis, qui olim ex Aegypto venit et urbem hic condidit. Marcus templum cum caryatidibus spectat: Sine dubio haec signa sunt pulcherrima pars huius templi. Frater eius addit: Cum
haec omnia templa viderimus, certe pinacothecam visemus, quam ad praeclara illa propulaea vidi...

Cicero pueros audit et animo suo cogitat: Pueros haec artificia valde delectant. Cum iuvenis eram,
ego quoque cum magna admiratione omnia spectabam. Sed nunc tot et tanta me officia
oppresserunt! Iam in Asia sum. Cum in Ciliciam venero, primum de Parthorum motibus exquiram,
dein de statu provinciae, aerarii...

XVI Templum solis Rhodi radiis collustratur. Pueri Cicerones autem infra stant, oratores
varios Graecos audiunt disputantque: Oratores Graeci saepe a patre laudantur; sed istius sententiae
admodum plectuntur, nectuntur, numquam finiuntur; vix comprehenduntur.Semper magister
invenitur a quo discipulus punitur; si non virga at verbo aut longissimis orationibus.Paulatim lingua

Graeca discitur.Facilius oratio Graeca legitur quam auditur. Dum hoc modo disputatur, mare vento
agitatur, arbores vi ventorum flectuntur... Multi iuvenes Romani Rhodum insulam visitabant. Ibi
clarissimos oratores Graecos audiebant. Dum in Cilicia proconsulatum gerebat, Cicero pueros,
Marcum et Quintum, Rhodum adduxit. Nam triginta annis ante Cicero iuvenis et ipse notissimum
magistrum dicendi, Molonem, Rhodi audiverat, itaque artem oratoriam bene edidicit. Nunc multi
oratores a pueris audiuntur, sed non multa intelleguntur. Aliud enim est linguam Graecam legere,
aliud audire, praesertim longas oratorum sententias, difficillimas et plenas ornatuuum. In pictura
etiam animalia, flores et arbores videntur, a quibus ridiculae sententiae dicuntur. Legetis: vento
flectimur, vento flector; palumbes, ab aquila cernimini; nos passeres miserrimae ab aquilis capimur;
nos passeres, vae, et a felibus amamur; o, avis, a me videris; nos rosae a poetis celebramur... et aliae
sententiae huius modi in lingua Graeca leguntur. Lege eas, exercitationi tibi erunt.

XVII

Virgines Romanae iuvenes nubebant, quattuordecim aut quindecim annos natae.

Nuptiae domi celebrabantur. Ante nuptias aliquot dies tota domus a servis tegebatur, ianua lauro et
floribus ornabatur, vestimenta nuptialia emebantur, cena sollemnis parabatur. Die festo nova nupta
vestimenta nuptialia, candidam tunicam, pallam luteam et flammeam induebat. Sponsus cum amicis
adveniebat; sponsi manus conserebant et deae Iunoni immolabant. Post cenam, vesperi, nova nupta
a marito et amicis cum fascibus ad novam domum adducebatur. Mox Tullia, filia Ciceronis, Publio
Cornelio Dolabellae nubet. De marito futuro et suo tertio matrimonio multa cogitat. Pater eius,
Cicero, qui in Cilicia est et de nuptiis nihil scit, saepe ei in mentem venit. Miser pater Tulliae, nihil de
nuptiis filiae suae scit. Terentia et Pomponia pallam nuptialem Tulliolae monstrant et narrant:
Tabernae iam claudebantur, cum tandem hanc pallam conspexi; tenuem, pellucidam. Formosissima
nupta eris, Tullia. Age, Pomponia, monstra ei! Numquam hac splendidiorem pallam vidi, nec habui.
Personae variae haec animo suo cogitant: Per totam Urbem quinque dies haec palla emebatur. O,
servorum triste fatum! Ego coquum meum exspectabo. Cum Terentia mihi libertatem dederit,
Demetrius me uxorem ducet. Diu meum tempus, meus animus a Publio obsidebatur. Utrum tam
suavis, tam fidelis erit, cum me uxorem duxerit, an non? Cogitationes continuuntur: Antiquis
temporibus uxores duris laboribus premebantur, multa arva colebantur, lana faciebatur, aqua
portabatur. Mariti numquam domi erant bella gerebantur, divitiae augebantur. Itaque nunc multas
ancillas habemus, divites sumus. Et porro: Olim mariti ab uxoribus colebantur, amabantur (et idem
uxores a maritis). Nunc iurgia, perpetua divortia, nova matrimonia, tot negotia habemus. Olim pater
familias potestatem summam habebat, id est, ius vitae necisque membrorum familiae suae. Nunc
emancipatio mores maiorum multum mutavit.

XVIII O, vitam beatam hic Ephesi! Tot tabernae, tam formosae mulieres! Sed quid, si ad
Taurum mittar? Si finitimae partes provinciae rursus a Parthis oppugnabuntur, vastabuntur,
vexabuntur...? Quousque tandem retinebimur et retardabimur ab istis Rhodiis, a quibus naves
dabuntur?! Quando istae naves parabuntur?! Age, proconsul, dic aliquid! Pro his meis in rem
publicam meritis, cum Romam venerim, a senatu triumphus mihi decernetur; itaque maxima laude
ornabor, nomen meum celebrabitur... Cicero plus quam annum in provincia mansit. Sed nunc reditus
appropinquat. Cicero laetus est: mox Terentiam, Tulliam, novum generum videbit. Dum cum fratre ad
Ephesum equitat, de suo proconsulatu cogitat: fortasse a senatu etiam triumphus sibi decernetur...
Nam, cum priore anno Cicero in Ciliciam advenit, provincia in magnis difficultatibus fuit: multae

civitates gravissimis tributis oppressae, exercitus seditionibus dissipatus, quinque cohortes sine
legato, sine tribuno militum, sine centurione. Cicero assiduo labore omnes res in ordinem adduxit.
Praeterea magnas copias Parthorum et Arabum repulit, qui finitimas partes provinciae
oppugnaverunt. Novo proconsuli provincia ornata tradetur. Res digna honore et gratulatione!
Cicero cogitat, dum reditum in Italiam exspectat. Rhodii naves ad iter promiserunt, sed iam viginti
dies aphracta eorum exspectantur...

XIX Heri duae naves missae sunt, quae iam Athenis oneratae erant. Postquam tota Asia a
nobis salvis peragrata est, nunc ab impedimentis confecti sumus. Haec strues iam structa est. Ubi
haec signa empta sunt? Rhodi. Nonne pulchra sunt, summo artificio facta? Cum in atrio posita erunt,
totae aedes collucebunt. Quomodo haec omnia e portu Brundisino transportabuntur? Nostro duro
labore!!! Priore anno, cum Cicero Brundisio discessit, non tam multa onera in naves imposita erant.
Mense Novembri Cicerones in Italiam reverterunt. Longum iter ex Asia factum est. Primum Ephesi
naves Rhodiorum viginti dies exspectaverant, deinde ventis retardati erant. Tandem Kalendis
Octobribus navem conscenderunt et ventis vela dederunt. Tarde et incommode navigaverant,
priusquam ad Piraeum, portum Athenarum, appulerunt. Athenis deinde plus quam quindecim dies
morati sunt.* Post aliquot dies Patris, aliquot Alyziae, idem Leucade et Actio manebant. Dein
Corcyram pervenerunt, ubi septem dies manserunt, tempestatibus retenti. Pater et filius Marcus in
portu Corcyrae Cassiopa sunt; milites et servos inspectant, qui in navem onerariam impedimenta
imponunt. Nam Rhodi a Cicerone aliquot signa, pulchra et pretiosa empta sunt. Cum ea et alia onera
cum maxima cura in navem imposita erunt, Cicerones post cenam Corcyram relinquent. Postero die
Brundisii erunt.

XX Lenissimo austro, aelo sereno Cicerones tota nocte navigabant. Postero die, hora fere
quarta Brundisii appulerunt. Terentia vero, quae eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo
pater et filius in portum, obviam eis in foro cucurrit. Plus quam annum filium et maritum non vidit.
Prae laetitia non potest multa dicere... Tulliola in foro Brundisii, ubi patrem suum e Cilicia exspectat
una cum matre sua Terentia, maritum suum, Dolabellam, hortatur: Nunc suavis patri eris, sicut
adhuc matri fuisti. Dolabella, animo suo de suavitate sui ipsius certus, dicit: Semper omnibus suavis
fui et ero! Audiuntur colloquia huius modi medio foro Brundisino: Ubi nunc est Caesar? Quid
Pompeius agit? Nihil nobis est cognitum. Nescio. Auscultabimus! Sed Dolabella formosus nobilisque
est, fortasse iunior Tullia...Quid Cicero dicet, cum novum generum viderit? Secundum an tertium
generum suum - quid putas? Tertia laeta obviam Ciceroni currit et longinquo clamat: Sero tuas
litteras accepi, mi Cicero! Qua re ad portum non perveni... O, Marce, quam adultus es! Cicero etiam
corde suo infimo exclamat filiae carissimae uxorique suae: Tulliola, lux mea! Terentia, fi-dissima
uxor! Servus Ciceronis animo suo maestus cogitat: Non prius Brundisio discedetur, quam omnes
illae naves exoneratae erunt! Res plurimas Rhodi emit iste amator artificum Graecorum! Vesper erit
serior, fortasse media nox, cum omnia nave deportavero. Quando ego meam uxorem videbo?
Eodem vespere, non multo serius, Cicerones in villam suam reverti sunt, defatigati, sed felicissimi.

You might also like