You are on page 1of 4

Germanico bello confecto omnique Gallia pacata Caesar in Britanniam proficisci decrevit, quod omnibus fere Gallicis bellis

hostibus nostris inde


subministrata esse auxilia intellegebat. His de causis eam quoque insulam adire volebat, genus hominum perspicere, loca, portus, aditus cognoscere;
quae omnia fere etiam Gallis erant incognita. Neque enim illo praeter mercatores adiit quisquam neque iis ipsis quidquam praeter oram maritimam
notum est. Convocatis etiam ad se undique mercatoribus tamen de magnitudine insulae, de nationibus, quae Britanniam incolunt, Caesar nihil
reperit.
Itaque exigua parte aestatis reliqua ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. Huc naves
undique iubet convenire. Gaiusm Volusenum, tribunum militum, cum navi longa ad Britanniam praemittit. Interim consilio Caesaris cognito et per
mercatores perlato ad Britannos a compluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt, obsides dare atque imperio populi Romani obtempe-
rare pollicentes. Quinto die et Volusenus revertitur perspectis regionibus quantum potuit; e nave enim egredi ipse dux non erat ausus navique
mansit.
Tum Caesar naves circiter octoginta onerarias coegit, nam duas legiones in Britanniam transportare volebat, equitatesque in portum progredi et
naves conscendere iussit. His rebus constitutis tertia vigilia naves solvit et hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit. Ibi in om-
nibus collibus hostium copias armatas conspexit. Hoc loco minime idoneo in ancoris reliquas naves exspectavit ad horam nonam. Tunc sublatis
ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus aperto ac plano litore constitit. At barbari consilio Romanorum cognito nostros egredi
prohibebant.
Barbari autem consilio Romanorum cognito, praetermisso equitatu nostros navibus egredi prohibebant. Simul milites Romani et de navibus
desiliebant et cum hostibus pugnabant et in fluctibus consistebant, magno et gravi onere armorum pressi. Quod ubi Caesar animadvertit, naves lon-
gas paulum removeri et ad latus apertum hostium constitui iussit; quae res magno usui nostris erat. Nam et navium figura et remorum motu et inu-
sitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt. Tum nostri cohortati e navibus desiluerunt. Hostes superati legatos pacem petituros
miserunt.

You might also like