You are on page 1of 2

Eingangsklausur zu Latein III 14.

Februar 2017

Gruppe C

1. Mercatores per mare navigantes semper timebant, ne a piratis


opprimerentur.
2. Nihil elegantius orationibus Ciceronis legi.
3. Milites Carthaginienses Hannibale imperatore per Alpes transierunt
Italiam expugnaturi.
4. Socii Gallorum exercitui Caesaris copias frumenti ad famem
tolerandam miserunt.
5. Atticus, quippe qui Atheniensibus saepe auxilium tulisset, ab incolis
magnis honoribus afficiebatur.
6. Seneca quosdam servos ad villam praemisit convivium
praeparatum.
7. Amicos in periculo quam celerrime nobis adiuvandos esse scimus.
8. Dubitari non poterat, quin Romani civitates Gallorum non
fortitudine, sed disciplina antecederent.

Die Belger bereiten einen Aufstand gegen die römischen Invasoren vor:

Dum haec apud Belgas geruntur, Caesar duas legiones in citeriore Gallia

novas conscripsit et Q. Pedio legato mandavit, ut eas inita aestate in

ulteriorem Galliam deduceret. Ipse, cum primum per anni tempus potuit,

ad exercitum properavit. Dat negotium finitimis Belgarum, uti ea, quae

apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi

constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum


conduci. Tum vero dubitandum non existimavit, quin ad eos

proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter

XV ad fines Belgarum pervenit. Eo cum celerius omnium opinione

venisset, Remi, finitimi Belgarum, ad eum Iegatos miserunt, qui dicerent

se non cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum

Romanum omnino coniuravisse.

You might also like