Professional Documents
Culture Documents
Change the gerunds in the following sentences to gerundives, or vice versa, and then
translate.
1. ad templa omnium deorum mirandum Romam veni.
2. amor pecuniam petendi malus est.
3. ad porcos miseros interficiendum e silva venerunt lupi.
4. porci ingentis videndi gratia rus venit dominus meus.
5. libris legendis sapientior fio.
Lectiones Latinae
Aurea Dicta
1. amo libertatem loquendi. (Cicero)
2. aut bello vincendum est aut melioribus parendum. (Livy)
3. beatos puto quibus deorum munere datum est aut facere scribenda, aut scribere
legenda; beatissimos vero quibus utrumque. (Pliny the Younger)
4. bellum nec timendum nec provocandum. (Pliny the Younger)
5. claudendae sunt aures malis vocibus. (Seneca the Younger)
6. disce legendo. (Ps.-Cato)
7. legendi semper occasio est, audiendi non semper. (Pliny the Younger)
8. nihil agendo homines male agere discunt. (Columella)
Caesar in Action
Caesari omnia uno tempore erant agenda: signum tuba dandum; ab opere revocandi
milites; qui paulo longius frumenti reperiendi causa processerant, arcessendi; acies
instruenda; milites cohortandi. quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus
hostium impediebant. his difficultatibus duae res erant auxilio, scientia atque usus militum,
quod superioribus proeliis exercitati non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab
aliis doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar
discedere nisi munitis castris vetuerat. hi propter propinquitatem et celeritatem hostium
Caesaris imperium non exspectabant, sed per se quae facienda esse videbantur
administrabant.
—Caesar, De Bello Gallico 2.20