You are on page 1of 11

TEXTOS PARA CLASE (1 EVALUACIN)

1. Cuarto trabajo encargado a Hrcules por Euristeo: captura de la


cierva consagrada a Diana
Tum rex Eurystheus Herculi quartum laborem imposuit. Perge in Arcadiam,
inquit. Illic cervam pulcherrimam, cornibus aureis, conquire, vivamque eam
Mycenas mihi apporta. In hac venatione Hercules totum annum consumpsit,
cerva enim, simul atque1 Herculem conspexit, incredibili celeritate fugit.
Denique Hercules cervaque post longos et continuos cursus ad fluminis
ripam adveniunt, et Hercules in umeros suos cervam tollit, et sine mora
Mycenas contendit. Diana in itinere eum convenit. Dea, ira gravi commota:
Depone istam praedam, inquit. Hercules vero: O dea, ignosce, respondit,
non mea voluntate sed Eurysthei iussu hoc feci. His verbis Hercules Dianae
iram placat, cervamque vivam ad Eurystheum deportat.
1

simul atque = tan pronto como

2. Rmulo, primer rey de Roma


Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, Romulus haec
praesertim egit, multitudinem finitimarum nationum in civitatem recepit;
centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia agebat. Quos rex
senatores nominavit propter senectutem. Praeterea Romulus, cum uxores
ipse et populus non haberent, invitavit ad ludos vicinas urbi nationes atque
earum virgines rapuit. Commotis multis bellis propter raptarum iniuriam,
Romulus Caeninenses, Antemnates et Sabinos vicit.
(Adaptacin del Breviarium Historiae Romae de Eutropio)
3. Pueblos de la Galia
(1) Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam Galli. (2) Hi omnes lingua, institutis et legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. (3) Horum
omnium fortissimi sunt Belgae, quia proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
(Csar, Guerra de las Galias I, 1, 1-3)
4. Csar es informado de que los Helvecios han ocupado un lugar
estratgico
Ipse de tertia vigilia, eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit
equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius [...] cum exploratoribus
praemittitur. [...] Considius equo admisso ad eum accurrit; dicit montem [...]
ab hostibus teneri, id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar
suas copias in proximum collem subducit, aciem instruxit. Labienus [...]
nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per
exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra
movisse.
(Csar, Guerra de las Galias I, 21-22)

5. Ariovisto y Csar se disponen a parlamentar


(1) Planities erat magna et in ea tumulus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium
a castris utriusque, Ariovisti et Caesaris, aberat. (2) In eum locum, ut erat dictum, ad
conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab
eo tumulo constituit; item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
(Csar, Guerra de las Galias I, 43, 1-2).
6. Decisiones de Csar
(1) Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum
reverti coeperunt. Quos1 ubi illi, qui proximi Rheno incolunt, perterritos senserunt,
insecuti magnum ex his numerum occiderunt. (2) Caesar, una aestate duobus maximis
bellis confectis, in hiberna in Sequanos exercitum deduxit. (3) Hibernis Labienum
praeposuit, ipse in Citeriorem Galliam profectus est.
Quos: falso relativo

(Csar, Guerra de las Galias I, 54)


7. Conspiracin de los belgas
(1) Cum esset Caesar in Citeriore Gallia, ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum
rumores adferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat 1 omnes Belgas, quam
tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare
obsidesque inter se dare.
Caesar... certior fiebat + orac. de inf. no concertado: Csar era hecho conocedor de que... (=
Csar era informado de que); certior es un nominativo predicativo del sujeto y la orac. de
infinitivo es rgimen de certior.
1

(Csar, Guerra de las Galias II, 1, 1-2)


8. Los nervios, atrebates y viromanduos esperan junto al ro Sambra la llegada de los
romanos
(1) Cum per eorum fines triduo iter fecisset, ex captivis Sabim flumen a castris suis non
amplius milibus passuum X abesse et (2) trans id flumen omnes Nervios consedisse
adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus et Viromanduis,
finitimis suis cognoscebat (3) - nam his utrisque persuaserant, ut eandem belli
fortunam experirentur.
(Csar, Guerra de las Galias II, 16, 1-3)

9. Llegada de embajadores germanos


(1) Re frumentaria comparata equitibusque delectis, iter in ea loca facere coepit, quibus
in locis esse Germanos audiebat. (2) a quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati
ab his venerunt.

(Csar, Guerra de las Galias IV, 7, 1-2)


10. Llegada de Csar al Tmesis; nuevos enfrentamientos
(1) Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum
duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. (2) Eo
cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium
instructas. (3) Ripa autem erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis
sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. (4) His rebus cognitis a perfugis
captivisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. (5) Sed ea
celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua extarent, ut hostes
impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se
fugae mandarent.
(Csar, Guerra de las Galias V, 18)
11. Casivelauno pide la paz
(1) Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare
supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix,
Carvilius, Taximagulus et Segovax, nuntios mittit atque his imperat, ut, coactis
omnibus copiis, castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. (2) Ii cum ad
castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce
Lugotorige, suos incolumes reduxerunt. (3) Cassivellaunus, hoc proelio nuntiato, tot
detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum,
legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. (4) Caesar, cum
constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum
aestatis superesset atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat.
(Csar, Guerra de las Galias V, 22)
12. Csar acta con rapidez al ver que se est preparando la guerra
(1) Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris
imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri
non desistunt. (2) Cum a proximis impetrare non possent, ulteriores
temptant. Inventis nonnullis civitatibus, iure iurando inter se confirmant 1
[...]; Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. (3) Quibus rebus
cognitis, Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Atuatucos,
Menapios, adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis, esse in armis, Senones
ad imperatum2 non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia
communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius
sibi3 de bello cogitandum <esse> putavit.
Confirman un pacto | 1Conforme a lo mandado |

Dativo agente

(Csar, Guerra de las Galias VI, 2)


13. Expedicin contra los nervios

1) Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improviso in


fines Nerviorum contendit (2) et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent,
magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa
vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. (3) eo celeriter
confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit.
(Csar, Guerra de las Galias VI, 3)
14. Llegada de los soldados al campamento, sin sufrir bajas
Milites inter se cohortati, duce C. Trebonio, equite Romano, qui iis erat praepositus, per
medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt.
(Csar, Guerra de las Galias VI, 40, 4)
15. Regreso de Csar a la Galia Transalpina
(1) His rebus in Italia Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei
commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est.
(Csar, Guerra de las Galias VII, 6, 1)

TEXTOS PARA CLASE (2 EVALUACIN)


Virgilio, Eneida (libro II)

1. Laocoonte llega corriendo; desconfa de los griegos


Primus ibi ante omnis magna comitante caterua

40

Laocoon ardens summa decurrit ab arce,


et procul o miseri, quae tanta insania, ciues?
creditis auectos hostis? aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?
aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui,

45

aut haec in nostros fabricata est machina muros,


inspectura domos uenturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.

2. Laocoonte arroja su lanza contra el caballo


Sic fatus ualidis ingentem uiribus hastam

50

in latus inque feri curuam compagibus aluum


contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cauae gemitumque dedere cauernae.
Et, si fata deum, si mens non laeua fuisset,
impulerat ferro Argolicas foedare latebras,

55

Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.


()

3. Dos serpientes vienen por el mar desde Tnedos hasta la costa


Hic aliud maius miseris multoque tremendum

obicitur magis atque improvida pectora turbat.


Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta

200

(horresco referens) immensis orbibus angues

incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;

205

pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque


sanguineae superant undas, pars cetera pontum
pone legit sinuatque immensa uolumine terga.
Fit sonitus spumante salo; iamque arua tenebant

ardentisque oculos suffecti sanguine et igni

210

sibila lambebant linguis uibrantibus ora.


4. Las serpientes atacan a Laocoonte y a sus hijos
Diffugimus uisu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parua duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque

implicat et miseros morsu depascitur artus;

215

post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem


corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati superant capite et ceruicibus altis.

Ille simul manibus tendit diuellere nodos

220

perfusus sanie uittas atroque ueneno,


clamores simul horrendos ad sidera tollit:
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit ceruice securim.

At gemini lapsu delubra ad summa dracones

225

effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem,


sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
5. Los troyanos buscan una justificacin a lo ocurrido
Tum uero tremefacta nouus per pectora cunctis
insinuat pauor, et scelus expendisse merentem

Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur


laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque diuae
numina conclamant.

230

6. Los troyanos meten el caballo en la ciudad


Diuidimus muros et moenia pandimus urbis.

Accingunt omnes operi pedibusque rotarum

235

subiciunt lapsus, et stuppea uincula collo


intendunt; scandit fatalis machina muros
feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
sacra canunt funemque manu contingere gaudent;

illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.

240

O patria, o diuum domus Ilium et incluta bello


moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae
substitit atque utero sonitum quater arma dedere;
instamus tamen immemores caecique furore

et monstrum infelix sacrata sistimus arce.


Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora dei iussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa uelamus fronde per urbem.

245

TEXTOS PARA CLASE (3 EVALUACIN)

A. Csar, Guerra de las Galias


1. Las tropas de Ariovisto acosan a los romanos mientras Csar est
parlamentando
(1) Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti
propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros
conicere. (2) Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque
imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent (1, 46, 1-2).

2. Enfrentamiento entre Csar y Ariovisto


(1) Proximo die Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a
maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem
fecit. (2) Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum
in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra
minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.
(3) Solis occasu suas copias Ariovistus, multis vulneribus inlatis et acceptis, in
castra reduxit (1, 50, 1-3).

3. Descripcin de un combate

(1) Caesar singulis legionibus legatum et quaestorem praefecit; (2) ipse a dextro
cornu, quod hostium pars minime firma erat, proelium commisit. (3) Ita nostri
acriter in hostes, signo dato, impetum fecerunt, itaque hostes repente
celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi causa non
daretur. (4) Relictis pilis, comminus gladiis pugnatum est. At Germani, celeriter
sua ex consuetudine phalange facta, impetus gladiorum exceperunt (1, 52, 1-4).
4. Encargos de Csar a sus lugartenientes Labieno, Craso, Titurio y Bruto (3,
11, 1-5)
(1) Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt,
cum equitatu mittit. (2) huic mandat, ut Remos reliquosque Belgas adeat

Germanosque, qui auxilio a Gallis arcessiti esse dicebantur, si per vim navibus
flumen transire conentur, prohibeat.
(3) P. Crassum cum cohortibus legionariis duodecim et magno numero
equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam
mittantur ac tantae nationes coniungantur. (4) Q. Titurium Sabinum legatum
cum legionibus tribus in Unellos, Coriosolitas Lexoviosque mittit, ut eam
manum distineat.
(5) D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et
Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum
primum posset, in Venetos proficisci iubet. ipse eo pedestribus copiis contendit.

5. Partida de Csar a Pars y actuacin de los enemigos


(4) Navibus circiter quinquaginta deprehensis atque in eas militibus iniectis et
rei novitate oppidanis perterritis, quorum magna pars ad bellum evocata erat,
sine contentione oppido potitur. (5) Refecto ponte, quem superioribus diebus
hostes resciderant, exercitum traducit et ad Luteciam iter facere coepit. (6)
Hostes, re cognita ab iis, qui Metlosedo fugerant, Luteciam incendi pontesque
eius oppidi rescindi iubent; ipsi in ripa Sequanae contra Labieni castra
considunt (7, 58, 4-6).

B. Virgilio, Eneida (libro IV)


1. Dido, enamorada, no se puede quitar de su mente a Eneas
At regina gravi iamdudum saucia cura
vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem.
postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
2. Qu me sucede, hermana? Quin es este extranjero?
Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

quis novus hic nostris successit sedibus hospes,


quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

10

3. Si no hubiera renunciado al amor, ante este solo sucumbira!


Si mihi non animo fixum immotumque sederet
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei
coniugis et sparsos fraterna caede penatis
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco veteris vestigia flammae.

15

20

4. Que me muera antes de faltar a mi palabra!


() sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.
sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

25

30

5. Vas a estar siempre sola, cerrando las puertas a un amor que te agrada?
Anna refert: o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
.

35

6. Dido intenta tranquilizarse realizando sacrificios, pero todo es intil: la


consume la llama de la pasin
Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem, 65
quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas
interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.

60

7. Dido recorre la ciudad fuera de s, como una cierva herida


uritur infelix Dido totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis liquitque volatile ferrum
nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.

70

8. Dido quiere estar da y noche con Eneas


nunc media Aenean secum per moenia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,
incipit effari mediaque in voce resistit;
Nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

75

9. La construccin de Cartago se interrumpe


illum absens absentem auditque videtque,
aut gremio Ascanium genitoris imagine capta
detinet, infandum si fallere possit amorem.
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet portusve aut propugnacula bello
tuta parant: pendent opera interrupta minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

85

You might also like