You are on page 1of 1

De Horatiis et Curiatiis

Fama est olim inter Romanos et Albanos bellum fuisse. Inter Romanos tres Horatii erant, inter
Albanos tres Curiatii. In summo patriae periculo unum ex Horatiis exclamavisse tradunt: Nos
tres Horatii contra tres Curiatios pugnare parati sumus. Quod consilium populis placuisse
audimus. Itaque viri armati ad pugnam properaverunt. Statim Albani duos Romanos necaverunt,
Romani tres Curiatios vulneraverunt. Unus Horatius integer erat. Iam Albanorum exercitus
victoriam sperabat, Romanorum desperabat. At tertius Horatius fugam simulavit iatque Curiatios
divisit. Tum primum Curiatium, quem non procul esse viderat, necavit, deinde secundum. Cum
tertio re vera pugna non fuit, nam defatigatum et vulneratum vir Romanus statim necavit. Tum
laetos Romanos exclamavisse dicunt: Nostra est victoria. Postea Albam Romani regnabant.

Rei i analiza:

You might also like