You are on page 1of 4

Troianum bellum Poetae fabulam Troianam sic narrant. Graeci ad Asiam navigant et Troiam diu obsident.

Graeci et Troiani extra muros pugnant. Troiani multos Graecos, graeci multos Troianos necant. Post multos annos, Graeci equum ligneum aedificant; equus cavus multos Graecos portat Troiani equum ligneum vident et intra muros portant Graeci subito apparent et tandem Troianos superant.

Romae Origines Romulus et Remus e patria migrant, nam Romam condere postulant. Auspicia Illia adhirent: Remus prior sex aquilas, Romulus postea duodecim videt. Roma igitur a Romulo solo conditur. Primum deos orat, deinde aratro Romae muros designat. Tandem murus ab eo aedificatur; mox est rixa inter geminos. Remus trans murum saltat, itaque Romulus eum necat. Ita nobis de geminis fabulae a poetis narratur. Postea Romulus per multos annos Romae solus regnabit.

Duo consules Post Romulum sex reges regnabant. Ultimus regum Tarquinius Superbus fuit ; Romani eum ob crudelitatem expulerunt et duos consules creaverunt. Unius hominis imperium sic finiebat. Consules copias in bellum ducebant, iudices quoque erant deosque pro populo Romano orabant. Primi consules L. Iunius Brutus et L Collatinus fuere. Post multos annos, Romani praetores quoque duos creaverunt: ii leges administrabant et consules adiuvabant.

Aurea Aetas Ultima Cumaei venit iam carminis aetas; Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna; Iam nova progenies caelo demittitur alto.

Pyrrhus ante senatum Maxima Romani senatus auctoritas erat. Copiae a consulibus saepe in bellum ducebantur, sed ipsi consules numquam senatorum consilio non parere potebant. Olim Pyrrhus, rex Epirotarum, in Italia bellum cum Romanis gerebat. Ille legatum suum ad senatores misit, nam discordiam et timorem in civitate inducere volebat, sed senator Appius Claudius, senex et caecus tunc ei dixit: Ex Italis discede. Omnia fert aetas. Cur domum linquis? Cur Latium quaeris? Quid tibi vis? Numquam Romanos debellare poteris et omnes hostes nostri certe morientur. Cincinnatus Hostes aliquando urbi Romae appropinquabant aut cives inter se dissentiebant: tum consules dictatorem creaverunt. Dictator smmum imperium brevi tempore habebat; magster equitum in bello eum adiuvabat. Olim Romani cum Volscis Aequisque bellum gerebant. Hostes copias Romanas prope urbem obsederant, et urbs in summum periculum venerat. Tum cives Cincinnatum clamaverunt; itaque consules legatos ad senem miserunt, Cincinnatus in agris suis laborabat; nihil nisi tunicam portabat. Statim ex agris ad urbem properavit: ibi dictatoris imperium sumpsit. Mox hostium copias superavit. Cives Cincinnatum magnopere laudavere, sed senex cuncta praemia contempsit atque in agros suos revenit.

Horatius Cocles Porsenna, rex Etruscorum,() cum infesto exercitu Romam venit. Primo impetu laniculum cepit. Non usquam alias ante tantus terror Romanis invaserat: ex agris in urbem demigrabant, urbem ipsam praesidiis saepiebant. Alia urbis pars muris, alia Tiberi obiecto tuta videbatur. Pons Sublicius ited paene hostibus dedit, sed Horatius Cocles(in alio proelio oculum amiserat, ergo cognomen sibi Cocles erat) pro ponte stetit et aciem hostium solus sustinuit, dum a tergo pons interrumpebatur. Ipsa audacia hostes obstupefecit. Ponte rescisso, Horatius in Tiberim armatus desiluit et incolumis ad suos tranavit. Grata erga tantam virtutem civitas fuit. Magnum agrum Horatio dederunt et statua in comitio posita est.

Iuventus Caesaris Caius Iulius Caesar, nobilissima genitus familia, annum agens sextum et decimum, patrem amisit. Paulo post Corneliam duxit uxorem, cuius() pater Syllae inimicus()erat. Ob eam causam Caesar bonis spoliatus[est]. () Noctu, mutata vestes, ex urbe elapsus est. () Caesar, mortuo Sylla et composita seditione civili, Rhodum secedere statuit, () sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta dies.

Daedalus et Icarus

Daedalus interea, perosus Creten longumque exilium tactusque loci natalis amore, clausus erat pelago. () Caelum certe patet; ibimus illac, inquit, non possidet aera Minos. () Dixit, et in ignotas artes animum dimisit naturamque novavit. Nam posuit in ordine pennas a minima coeptas, longam breviore sequenti (): sic quondam rustica fistula disparibus avenis paulatim surgit. Tum lino et ceris eas alligavit, atque ita compositas parvo curvamine flexit. Puer Icarus una stabat, () ignarus periculi, et renidenti ore plumas quas vaga aura moverat captabat. Deinde pollice suo flavam ceram mollibat lusuque mirabile patris opus impediebat. Postea ipse opifex suum corpus in geminas alas libravit motaque in aura pependit. Sic natum instruxit: medio limite curre, Icare; demissior, undae pennas gravabunt; celsior, ignis illas aduret. Inter utrumque vola. () Me duce, Carpe viam!. Pariter preacepta volandi tradidit et umeris ignotas accommodavit alas. Inter opus monitusque maduere seniles genae et patriae manus tremuerunt. Dedit oscula nato non iterum repetita, pennisque levatus, ante volavit comitique timuit, velut ales quae teneram prolem ab alto nido in aera produxit. Hortatus est sequi erudiitque artes damnosas et movit ipse suas et nati alas respexit. () Pastor baculo innixus hos vidit et obstipuit, eosque credidit deos. () Puer audaci volatu gaudere coepit, deseruitque ducem, caelique cupidine tractus altius egit iter. Rapidi solis vicinia mollivit odoratas ceras, pennarum vincula. Tabuerant celeriter cerae. Nudos lacertos ille agitavit, remigioque carens, non ullas auras percepit. Ora clamantia nomen patrium excepta sunt caerulea aqua, quae nomen traxit ab illo. At pater

infelix, nec iam pater, Icare, Icare, dixit ubi es? Qua regione te requiram? Icare dicebat. Pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus dicta a nomine sepulti.

You might also like