You are on page 1of 1

Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum

imperio populi Romani subiecit, et impensarum quas in


rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in
duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar
subiectum.
[1] Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et
privata impensa comparavi, per quem rem publicam a
dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi.
[Ob quae] senatus decretis honorificis in ordinem suum me
adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem
locum sententiae dicendae tribuens, et imperium mihi
dedit. Res publica ne quid detrimenti caperet, me
propraetore simul cum consulibus providere iussit.
Populus autem eodem anno me consulem, cum cos.
uterque bello cecidisset, et triumvirum rei publicae
constituendae creavit.
[2] Qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium
expuli iudiciis legitimis ultus eorum facinus, et postea
bellum inferentis rei publicae vici bis acie.
[3] Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe
terrarum saepe gessi, victorque omnibus veniam
petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus tuto
ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Millia
civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter
quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in
municipia sua stipendis emeritis millia aliquanto plura
quam trecenta, et iis omnibus agros adsignavi aut
pecuniam pro praemiis militiae dedi. Naves cepi sescentas
praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt.

You might also like