You are on page 1of 2

Universidad de Buenos Aires

Facultad de Filosofa y Letras


Depto. de Lenguas y Literaturas Clsicas
Lengua y Cultura Latina I (cat. Schniebs) 2014 (1er. cuatr.)

TEXTOS PARA CLASES TERICAS

1. Rerum publicarum tria genera sunt: regium, optimatum, populare. Aut sub
regum potestate sunt ; aut senatus (potestate) ; aut se ipsi regunt ut
Athenienses solebant. Quartum genus Romani commenti sunt. Illi ex his
tribus unum effecerunt, nam et regiam potestatem consules habent, et penes
senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.
(adapt. Amp., 50.1-2)
2. Cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen
ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis (Cic. Rep. 1.43)
3. Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo
primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur. (Dig. 1.2.2.1)
4. Comitium dicuntur a comitatu et frequentia quod patres et classes ad suffragia
vocantur (Amp. 48.1)
5. In ipsa communitate sunt gradus officiorum Prima (officia) diis
immortalibus; secunda, patriae; tertia, parentibus; deinceps gradatim reliquis
(debentur). (Cic. De Officiis 1. 160)
6. Iustitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens
dignitatem (Cic. Inv. 1. 160).
7. Fuit in illo ingenium ratio, memoria, litteras, cura, cogitatio, diligentia; res bello
gesserat quamvis rei publicae calamitosas at tamen magnas; multos annos
regnare medidatus, magno labore, magnis periculis, quod cogitarat, effecerat;
muneribus, monumentis, congiariis, epulis
multitudinem imperitam
delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. Quid
multa? Attulerat iam liberae civitati partim metu, partim patientia,
consuetudinem serviendi [= servitutis]. (Cic., Phil. 2.116-117).

8. Subscripsere quidam ... statuae ... ipsius Caesaris:


Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est:
hic, quia consules eiecit, rex postremus factus est. (Suet. Iul. 80.3)
9. Memoriae aeternae Clodiae Euporiae, annorum XXXX dierum XXVIII, castae et
abstinentis, bonae indolis matronae, nec alieni cupida, par opinionis suae,
sancta in coniugem, pia quoque, natae famulisque benigna, obssequentissima
dignis. Hanc omnis aetas amavit. Quae mutata patria casu rapta manet. (CIL
02.07.439)
10. Hospes, quod deico paullum est; asta ac pellege
Heic est sepulcrum hau pulcrum pulcrai feminae:
nomen parentes nominarun Claudiam.
Suom mareitum corde deilexit souo:
gnatos duos creavit; horunc alterum
in terra linquit; alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo,
domum servavit. Lanam fecit. Dixi. Abei (CIL 1.2.1211)
11. dum fallax servus, durus pater, inproba lena
vivent et meretrix blanda, Menandros erit (Ov., Am.1.15.17-18)
12. Sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
facit illud veri simile quod mendacium est,
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.

(Pl., Ps. 401-405)

You might also like