You are on page 1of 2

LECTIO AD RECENSENDUM

Praelectio: Spectate hanc pelliculam in qua Latino sermone (Hispanicis subtitulis additis)
cognoscere poteritis ea quae servata sunt Herculanei oppidi.

CALAMITAS HERCULANA

[1] Erat mane, hora fere septima matutina. Oppidum Herculaneum, quod antea incolis
dormientibus silebat, magis magisque resonare incipiebat, nam in viis tabernarii iam
exclamabant, puellae puerique ad ludum currebant, domini severissimi vehementer suis servis
imperabant et iuvenes amantes dulcissima verba inter se proferebant. Tum sol altus in caelo
sereno lucebat nec nubibus ullis operiebatur. Itaque homines qui in ora maritima versabantur
oculis cernere poterant naves hominum plenas e portu proficisci. Fatum tamen alia incolis
Herculanei illo die impendebat!
[2] Matrona, quae ad templum Iunonis ambulabat eo consilio ut rite libationem ei dicaret, vidit in
caelo apparere nubem inusitatam et magnitudine et specie. Statim quidem mirissimam nubem
digito monstravit ceteris in foro ambulantibus atque “Spectate omnes” inquit “illam nubem atram
quae forma similis est ingenti arbori!” Deinde alius viator: “Nonne videtur oriri e monte?”
interrogavit. Tum tertius: “Quid malum hoc est? e Monte Vesuvio oritur!” Dum ita omnes
perterriti se interrogabant, caelum subito omnino opertum est tenebris et dies factus est nox!
[3] Paulo post cineres de caelo labentes vias oppidi et tecta domuum maculabant calidiores et
densiores; iam nigri pumices et combusti igne fracti lapides cadere de Monte Vesuvio
conspiciebantur. Omnes fugientes quaerebant suos liberos, suos coniuges, suos amicos ut in
refugium comunem se conferrent. Tum subitus frangor percussit oppidum Herculaneum et
eruptio ignea flamas maximas ardentesque lapides quocumque missit per villas viasque rubentes,
iam oppidum tegebatur terrarum flamarumque undis, quas fugere non potuerunt incolae. Sic qui
trepidantes salutem quaerebant, tandem calamitate horrifica perierunt.

Quaestiones:

Cur oppidum Herculaneum silebat?

a. Quod omnes incolae nondum e domibus exiebant.


b. Quia pueri et puellae dormiebant.
c. Quia omnes qui Herculaneum inhabitant nondum experrecti erant.
d. Quod tonitrus montis incolas terrebat.

Quid faciebant mane homines qui in ora maritima stabant?


a. In naves ascendebant.
b. Non poterant videre naves abire.
c. Spectabant naves proficiscentes.
d. Vehementer imperabant suis nautis.

Quo ambulabat matrona Herculana?

a. In foro Herculano.
b. In montem propinquum.
c. Ad templum dei cuiusdam.
d. Ad tabernas quae ibi erant.

Cur nubes inusitata erat?

a. Propter formam et amplitudinem.


b. Quia nunquam incolae viderunt nubes atrae Herculanei.
c. Propter colorem rubrum.
d. Quia subito oriebatur.

Quid significat dies factum esse noctem?

a. Hora sexta posmeridiana erat.


b. Nulla diei lux in caelo cernebatur.
c. Sol lucebat tanmquam luna.
d. Mors appropinquabatur.

Quid faciebant omnes dum fugiebant?

a. Aquam portabant ut flammas extinguerent.


b. Frangorem timebant.
c. Familiares et proximos suos quaerebant.
d. Fatum domibus expectabant.

You might also like