You are on page 1of 3

Hodie, si mecum venies, pulchrum Clitumnum fontem videbis.

In denso nemore modicus collis


adsurgit, antiquis cupressis opacus. Ibi fons purus ellfluit ; per vitreum liquorem etiam stipites et
calc u l os (scritto staccato perchè lo censura) in imo (sul fondo) perspicies. Postea in fons latum
flumen influit, in quo etiam naves trascurrunt. Fluvii ripae fraxinis multis et populis vestiuntur, et
arborum imagines in limpido amne effinguntur. Aquis ibi sunt nivis rigor et clarus gemmarum
color. Adiacet templum priscum et religiosum, in quo fatidicum numen sortes per carmina trahit.
Circa templum etiam multa alia sacella sunt cum parvis fontibus qui effluunt in magnum flumen,
quod ponte transmittitur. Villae quoque ob miram loci amoenitatem fluminis margini insistunt.
Veni mecum, amice, et magnam capies voluptatem, quia non solum gaudebis sed etiam disces:
nam in templi columnis et parietibus multa poetarum carmina leges quibus fons fluminisque deus
celebrantur.

Roma a Porsenna, Etruscorum rege, obsidebatur et iam fere capiebatur. Tunc C.Mucius adulescens
populum Romanum indignum servitute putat, quia numquam bello victus est neque ab hostibus
ullis obsessus est. Ergo Mucius sua sponte penetrare in hostium castra constituit. Sic trans Tiberim
navit et ad hosyium castra pervenit. In conferta turba prope regium tribunal constitit incognitus.
Militibus stipendium dabatur, neque Mucius regem a scriba distinxit: sic scribam pro rege
interfecit. Romanus vir statim deprehensus, in vincla coniectus et ante regis tribunal destitutus est.
Tunc verba eximia audacia coram Etruscorum exercitum pronuntiavit: “Romanus sum – inquit –
civis. Facinus temptavi viro Romano dignum, sed erravi. Nonulli autem iuvenes alti sunt a populo
meo et mox idem facinus ab aliis strenuis viris temptabitur”. Deinde magna cum audacia dexteram
in focum iniecit. Rex verbis facinoribusque Mucii valde permotus est es: “ Nunc – inquit - iure belli
liberum te, intactum inviolatumque ad urbem tuam dimitto”. Cum Mucio Romam legati de pacis
condicionisbus a Porsenna missi sunt. Animoso iuveni postea Scaevolae a clade dextrae manus
cognomen inditum est.

At Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae propter formam et spectatam castitatem cepit: ergo


iuvenis paulo post Collatiam cum comite uno noctis tempore denuo venit, Lucretiam gladio petivit
ac mulieri amorem suum patefecit. Quoniam obstinatum Lucretiae animum neque verbis neque vi
flectere potuit, addidit ad metum dedecus: "Tete interficiam ac postea apud corpus tuum cadaver
servi nudum ponam: omnes de sordido adulterio cogitabunt". Sic dedecoris terrore obstinatam
pudicitiam vicit libido. Lucretia, maesta tanto malo, nuntium Romam ad patrem Ardeamque ad
virum misit: "Cum amicis fidis cito venite: horridum facinus incidit". Cum adfuerunt vir paterque,
Lucretiam aegram in cubiculo invenerunt. Tum mulier:"Vestigia viri alieni, - inquit - Collantine, in
lecto sunt tuo; sed corpus est tantum violantum, animus insons: mors testis erit: Sex. Tarquinius
hostis pro hospite noctis tempore vi mihi sibique, si vos viri esitis, prestiferum a me abstulit
gaudium". Levant viri Lucretiae animum, at illa exclamat: "Ego me, etsi peccato absolvo, supplicio
non libero, nec ulla femina deinde Lucretiae exemplo impudica vivet" ac culturum sibi in corde
defixit.
Virgilio, Georgiche IV, 485-503

Iamque pedem referens casus evaserat omnes;


redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem,
cum subita incautum dementia cepit amantem,
ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes.
Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa
immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis
effusus labor atque immitis rupta tyranni
foedera, terque fragor stagnis auditus Averni.
Illa: “Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu,
quis tantus furor? En iterum crudelia retro Fata vocant,
conditque natantia lumina somnus.
Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte
invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
Dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras
commixtus tenues, fugit diversa, neque illum,
prensantem nequiquam umbras et multa volentem
dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.

Olim, dum quaestor Syracusis sum, Archimedem, insignem illius urbis civem, a pulvere excitavi.
Nam sepulcrum eius, ignoratum a Syracusanis, saeptum undique et vestitum vepribus ac dumetis,
indagavi. Syracusani omnino negabant id esse (= che esso esistesse), sed ego tenebam senariolos,
inscriptos in eius monumento ex quibus (= secondo i quali) in summo Archimedis sepulcro
sphaera cum cylindro posita erat. Ego autem omnia oculis collustravi (est enim apud portam
sacram urbis magna frequentia sepulcrorum), et paululum postea columellam non multum e
dumis eminentem animadverti. In ea erat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis
(erant autem mecum principes civitatis) dixit: "Ecce illud quod (= che, accus.) quaerebam!".
Immissi cum falcibus multi purgaverunt et aperuerunt locum; deinde ad sepulcrum accessimus.
Apparebat in illo epigramma fere dimidiatum: erat illud Archimedis sepulcrum. Ita nobilis Siciliae
civitas ab homine Arpinati locum monumenti unius insignis civis sui didicit.

Iam diu Caesaris milites oppidum Alesiam oppugnabant,contra Vercingetorigem eiusque socios


pugnantes,cum Caesar ipse ad proelium advenit. Eius adventu cognito,turmisque equitum et
cohortibus visis,hostes proelium renovant. Utrimque clamore sublato,excipit rursus ex vallo atque
omnibus munitionibus clamor.nostri,omissis pilis,gladiis rem gerunt.repente post tergum equites
cernuntur;cohortes aliae appropinquant.hostes terga verturunt;fugientibus equites occurrunt.fit
magna caedes.sedullus,dux et princeps lemovicum,occidutur;Vercassivellaunus Avernus vivus in
fuga comprehenditur,pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt.qui alesiae erant,ubi
vident ex oppido caedem et fugam suorum,desperata salute copias a munitionibus reducunt.hoc
nuntio audito,multi ex castris Gallorum fugiunt.nostri milites,crebis laboribus defessi,omnes
hostium copias delere non potuerunt.de media nocte missi equites novissimum agmen
capiunt;magnus numerus hostium capitur atque interficitur,reliqui ex fuga in civitates
discendunt.postridie Vercingetorix deditur

You might also like