You are on page 1of 3

Quando Deus dixit: Fiat lu. 9. 15.

Quod ergo dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 30, in aliquo
die dixit, an ante omnem diem? Si enim Verbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter
dixit: si vero temporaliter dixit, non Verbo sibi coaeterno, sed per aliquam dixit creaturam
temporalem; ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat per quam temporaliter
diceretur: Fiat lux. Atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: In
principio fecit Deus coelum et terram 31; ut coeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et
formata creatura, tamquam coelum coeli huius, quod in corporibus summum est. Secundo enim
die factum est firmamentum, quod rursus coelum appellavit. Terrae autem nomine invisibilis et
incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde
temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.

Cuius generis fuit Dei "vox" cum lucem fecit. 9. 16. Quomodo autem per creaturam, quam
fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: Fiat lux 32, invenire difficile est. Sono enim vocis
non intellegimus dictum: nam quidquid tale est, corporeum est. An ex illa imperfectione
substantiae corporalis fecit aliquam vocem corpoream, per quam sonaret: Fiat lux? Ergo aliquod
vocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. Sed si ita est, iam erat tempus, per
quod vox curreret, sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. Quod si iam erat tempus
antequam fieret lux, in quo tempore fieret vox qua sonaret: Fiat lux; ad quem diem pertinebat
illud tempus? Unus enim dies, idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. An ad
ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est vocale corpus, per quod
sonaret: Fiat lux, et quo facta est ipsa lux? Sed omnis talis vox propter audientis corporalem
sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. Numquid itaque
talem habebat auditum illud quidquid erat invisibile et incompositum, cui sic Deus personaret
ac diceret: Fiat lux? Abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.

Utrum Dei Verbum prolatum est in tempore vel extra tempus. 9. 17. Utrum ergo spiritalis
motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intellegimus: Fiat lux, expressus ab aeterno Deo
per Verbum coaeternum in creatura spiritali, quam iam fecerat, cum dictum est: In principio
fecit Deus coelum et terram 33, id est in illo coelo coeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo
sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritalis creaturae, in eius mente atque ratione fixa
quodammodo a Verbo Patri coaeterno, et quodammodo impressa intellegitur, secundum quam
moveretur, et ad speciem converteretur inferior illa tenebrosa imperfectio naturae corporeae,
et fieret lux? Sed multum est ac difficillimum capere quomodo dicatur, Deo non temporaliter
iubente, neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione veritatis omnia tempora
excedit, sed intellectualiter sibimet impressas ab incommutabili Dei Sapientia rationes,
tamquam intellegibiles locutiones, in ea quae infra sunt transmittente, fieri temporales motus
in rebus temporalibus vel formandis vel administrandis. Si autem lux, quae primum dicta est ut
fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intellegenda est, ipsa est intellectualis vita;
quae nisi ad Creatorem illuminanda converteretur, fluitaret informiter. Cum autem conversa et
illuminata est, factum est quod in Verbo Dei dictum est: Fiat lux.

Quae de ordine quaestio sit. 1. 1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique
proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, vel videre vel pandere
difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis haec possit, non
illud quoque valet efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitae merito,
vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant
quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos vitae huius et
procellas, velut erecto quantum licet capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana
curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinae, sed ne
servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur.
Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut
divinam providentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei
voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quamquam enim desertum Deo
quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis
hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est: neglegentiae vero vituperatio
multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non
immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut negligi atque contemni
potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

Quid de ordine noverit hominum ratio. 1. 2. Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam
in movendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac voluntatem est,
divinae potentiae moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata subtilique
dimensione vel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur; aut quod casu quis
negat, possit nisi ratione factum fateri; aut vero per universam naturam, quod in singulis
quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo
maiestatis arbitrio ullis nugis vanae opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius
quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana vita
innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam
minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius
valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum; eo quod
varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem
congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus
accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et
considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam
putant rebus inhaerere foeditatem.

Quae de ordine quaestio sit. 1. 1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique
proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, vel videre vel pandere
difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis haec possit, non
illud quoque valet efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitae merito,
vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant
quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos vitae huius et
procellas, velut erecto quantum licet capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana
curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinae, sed ne
servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur.
Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut
divinam providentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei
voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quamquam enim desertum Deo
quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis
hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est: neglegentiae vero vituperatio
multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non
immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut negligi atque contemni
potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

Quid de ordine noverit hominum ratio.

1. 2. Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam in movendis corporibus rationis quod praeter
humanam dispositionem ac voluntatem est, divinae potentiae moderationique dare dubitet? nisi
forte aut casibus tam rata subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque animalium
membra figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri; aut vero per
universam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum
miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis vanae opinionis audebimus. At
enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta
sunt, cum interea humana vita innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet.
Sed hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius
tessellae modulum acies eius valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et
compositionis ignarum; eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa
emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent.
Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque
concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia
suae cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhaerere foeditatem.

You might also like