You are on page 1of 11
__Imago ad optimum exemplar a pessimo artifice delineara x ERASMVS SCRIBIT VLRICO VON HVTTEN DE THOMA MORO, ANNO MDXIX P. CHR. N. 1 tque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est ignotissimus, statura modoque corporis est infra .proceritatem, supra tamen notabilem humilita- tem; verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut 5 nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida, facies magis ad candorem ver- git quam ad pallorem, quamquam a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis sufflavo nigrore, barba rarior, 10 oculi subcesii, maculis quibusdam interspersi: quae spe- cies ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis habetur, cum nostri nigrore magis capi- antur, Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivita- 15 tem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque, ut ingenue dicam, appositior ad iucun- Le note in latino @ quest testi possono casere ili specialmente agli alunni che abbiano adoperato un corso come Lingua Latina per se illustrata di HH. Orberg (ino a! cap. XLVD), o comungue un texto che abbia fatto loro imparare i lesico fre ‘quensiale; gi alti potranno adoperare un normale vocabolario, 0 esereaiutati dal insegnante, che potrd anche riproporre queste note (alte asuo piacimenta) in ta- ao. exorditi statura -ae [= corporis longitudo modus : magnitudo proceritas -atis f= alta satura notabilis -e = qui notatar hhumilitas -atis /(< humilis) © proceritas symmetria-ae f= oxdo partium inter se convenientium cutis -is f= pars exterior comporis candor -oris f= color candidus vergere = vertere, inelinaze pallor -oris f(< pallere) = color pallidus rubor -orisf(< rubere) = color ruber sub-lucere subniger gra -grum = fere niger flavor -oris m= color frumenti sufllavus-a-um = ad flavorem accedens subcesius -a -um = fere cali colore macula-ae fy 5, interspergere-spersisse persum (< -spargere) = huc ilu spargere amabils ¢ = amore dignus nigror -oris m= color niger infestari:affci vitium Hermann Wiegand ¢ ditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi lon- gissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, prae- sertim cum incedit: id quod illi non accidit natura, sed 20 assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt, ita dumtaxat si ad reliquam corporis spe- ciem conferantur. Ipse omnium, quae ad corporis cultum attinent, sem- 25 per a puero negligentissimus fuit, adeo ut nec illa magno- pere sit solitus quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae venustas quae fuerit adulescenti, nunc etiam licet bk tijg KerAcung conicere: quamquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus, nam nunc vix excessit 30 quadragesimum. Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen 2 quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est viva- cem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. 5 Neminem adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum, Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delec- tatus est: id illi patrium fuit. Verum hac in re ne cui moles- tus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter aquam 10 meram, Vinum, quoniam illic mos est ad idem poculum 15 5 Imago ad. vicissim invitare sese, summo ore nonnumquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato libentius vescebatur quam his cibis, quos vulgus habet in deliciis, alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam afferunt etiam corpori. Lactariorum et eorum foetuum qui nascun- tur in arboribus semper fuit appetentior, esum ovorum in deliciis habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est; nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiamsi delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis utitur, nisi cum non integrum est non pone- re. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, qui- bus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in con- gressibus nec in conviviis, licet harum non sit ignarus, si Iubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter invisa fuerit tyrannis, quem- admodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam imum exemplar a pessimo artifice delineata nS vvicissim = alter alterum, summo ore : parte labrorum extrema libabat : paulum gustabat prorsus ad = plane, omnino et sim. assuescere -evisse -etum = morem facere bubulus -a-um impeditus articulatus -a -um = coniunctus cum mente et verbis eius qui loquitur hhacsitare = incertus esse, cunctari simplex -icis ad = qui non ex multis rebus constat serica -orum n pl= vestes pretiosae quae ab Oriente in Europam vehuntur non integrum est : non decet caerimonia -ae f= ritus civilitas -atis f(< civilis): morum civili- tas = mores urbani haas caerimonias cexigere -egisse = postulare congressus -u8 m = occasio convenien- di cum aliis licet = etsi Inbeat = libeat cius-modi familiaritas -atis f< familia peculiaiter adv = praecipue tyrannis -idis = imperium tyranni quem-ad-modum = sicut ‘aequalitas -atis f= condicio qua omnes equa habent iura uF DOCERE 4 — ‘modestus -a -um = paulo conteatus ambitio -onis /= cupiditas honoris, fucus-i m= color falsus, arte factus (animus falsus) uin etiam per-trahere negotio: difficultate cum: etsi civilus: urbanius avidus -a -um = cupidus Iubens = libens sincerus -a -um = verus ceultor -oris m = qui colit tenax -acis adi = qui firme haeret et retinet rohupthiay = amicitiam nullinon : omnibus necessitudo -inis f= vinculum amici- tiae; amicitia ipsa. in deligendo... alendo.. multorum hominum retinendo : in deligendis.. alendis... retinendis commodus -a -um = qui modum non excedit, mitis fors adv = fortasse, forte incidere in aliquem = casu convenire aliquem uis- quae- quod-piam = quidam ‘mederi (+ dat) = sanare (+ acc) per occasionem : occasione data dissuere = paulatim solvere consuetudo -inis f= usus amicorum; familiaritas fabulis : colloquiis ZF alea -ae f: ludus tesserariom tessera -ae f cchartis : Judo chartarum Tusus -us m = Indus proceres -um m p! = nobiles taedium -ii x = quod tacdet porro adv = praeterea quid multi verbis opus est? absolutus a um : quo melior fieri non potest exemplar -aris n= exemplum * Henricus VII, Britanniae rex (1491-1547), Doctos viros qui litteras colebant dilexit et iuvit; Morum in pri- mis ad aulam suam arcessivit; quin etiam anno 1529° eum ad maximam M2 ws eerie LATINITAS PERENNIS > Hermann Wiegand ¢_ aulam tam modestam, quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, multum luxus, quaeque 5 prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi' aulam pertrahi potuit, nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari quicquam possit civilius nec modestius. Naturalibertatis atque otii est avidior, sed que- madmodum otio, cum datur, lubens utitur, ita, quoties 10 poscit res, nemo vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque videtur, cuius et since- 5 rissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit xoAv@rAiay ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus 5 in retinendo, Si fors incidit in quempiam cuius vitiis mede- rinon possit, hunc per occasionem dimittit, dissuens ami- citiam, non abrumpens Quos sinceros repperit et ad ingenium suum apposi- tos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur ut his in 10 rebus praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam a pila, alea, chartis ceterisque lusibus, quibus vulgus pro- cerum temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid multis? $i 1s quis absolutum verae amicitiae requirat exemplar, a nemi- ne rectius petierit quam a Moro. dignitatem sustulit (lon? chancellor). Cum autem rex lege se ipsum Britannicae religioni praefecit, eius- demque supremam auctoritatem sese nominavit, Thomas noluit ei haec facienti assentiri; qua de causa Henricus eum capite damnavit et anno 1535° ad mortem misit. 4 Imago ad optimum exeraplar a pesimo artifice detineata » 6 In convictu tam rara comitas ac morum suavitas ut nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret, nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus ut ad hos natus videri possit, sed in 5 his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec morda- citatem umquam amavit. Adulescens comoedias et scrip- sit et egit. Si quod dictum esset salsius, etiam in ipsum tor- tum, tamen amabat; usque adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolentibus. Unde et epigrammatis lusit iuve- 10 nis et Luciano cum primis est delectatus; quin et mihi, ut Morias encomium® scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit auctor. he mas ALorus 7 Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis. Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio; si cum indoctis et stultis, fruitur eorum stultitia, Nec offenditur 5 morionibus, mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat. Diceres alterum quendam esse Democritum aut potius Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo per mercatum 10 obambulans contemplatur tumultus vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi. * “Stultitiae laus”, opus, quo Erasmus ridendo pravos hominum ‘mores castigavit et reprehendit: in eo enim opere Stultitia semetipsam law. dat. In titulo Graeco (Encomion moriae) jiocose nomen Mori quasi laudari vide- tur, Morus enim sapientissimms pra- dentissimusque hominum ab Erasmo hhabebatur, et contra moria Graecum con-vietus -us m < con-vivere comitas -atis /< comis suavitas -atis f : morum suavitas, = mores iucundi, dulces exhilarare = delectare dis-cutere -cussisse -cussum, lictum iocosum ad... usque : usque ad mordacitas atis f(< mordere) = vis mordendi et maledicendi salsus -2 -um (< sal) = iocosus, qui ‘movet risum torquere torssse tortum = vertere salibus:iocis argutus -a -um = acutus, maximam hhabens vim (ingenii) redolere (rem) = habere rei odorern; ingenium redotentibus : ex quibus ingenium ostenditur cpigrammatis : cb! pl Iudere lusisse lusum Lucianus Samosatensis (II saec. p. Chr m); praeclara opera Graeco ser ‘mone scripsit ‘cum primis: in primis, praesertim ‘Morias encomium > “Stulttiae laus", ‘opus Erasmi praecipuum camelus im ‘ut camelus saltarem ‘ut imperitus opus Conarer facere maius viribus meis ‘obvium est : accidit me voluptas -atis f= quod delectat, res iucunda (¢ dolor) eruditus -a -um = dactus (¢> rudis) ccordatus a -um = qui bonum ingenius haber 4 morio -onis m dextertas -atis f = faciitas accommodare = aptum facere tt ae Democritus im: philosophus Graecus (V saec. a. Chr. n.) Pythagoricus-a-um < Pythagoras, Grae- ‘us philosophus (VI saee. a. Cat.) animo : in animo; vacuus animo animo vacuo, id est curis libero rmercatus -us m= locus quo mercatores conveniunt ob-ambulare ccontemplari = intuer, inspicere sensus communis: potestas accommo dandi animum ad eos quibuscum deinceps versamur 37 DOCERE this : animantia -jum mp! = animalia vulgo adv = inter vulgus, passim simia -ac f vulpes -is f viverra -ac f exoticus -2 -um = peregrinus, qui ex alia regione vectus est aliogui = alioguin (alia de causa) mercari = emere instructam : omatam demorati (+ ace) = allicere et retinere obslectari = delectari infamia -ae «> bona fama citra infamiam : nulla infamia inde accepta oblatis amoribus ccaptare = capere coitus -us m (< co-ire): coitus fit cum corpora coniunguntur applicare -plicuisse -plicitum : se appli- care = se dare, se dicare pitulari = adiuvare ‘eum ea studia colere conantera subsidium -ii = auxilium Thomae Mori pater, nomine Io- hhannes (1451-1530), iudex fuit apud regis aulam Nd _ LATINITAS PERENNIS > Hermann Wiegand € Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia et 8 affectus diversorum animantium. Proinde nullum fere genus est avium quod domi non alat, et si quod aliud ani- mal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra, mustela et his consimilia. Ad haec si quid exoticum aut alioqui spec- 5 tandum occurrat, avidissime mercari solet; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium demoretur. Ac toties sibi renovat voluptatem quoties alios conspicit oblectari. Cum aetas ferret, non abhorruit a puellarum amori- 10 bus, sed citra infamiam, et sic ut oblatis magis frueretur quam captatis, et animo mutuo caperetur potius quam coitu. Bonas litteras a primis statim annis hauserat. Iuvenis 9 ad Graecas litteras atque philosophiae studium sese appli- cuit, adeo non opitulante patre’, viro alioqui prudenti pro- boque, ut ea conantem omni subsidio destitueret ac paene pro abdicato haberet, quod a patriis studiis desciscere s videretur. Nam is Britannicarum legum peritiam profitetur. Quae professio ut est a veris litteris alienissima, ita apud Britannos cum primis habentur magni clarique qui in hoc genere sibi pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos 10 alia via non habetur ad rem ac gloriam parandam magis idonea, siquidem pleramque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quemquam absolvi posse nisi plurimos anos insudarit. XN Imago ad optimum exemplar a pessimo artifice delineata ‘8 Ab hocigitur cum non iniuria abhorreret adulescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas sic in hoc versatus est, ut neque consulerent quemquam libentius litigatores neque quaes- tum uberiorem faceret quispiam eorum, qui nihil aliud 20 agebant. Tanta erat vis ac celeritas ingenii. 10 Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non segnem operam impendit. Augustini libros De civitate Dei publice professus est adhuc paene adulescens auditorio frequenti; nec puduit nec paenituit sacerdotes ac senes a 5 iuvene profano sacra discere. Interim et ad pietatis stu- dium totum animum appulit vigiliis, ieiuniis, precationi- bus aliisque consimilibus progymnasmatis sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat quam plerique isti qui temere ad tam arduam professio- 10 nem ingerunt sese nullo prius sui periculo facto. Neque quicquam obstabat quominus sese huic vitae generi addi- ceret, nisi quod uxoris desiderium non posset excutere Maluit igitur maritus esse castus quam sacerdos impurus. 11 Tamen virginem duxit admodum puellam‘, claro genere natam, rudem adhue utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et litteris instituendam curavit et 5 omni musices genere doctam reddidit; planeque talem paene finxerat, quicum lubuisset universam aetatem * Iohanna Colt (1487-1511), filia lohannis Colt Netherralensis, qui sum- ‘mum magistratum (chancellor of the exchequer) apad Eduardum TV regem ‘gerebat et amplissimos possidebat fun: dos in ea Angliae regione quae ad orientem vertitur. Thomas Morus Tohannam uxorem duxit, ut videtur, de-gustare scholasticus a -um = ad artem dicendi pertinens in hoc genere studionum : id est in stadiis de legibus et iure liens -entis (< libére) «> invitus litigator-oris m = is qui cum alio certat de iure ‘quaestus -us m= lucrem, celeritas -atis f< celer orthodoxus -a -um = qui de religione recte sentit im-pendere (operam) = consumere, collocare Augustinus -im auditorium -ii n = locus quo homines ad audiendum conveniunt; audien- tium concursus frequens -tis adi = celeber profanus -a -um ¢ sacer; homo profanus «> sacerdos appellere animam : se applicare vigilia -ae f< vigilare jeiunium -ii = exercitium abstinendi a cibis precatio -onis f< precari progymnasma -atis n = exercitium sacerdotium -iin = munus sacerdotis meditari = cogitare zon paulo : multo in-gerere = immittere peticulum : experimentum (< experiri) quo-minus = quin addicere = dicare desiderium -ii n < desiderare ex-cutere = discutere, repellere castus -a um < castitas im-purus -a -um ¢ purus duxit uxorem utpote = quia, quoniam quo magis = ut magis fingere finxisse fictum : fingere ali quem ; formam dare alicui; aliquem docere et educare instituendam : docendam quicum = quacum Iubuisset = libuisset autumno anni 1504’. Dicitur maritus primum valde eam taedio affecisse, cum. educare et omnia docere vellet; postea vero uxor laetissime et beate vixit. 55 DOCERE cexigere : agere prae-maturus-a-um = qui ante tempus fit tollere ¢ medio : oceidere eniti enixum esse : parere caclebs -is m= qui uxore caret licet = quamquam alio : ad alia curandae familiae : ad curandam fami- liam, ut curaret familia perinde... ac = sicut, tamquam comiter < comis obsequium -ii n (< obsequi) = officium ‘quo quis id facit quod alteri placet severitudo -inis f= animus severus blanditia -ae f< blandus vergere = vertere ‘ad hoc : praeter hoc, praeterea ad rem : ad bona familiae BO we cithara -ae f testido -inis f n= senectus monochordon -i m prae-scriptus -a -um imperatus comitas -atis f= comis animus ‘moderari = temperare, regere tragoedia ac f(«> comoedia) res tristis,rixa cexsistere-sitisse = esse ‘componere : sedare fatalis -¢ (< fatum) = fato constitutus in qua domo labes -is f< labi * Margareta (1505-1544), quae linguas Graecam et Latinam opti- me noverat atque doctissima fuit, Villelmo (William) Roper nupsit, qui primus Mori vitam narravit © Aloisia: Erasmus hic fallitur: secunda enim Mori filia Elisabeth, N56, LATINITAS PERENNIS Wiegand « y exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc supersunt puel- lae tres, Margareta’, Aloysia‘, Cecilia’, puer unus Toannes’. Neque diu caelebs vivere sustinuit, licet alio vocanti- bus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris viduam’ duxit, magis curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac vigilantem matrem familias; quicum 15 tamen perinde comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua [uxore] tantum obsequii impetrat imperio atque severitu- dine quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, postquam effecit ut mulier iam ad senium ver- 20 gens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem atten- tissima, cithara, testudine, monochordo, tibiisque canere disceret et in hisce rebus cottidie praescriptum operae pen- sum exigenti marito redderet? Consimili comitate totam familiam moderatur, in qua 12 nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exstiterit, protinus aut medetur aut componit; neque quemquam umquam dimi- sit ut inimicum aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam videtur felicitas; in qua nemo vixit qui non pro- vectus sit ad meliorem fortunam, nullus umquam famae labem contraxit. Quin vix ullos reperias quibus sic 1525° convert. * Paucis mensibus post Tohannae mortem, Morus Aliciam (lady Alice), Ioannis Middleton — mercatoris, viduam, uxorem duxit, quae valiissi- ma et strenua femina fuit fait (1506-1564), quae anno Villelmo (Wiliam) Dancey nupsi Cecilia (Cecily), Anno 1529° ab Acido (Gites) Heron uxor ducta est. * Unicus (inter plures filias) Mori fiius, Tohannes (1509-1547) humanistarum quorundam libros ex Latino in Anglicum Imago ad optinnum exemplar a pessimo artifice delineata a convenerit cum matre ut huic noverca. Nam pater iam alteram induxerat; utramque non minus adamavit ac 10 matrem. Nuper induxit tertiam. Hac Morus sancte deierat se nihil umquam vidisse melius. Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus est ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis. 13 Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest, largiter effundit. Cum advocationibus adhuc ale- retur, nulli non dedit amicum verumque consilium, magis 5. illorum commodis prospiciens quam suis, plerisque solitus persuadere, uti litem componerent; minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam minimo dispendio litigare, quando qui- busdam hic animus est ut litibus etiam delectentur. 10 In urbe Londinensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis usque ad prandium), ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius remissa 15 plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant; siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissi- mus esset. 14 Decreverat autem hac fortuna esse contentus quae et satis haberet auctoritatis nec tamen esset gravibus obnoxia ‘mii convenit cum aliquo : cum aliquo consentio, bene me habeo noverca -ae f= uxor patris, quae tamen non est mater nostra (in)duxerat sxorem ad-amare deierare = ivrare se-movit : sumpsit facultates -um f pl = bona, divitiae; patrimonium largiter < largus advocatio -onis f: munus defensoris (in litibus) etplerisque solitus est dicit minus fore dispendium -ii 1 = impensa, pecunia pendenda litigare = litem coram iudice agere (de inure) quando = quia Londinensis -e < Londinium ii» urbs caput Britanniae ccausis : litibus non sedetur: iudex non sedet (ad causam iudicandam) prandium -ii n = cibus qui meridie sumitur honorificus -a -um = qui honorem praebet integer -ra rum : probus reminere ex praescripto : ex lege, secundum legem contestatio -onis f : contestatio lit fit ‘cum iudici causa litis narrarur actor -oris m= qui agit item drachma ae /: aummus reus -im = qui aceusatur ccontentus -a -um : ¢. esse aliqua re = aliquid satis esse putare _ ___ si DOCERE Bien extrudere -trusisse trusom = impeller (vi; ingerere amb-ire = cupere dliffertus -a -um = plenus intimus -a -um (sup < intas) = familiarissimus, amicissimus patiatur eum discedere Consultus -a um = prudens, sapiens laxare = (cusis) solvere festivus -a -um = iucundus discutit = tractat, agit ‘magistratus -us m = vir qui magistratu fungitur 24] supereitientin — fy T nnullum accessit supercilium ; nulla superbia affectus est amiculus i m = parvus amicus subsinde = continuo amplissimam : maximum pollere = valere id impendit = hoe utitur i adfait animus pronus -a-um (ad) = qui inclinat (ad) misericordia -ac f= dolor ob alterius ‘exserere -seruisse -sertum cedere, ostendere NR LATINITAS PERENNIS » Hermann Wiegand « periculis, Semel atque iterum extrusus est in legationem"; in qua cum se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec 5 hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam «pertraheret»? Nullus umquam vehementius ambiit in aulam admitti, quam hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam 10 reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis acci- vit. Quem sic in intimis habet ut a se numquam patiatur discedere. Sive seriis utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae judicem gravem et 1 cordatum postulant. Has sic Morus discutit, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam impetra- vit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas, si Mori similes magistratus ubi- que praeficeret princeps! 20 Nec interim ullum accessit supercilium: inter tantas 15 negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad litteras adamatas subinde redit. Quidquid dignitate valet, quidquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae rei publicae, iuvandis amicis impendit. 5 Semper quidem adfuit animus de cunctis bene meren- di cupidissimus mireque pronus ad misericordiam: eam nune magis exserit, quando plus potest prodesse. Alios % Anno 1515° a rege in Neder- Caletum (Calais) ut cum Gallis tracta- landiam missus est, anno vero 1517° ret 4 Imago ad optimum exemplar a pessimo arifice delineata pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commenda- _commendatio onis f = verba probantia, aus 10 tione provehit. Quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit, Nullum umquam a se tristem dimisit. Diceres . . inops-s m = pauper et miser Morum esse publicum omnium inopum patronum. Ingens _patronus-im~ defensor lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, _sub-ievare a petplern ui qui it ebus si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in” dificiibus vrsetur . impecitus -a -um = qui aliqua ve 15 gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo munus —impeditur (ne sine curis vivat) explicare -pliouisse exprobrat. alienatus -a -um = qui gratiam amisit red-igere -eisse-actum oo (ere: + agere) = reducere Iam cum tot nominibus sit felicissimus et felicitatis exprobrare = reprehendere ( laudare) comes fere soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium _ iactantia -ae /= vana gloria, superbia mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio. inde apenas bye Bears

You might also like