You are on page 1of 1

M.

TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER


TERTIVS DECIMVS
Ad C. Memmium et Ceteros

XIII. Scr. Romae a.u.c. 708. 


CICERO BRUTO SAL.

L. Castronius Paetus, longe princeps municipii Lucensis, est honestus, gravis, plenus officii, bonus
plane vir et quum virtutibus, tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus; meus autem
est familiarissimus, sic prorsus, ut nostri ordinis observet neminem diligentius; quare ut et meum
amicum et tua dignum amicitia tibi commendo: cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi
profecto iucundum, mihi certe erit gratum. Vale.

XX. Scr. Romae a.u.c. 708. 


CICERO SERVIO SAL.

Asclapone Patrensi, medico, utor familiariter eiusque quum consuetudo mihi iucunda fuit, tum ars
etiam, quam sum expertus in valetudine meorum; in qua mihi quum ipsa scientia, tum etiam
fidelitate benevolentiaque satisfecit. Hunc igitur tibi commendo et a te peto, ut des operam, ut
intelligat diligenter me scripsisse de sese meamque commendationem usui magno sibi fuisse: erit
id mihi vehementer gratum.

XXIII. Scr. Romae a.u.c. 708. 


CICERO SERVIO SAL.

L. Cossinio, amico et tribuli meo, valde familiariter utor; nam et inter nosmet ipsos vetus usus
intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit; itaque tota
Cossinii domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et
patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus. Hunc tibi ita commendo, ut, si meus
libertus esset eodemque apud me loco esset, quo est apud suum patronum, maiore studio
commendare non possem. Quare pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tum receperis atque
eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris: id et mihi vehementer gratum
erit et tibi postea iucundum; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque
cognosces.

XXV. Scr. Romae a.u.c. 708. 


CICERO SERVIO SAL.

Hagesaretus Larisaeus, magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo, memor et gratus fuit
meque postea diligentissime coluit: eum tibi magno opere commendo, ut et hospitem et
familiarem meum et gratum hominem et virum bonum et principem civitatis suae et tua
necessitudine dignissimum. Pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intelligat hanc meam
commendationem magnum apud te pondus habuisse.

You might also like