You are on page 1of 7

LVCII AMPELII LIBER MEMORIALIS

Lvcivs Ampelivs
Macrino svo salvtem
Volenti tibi omnia
nosse scipsi hvnc
librvm memorialem
vt noris qviD sit
mvndvs qvid
elementa qvid orbis
terrarvm ferat vel
qvid genvs hvmanvm
peregerit
Mvndvs est vniversitas
rervm in qvo omnia
svnt et extra qvem
nihil qvi Graece dicitvr
KOSMOS
Elementa mvndi
qvattvor ignis ex qvo
est caelvm aqva ex
qva mare Oceanvm aer
ex qvo venti et
tempestates terra
qvam propter formam
eivs orbem terrarvm
appellamvs
Caeli regiones svnt
qvattvor oriens
occidens meridies
septentrio
Caelvm dividitvr in
circvlos qvinqve
arcticvm et
antarcticvm, qvi ob
nimiam vim frigoris
inhabitabiles svnt
aeqvinoctialem cvi
svbiacet regio <qvae>
KATAKEKAUMHNH dicitvr
neqve incolitvr ob
nimiam vim ardoris
brvmalem et
solstitialem svb qvibvs
habitatvr svnt enim
temperatissimi; per qvos
oblicvs circvlvs vadit
cvm dvodecim signis in
qvibvs sol annvvm
conficit cvrsvm
Orbis terrarvm qvem
nos colimvs in tres
partes dividitvr,
totidemqve nomina
Asia qvae est inter
Tanain et Nilvm Libya
qvae est inter Nilvm
et Gaditanvm sinvm
Evropa qvae est inter
fretvm et Tanain
Clarissimi montes in
OrbeterrarvmCavcasvs
in Scythia Emodvs in
India Libanvs in Syria
Olympvs in Macedonia
Hymettvs in Attica
Taygetvs Lacaedemonia,
Cithaeron et Eleon in
Boetia Parnassos et
Acroceravnia in Epiro
Maenalvs in Arcadia
Apenninvs in Italia
Eryx in Sicilia Alpes
inter Gallias Pyrenaevs
inter Galliam et
Spaniam Athlans in
Africa Calpe in freto
Oceani
In Asia clarissimae
gentes Indi Seres Persae
Medi Parthi,Arabes
Bithyni Phyrges
Cappadoces Cilices Syri
Lydi In Evropa
clarissimae gentes
Scythae, Sarmatae
Germani Daci Moesi
Thraces Macedones
Dalmatae Pannonii
Illyrici Graeci Itali
Galli Spani
In Libya gentes
clarissimae Aethiopes
Mavri Nvmidae Poeni
Gaetvli Garamantes
Nasamones Aegyptii
Clarissima flvmina
Inorbe terrarvm Indvs
Ganges Hydaspes in
India;Araxea in
Armenia Thermodon et
Phasis in Colchide
Tanais in Scythia
Strymon et Hebrvs in
Tracia Sperchios in
Thessalia Hermvs et
Pactolvs avriferi
Maeander et Caystrvs
in Lydia Cydmvs in
Cilicia Orontes in Syria
Simois et Xanthvs in
Phrygia Evrotas
Lacedaemone
Alphevs in Elide Ladon in
Arcadia Achelovs et
Inachvs in Epiro Savvs
et Danvbivs qvi idem
Ister cognominatvr in
Moesia Eridanvs et
Tiberinvs in Italia
Timavvs in Illyrico
Rhodanvs in Gallia
Ibervs et Baetis in
Spania Bagrada in
Nvmidia Triton in
Gaetvlia Nilvs in
Aegypto Tigris et
Evphrates in Parthia
Rhenvs in Germania
Clarissimae insvlae in
mare nostro vndecim,
Sicilia Sardinia Crete
Cypros Evboea Lesbos
Rhodos dvae Baleares
Ebvsvs Corsica Gades in
Oceano ad orientem
Taprobane ad
occidentem Britannia
ad septentrionem Thyle
ad meridiem insvlae
Fortvnatae praeter
has in Aegaeo mari
Cyclades dvodecim Delos,
Gyaros Myconos Andros
Paros Teno <Ios> Cythnos
<Siphnos> Melos Naxos
Donvsa praeter has
Sporades innvmerabiles
cetervm celeberrimae
Aegina Salamina Coos
Chios Lemnos
Samothracia in Ionio
Echinades Strophades
Ithace Cephalenia
Zacynthos in Adriatico
Crateae circiter mille
in Sicvlo Aeoliae VIII in
Gallico Stoechades tres
in Syrtibvs, Cercina et
Menix et Girba
Clarissimi dvces
Romanorvm
Brvtvs qvi pro
libertate pvblicaliberos
svos interfeci
Valerivs Plvblicola qvi
propter eamdem
libertatem adversvs
Tarqvinios bellvm
exercvit idem ivs
libertatis dando
popvlvm ampliavit
Mallivs Torqvatvs qvi
ad confirmandam
castrorvm disciplinam
filivm svvm interfecit
Reges Romanorvm
Romvlvs qvi Vrbem
condidit Nvma
Pompilivs qvi sacra
constitvit Tvlivs
Hostilivs qvi Albam
Dirvit Ancvs Martivs,
qvi leges plvrimas tvlit
et Ostiam coloniam
constitvit
Servivs Tvllivs qvi
primvm censvm egit
Priscvs Tarqvinivs qvi
Adornavit Tarqvinivs
Svperbvs qvi ob nimiam
svperbiam regno
expvlsvs est
Gaivs Caesar qvi Gallias
GErmaniasqve svbegit
et primvs Romanorvm
navigavit oceanvm in
qvo Britanniam
invenit et vici.
Ivlivs Caesar Avgvstvs
qvi perpacatis omnibvs
provinciis exercitvs
toto orbe terrarvm
disposvit et Romanvm
imperivm ordenavit
post cvivs
consecrationem
perpetva Caesarvm
dictatvra dominatvr
Qvinctivs Cincinnatvs
item Seranvs cvi
aranti dictatatvra
delata est
Camillvs qvi Senonvm
gente deleta Gallorvm
incensam ab eis Vrbem
restitvit
Scipiones dvo qvorvm
alter prior Africanvs
qvi Hannibalem et in eo
Africam debellavit
alter Scipio minor
Nvmantinvs qvi
Carthaginem et
Nvmantiam dirvendo,
in hac Africam in illa
Hispaniam fregit

You might also like